Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : ET EGO, QUUM VENISSEM AD VOS, FRATRES.

1

DESCRIPTO convenienti modo prædicationis evangelicæ, nunc declarat Apostolus se usum fuisse hoc modo, et ait : Et ego, quum venissem ad vos, o Corinthii, fratres mei, ad prædicandum vobis Evangelium Christi, veni, id est, vos accessi atque affatus sum, non in sublimitate sermonis, id est non verbis altis, difficilibus et ornatis, aut sapientiæ, id est non in altitudine naturalis philosophiæ, annuntians vobis testimonium Christi, id est ea quæ de Christo credenda sunt. De quibus habetur in Psalmo : Testimonia tua credibilia facta sunt. Non enim judicavi, id est, non æstimavi nec manifestavi, me scire, quantum ad usum scientiæ exteriorem, aliquid inter vos minus capaces, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, id est nisi ea quæ ad humilitatem, imitationem et passionem pertinent Christi : quia sublimia de divinitate ipsius, et profunda ejus mysteria vobis non prædicavi. Per hoc reprehenduntur præsumptuosi et scioli, qui ubique optant suam scientiam demonstrari, et stili decorem ac sententiarum profunditatem proponunt, ut docti putentur.

Ps. xci, 5.

2

3 1 Cor. ix, 22.

Et ego in infirmitate, id est in infirmitatis similitudine, qua factus sum infirmis infirmus, proportionando fortitudinem perfectionis meæ capacitati eorum, et conformando me vobis, quantum fieri potuit; et timore cordis, non propter mala mihi imminentia (non enim timui eos qui corpus occidunt, nec timui Deum offendere mortaliter, sciens me confirmatum in bono), sed propter pericula imminentia vobis nondum perfectis : timui enim ne a diabolo, mundo et propriis concupiscentiis falleremini; et tremore multo corporis, procedente ex timore mentis (in tantum enim timui corde, ut passio timoris redundaret in membris, et faceret ea tremere); fui apud vos.

4 Et sermo meus factus quibusdam seorsum, et prædicatio mea omnibus vobis palam proposita, non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, id est non in argumentatione1 dialectica verborum decore ornata, seu persuasione humana, quasi per talia principaliter vellem vos ad credendum inducere, seu fidem probare; sed fuit in ostensione spiritus, id est in manifestatione operum Spiritus Sancti, et declaratione virtutis miraculorum. Hoc dicit, vel quia credentes per prædicationem ipsius receperunt Spiritum Sanctum in signo sensibili, sicut in primitiva Ecclesia sæpe fiebat; vel, quia Spiritus Sanctus per gratiam specialem atque miracula ostendit prædicationem Pauli esse salubrem, et fidem catholicam roboravit. Ideo subditur : ut fides vestra non sit in sapientia hominum, id est, non innitatur humanæ rationi, nec putetur ab hominibus excogitata et ficta. Errant ergo qui fidem naturalibus rationibus demonstrari posse affirmant. Sed in virtute Dei, id est, divina potestate stabiliatur per certa miracula, sicque æternæ veritati innitatur ut fundamento.

5 Sapientiam autem, id est cognitionem sublimem rerum divinarum, profunda mysteria fidei, et ea quæ Christi divinitatem concernunt : quam sapientiam inter vos loqui non possumus, propter imperfectionem et incapacitatem vestram; loquimur inter perfectos, id est inter sapientes, per modum collationis; vel, In- ter perfectos seu capaces auditores, per modum instructionis.2 Perfectorum namque est solidus cibus. Sapientiam vero non hujus sæculi, id est non sæcularem sapientiam humana ratione suffultam, neque principum hujus sæculi, id est nec sapientiam fallacem a dæmonibus acquisitam, vel a philosophis seu terrenis principibus traditam, loquimur: qui principes destruuntur, id est, cum omni sua sapientia pereunt et damnantur.3

Sed loquimur, id est prædicamus, Dei sapientiam, id est Christum, qui est virtus et sapientia Patris, in mysterio, id est in sacro secreto seu sacramento incarnationis, docendo hanc sapientiam ineffabiliter incarnatam, juxta illud, Verbum caro factum est;45 vel, In mysterio, id est, explanando mysteria ejus, quibus in veteri Testamento præsignata est. Vel, Loquimur eam in mysterio, id est sub quodam occulto velamine: nunc enim videmus per speculum in ænigmate.6 Quæ abscondita est, id est ignota filiis hujus sæculi. Vel hoc ideo dicitur, quia perfecte comprehendi non potest. Quam prædestinavit, id est, ordinavit ac præparavit, Deus Pater ante sæcula, id est ab æterno, in gloriam nostram, id est ad hoc, ut per eam consequamur vitam gloriosam, beatitudinemque æternam. Ideo enim decrevit eam incarnari, ut glorificemur per ipsam. Unde in Proverbiis ait hæc Sapientia: Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret.7 Disposuit eam Pater ut ipsa sit objectum beatitudinis nostræ, et ita præparavit eam nobis, quibus et se ipsum præparavit ut eum feliciter possideamus.

Quam sapientiam æternam et incarnatam, nemo, id est nullus, principum hujus sæculi, id est dæmonum vel legisperitorum seu philosophorum, cognovit cognitione certa ac stabili. Quomodo autem principes et dæmones cognoverunt Christum in mundo conversantem, et quomodo non, in expositione epistolæ ad Romanos, articulo quartodecimo, diligenter tractatum est:8 idcirco nunc transeo. Sed videtur, quod istud non possit exponi de principibus seu legisperitis Judæorum: de illis quippe scriptum est, Ex principibus multi crediderunt in eum.9 Et respondendum, quod licet multi eorum crediderint, tamen comparatione incredulorum paucissimi erant. Potest etiam dici, quod non permanserunt stabiles in credendo, maxime tempore passionis. Si enim cognovissent principes isti Christum cognitione certa, nunquam Dominum gloriæ, id est Christum, Deum verum, et Dominum majestatis, crucifixissent. Si enim dæmones cognovissent, certe nequaquam suggessissent ad mortem illius, a quo moriente noverunt se vincendos ac spoliandos. Similiter, si principes Judæorum cognovissent, non procurassent a Pilato mortem Christi. Per hoc autem quod Christus vocatur hic Dominus gloriæ, manifeste probatur quod sit verus Deus, quoniam nulla creatura pura habet dominium gloriæ, sed solam participationem subjectam.

Quod vero ista sapientia nobis ab æterno parata, sit abscondita, et principibus hujus mundi ignota, probat Apostolus auctoritate Scripturæ. Sed sicut scriptum est per Prophetam: Quod oculus corporalis, imo et spiritualis, non vidit, id est, perfecte non cognovit, nec auris, scilicet corporalis seu spiritualis, audivit ab homine puro, nec in cor hominis ascendit, id est, a corde humano cogitari seu concipi nequit, imo nec ab affectu hominis capi potest, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum, id est præmium illud æternum amatoribus Dei paratum, videlicet sapientiam increatam, Divinitatis fruitionem, et cetera bona electis præstanda: quæ utique omnem notitiam et affectum hominis inæstimabiliter superant, nec aliquo modo sciuntur nisi per revelationem divinam. Ideo subditur:

Nobis autem, videlicet Apostolis et Prophetis, revelavit Deus per Spiritum suum, id est per Spiritum Sanctum, qui corda nostra omni sapientia copiose perfudit. Possit enim aliquis dicere Paulo : Si bona ista sunt invisibilia, inaudibilia et inexcogitabilia, quomodo tu nosti ea? Et respondet Apostolus, quod non per se ipsum, neque perfecte per speciem noscit jam ea, sed per illuminationem Spiritus Sancti, in fide seu per speculum in ænigmate. Sciendum quoque, quod Apostolus hoc loco magis allegat sensum quam verba Isaiæ. Sic enim ibi scriptum est : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Nec potest dici, quod Apostolus alleget scripturam hanc secundum translationem Septuaginta interpretum. Illa namque non habet scripturam hanc, sicut Hieronymus sæpe testatur. Quod autem Spiritus Sanctus potuit nobis ista revelare, patet per hoc : Spiritus enim omnia scrutatur, id est, Spiritus Sanctus universa cognoscit, non solum creata, sed etiam profunda Dei, id est divina secreta, seu incomprehensibilia quæ soli Deo sunt cognita, videlicet divinam essentiam, divinam sapientiam, et quidquid in Deo est. Et hoc probat Apostolus per simile.

1 Cor. xiii, 12.

Is. lxiv, 4.

Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? id est, sicut nemo scit affectus et cogitationes atque secreta alterius, nisi anima ejus, non alter, nec anima alterius; ita et quæ Dei sunt, id est divina secreta, et quæ in Deo sunt, nemo, id est nullus, cognovit, nisi Spiritus Dei, id est Spiritus Sanctus, et cui ipse revelat. Per hoc non excipitur Filius a cognitione divinorum, sed nec Spiritus Sanctus ab ista cognitione excipitur quum Filius ait : Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Tanta quippe est divinarum Personarum connexio, ut una expressa, alia detur intelligi, nisi in his quæ relative dicuntur.

Matth. xi, 27.

Ex his verbis Apostoli probatur quod Spiritus Sanctus sit verus Deus, dupliciter : Primo, quoniam perfecte cognoscit divina seu Deum : quod utique nulli creato intellectui convenit; imo in infinitum deficit a plena comprehensione Dei. Secundo, quia Apostolus ponit simile de spiritu hominis, qui ideo noscit quæ hominis sunt, quoniam intimus et consubstantialis est homini. Ergo et Spiritus Dei cognoscens quæ Dei sunt, intimus et consubstantialis est Deo : quod creaturæ non convenit.

Rom. xi, 33, 34.

Nos autem non spiritum hujus mundi, id est non animum sæcularem, non affectum inflantem, non spiritum pythonicum conjecturaliter divinantem, accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, id est Spiritum Sanctum ex Patre et Filio tanquam ex uno fonte procedentem, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis, id est, beneficia divina cognoscamus, et grati simus, gloriemurque in Domino, non in nobis. Utile ergo est ut homo diligenter consideret gratiam et misericordiam Dei sibi concessam, imo universa beneficia Dei, naturalia et supernaturalia, communia et specialia, exhibita et promissa : quatenus ex hoc in Dei amore accendatur, Deo promptius famuletur, gratiasque agendo mereatur non solum conservari in bono, sed quotidie donis amplioribus adimpleri. Habenti enim dabitur, ei vero qui non habet, id est ingrato, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Unde Virgo Deifera, hunc Spiritum habens, agnovit quæ a Deo donata fuerant sibi, quum dixit : Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et Psalmista : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; itemque : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?

Matth. xxv, 29.

Luc. i, 48, 49.

Ps. cii, 2.

Ps. cxv, 12.

Quæ beneficia nobis a Deo collata, loquimur, id est, aliis enuntiamus, non in doctis humanæ sapientiæ verbis, id est non stilo rhetorico atque pompatico, sed in doctrina Spiritus, id est secundum doctrinam nobis a Spiritu Sancto infusam, loquendo humili simplicique sermone, et vera scientia, spiritualibus auditoribus spiritualia documenta comparantes, id est, proportionaliter dantes seu proponentes, videlicet secundum capacitatem ipsorum. Inter tales enim sapientiam loquimur : quam inter imperfectos non loquimur, quoniam capere nequeunt. Unde subjungitur :

Animalis autem homo, id est carnalis et vitiosus, cujus affectus et intellectus in sensibilibus detinentur, non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, id est spiritualia bona. Sermo enim justitiæ, mysticus intellectus, cetera quoque divina ei non sapiunt, nec delectatur in eis, propter sui interioris gustus infectionem : sicut febricitans non gustat mellis dulcedinem, propter exterioris sui gustus corruptionem. Imo etiam quamvis sit homo in gratia, tamen si nondum profecit in bonis, sed adhuc partim inclinatur ad ista terrena, non sapit quæ Dei sunt. Nam et Petro dixit Salvator :10 Vade retro me, satana ; non sapis quæ Dei sunt, sed quæ hominum. Stultitia enim est illi, id est, prædicta spiritualia et divina videntur homini animali stulta et vana :11 quemadmodum in Ecclesiastico dicitur, Exsecratio peccatori sapientia ; et non potest intelligere per internum saporem ista divina, quamdiu permanet talis, quia spiritualiter examinatur, id est, per spiritualem inquisitionem seu considerationem cognoscitur esse animalis : ideo scitur non posse intelligere illa. Vel, Spiritualiter examinatur, id est, ideo non intelligit hæc, quia spiritualia non nisi spiritualiter discutiuntur.

Spiritualis autem homo, in quo est Spiritus Dei, judicat, id est, bene discernit, omnia ad salutem pertinentia, vel de singulis talibus verum judicium proferendo, inter bonum et malum, verum et falsum, veraciter distinguendo. Habet enim sanum intellectum et purum affectum : ideo ejus judicium nec errore decipitur, nec passione corrumpitur. Et ipse a nemine judicatur : id est, alius nullus carnalis potest eum reprehendere, vel de ipso recte judicare : non enim intelligit opera ejus.

B Nihilo minus videmus quotidie spirituales homines a carnalibus judicari et reprobari;12 sed hoc est judicium usurpatorium et falsum. Interdum etiam carnales de spiritualibus judicant, approbando vitam eorum ; sed est judicium imperfectum, ex levitate procedens. — Sed advertendum, quod sicut ex verbis principis theologorum, capitulo 2 de Divinis nominibus, elicitur, dupliciter judicat homo de aliqua re : Primo, per solam cognitionem informem et nudam, quemadmodum habens moralem scientiam, judicat de virtutibus quas non habet : et istud est imperfectum judicium. Sic enim homo carnalis, tamen ingeniosus et eruditus, de rebus spiritualibus judicat, sermocinatur et dictat. Secundo, judicat homo de rebus per connaturalitatem seu conformitatem sui affectus ad eas, ut castus de his quæ castitatem respiciunt. Unde de virtutibus hoc modo judicare non potest nisi virtuosus.13 Et ita de spiritualibus bonis et rebus divinis ad fidem pertinentibus, judicat homo per sapientiam, quæ est donum Spiritus Sancti, et consistit in sapido quodam gustu spiritualium de quibus judicium profert, nec habetur sine gratia gratum faciente. Propter quod scriptum est : In malevolam animam non introibit sapientia.14 Ex quibus elucescit, quod non nisi spiritualis homo percipit, gustat, vereque judicat ea quæ Dei sunt, per donum sapientiæ : per quod etiam de aliis inferioribus rebus judicat secundum rationes divinas.

D Quod autem carnalis homo non intelligat quæ Dei sunt, probat Apostolus auctoritate Scripturæ : Quis enim cognovit sensum Domini, id est judicium seu censuram mentis divinæ de rebus? aut quis instruxit eum? Nullus utique. Hoc scriptum est in Isaia, et allegatum est ab Apostolo ad Romanos, ubi et plenius expositum est.1516 Tantum autem vult Apostolus dicere, quod de divinis et spiritualibus rebus nullus veraciter judicat, nec eas intelligit, nisi qui habet sensum Domini. Animalis vero homo non habet sensum Domini, sed spiritualis. Ideo subditur: Nos autem sensum Christi habemus, id est intellectum a Christo illuminatum, ejusque sensui conformatum: ideo cognoscimus, approbamus, et sapimus ea quæ Dei sunt, sicut et Christus. Habemus enim sensum Domini, sicut eruditi discipuli habere dicuntur sensum sui magistri.

Footnotes

  1. Act. i, 1-4; iv, 31; x, 44; etc. ↩

  2. Hebr. v, 14. ↩

  3. Baruch. III, 19. ↩

  4. Joann. I, 14. ↩

  5. 1 Cor. I, 24. ↩

  6. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  7. Prov. VIII, 23. ↩

  8. In Rom. art. XIV in fine. ↩

  9. Joann. XII, 42. ↩

  10. Marc. VIII, 33. ↩

  11. Eccl. I, 26. ↩

  12. Art. XII de Div. Nom. ↩

  13. Is. XI, 2. ↩

  14. Sap. I, 4. ↩

  15. Rom. XI, 34. ↩

  16. Is. XI, 13; ↩

Chapter 3 of 18