Articulus 3
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET EGO, FRATRES, NON POTUI VOBIS LOQUI.
1 ADHUC autem Apostolus clarius prosequitur imperfectionem Corinthiorum, et causam contentionis eorum aufert; et ait: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: id est, alta mysteria fidei et sublimia de divinitate Christi, perfecta quoque internæ perfectionis exercitia, non potui vobis proponere, sed parva et rudia atque humilia de Christi humanitate vobis proposui, non judicans me aliquid scire inter vos, nisi Jesum, et hunc crucifixum. Tanquam parvulis, id est imperfectis, in Christo, lac, id est facilem doctrinam et teneram instructionem, vobis potum dedi, id est, tali doctrina spiritualiter vos potavi, et animas vestras rigavi, non escam, id est, non solidum cibum, non profundam sapientiam, non sublimem vitæ perfectionem vobis tradere potui. Nondum enim poteratis spiritualiter capere talia; sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis, id est carnalibus vitiis subjacentes. Quum enim sit inter vos zelus, id est invidia latens, et contentio, id est lis verborum inde procedens, nonne carnales estis (pro eodem sumit Apostolus carnalem et animalem), et secundum hominem ambulatis, id est, secundum humanam fragilitatem, imperfectionem et ignorantiam vivitis et sentitis? Quum enim quis, id est aliquis vestrum, dicat, Ego quidem sum Pauli, alius autem, Ego Apollo, id est, unus dicit se baptizatum a Paulo, alius ab Apolline, et idcirco unus se alteri præfert, nonne homines estis? id est, vitia hominibus consueta sectamini, et non estis divini, sed homines nudi, humanum sensum sequentes, non Spiritus Sancti instinctum.
Ex prædictis constat, quod prædicator seu doctor moderari debet sensum et stilum doctrinæ suæ, secundum audientium capacitatem. — Sciendum quoque, quod nomine lactis in Scriptura interdum signatur carnalis voluptas, ut ibi: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Et respondet: Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.1 Interdum per lac significatur innocentia seu puritas vitæ, propter naturalem lactis nitorem et utilitatem, juxta illud: Quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.2 Quandoque vero per lac, imperfecta doctrina exprimitur, sicut hoc loco; et item ad Hebræos: Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ.3 — Præterea, in Scriptura per hominem aliquando designatur quædam perfectio, et maxime pietas seu discretio. Unde quod discretum et pium est, dicimus esse humanum; quod vero irrationabile et crudele, dicimus inhumanum. Aliquando autem per hominem datur intelligi vitiositas quæquantum enim consideratur in homine pars intellectiva, designatur per ipsum perfectio.4 In quantum autem notatur in eo sensualitas, quam major pars hominum sequitur, significatur per eum vitiositas ista. Et ita nunc sumitur, quum ait Apostolus: Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? et, Nonne homines estis?
Consequenter tollit Apostolus Corinthiorum errorem, dicentium aliquid gratiæ inesse Baptismo virtute ministri. Quid igitur est Apollo, episcopus vel baptista vester? Quid vero Paulus? id est, quid de nobis sentire debetis? Et respondet: Ministri sunt ejus cui credidistis, id est Christi, cujus fidem recepistis. Et unicuique eorum ac aliorum convenit esse Christi ministrum, sicut Dominus dedit, id est secundum quod Deus præstitit gradum officii et gratiæ donum. Ego plantavi, id est, primo fidei fundamenta annuntiavi, et prædicando converti. Apollo rigavit, id est, vos in fonte Baptismatis lavit, et doctrinam vobis a me traditam, sua prædicatione perfudit. Sed nec ego, nec ipse gratiam contulit. Deus autem incrementum dedit, id est, fructum, salutem et gratiam dedit, illuminando, purgando, ac perficiendo interius. Propter quod scriptum est: Pater meus agricola est. Non est autem sic intelligendum, quin etiam Deus sit principalis plantator atque rigator. Ait nempe Salvator: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur; et rursus, Ego te plantavi vineam electam. Sed hoc vult Apostolus dicere, quod sua instrumentalis plantatio, et instrumentalis rigatio Apollinis et ceterorum, erat dispositio ad recipiendum salutem a Deo. Itaque, neque Paulus aut alius ei similis qui plantat, secundum modum prædictum, neque Apollo vel similis qui rigat, ut dictum est, est aliquid ex se, vel comparatione ejus qui operatur interius; sed, qui incrementum dat, Deus, id est, is qui salutem et gratiam donat, reputandus est, et ab illo debet se quisque nominare, non a Paulo aut Apolline.
Qui plantat autem et qui rigat, extrinsecus operando, unum sunt, id est ejusdem conditionis et deputationis. Uterque enim est servus, nullus vero eorum est operator interior. Quamvis autem hi unum sunt, non tamen æqualiter præmiabuntur. Subditur enim :
Unusquisque autem ministrorum Dei, propriam, id est sibi congruam, mercedem in patria accipiet a Deo secundum suum laborem exteriorem vel interiorem, ad Dei gloriam ordinatum, id est secundum exigentiam meriti sui laboris. Quomodo autem hoc intelligi debeat, multa possent induci. Sed breviter tangendo, sciendum quod merces seu præmium essentiale debetur et respondet fervori caritatis divinæ. Quanto autem quis Deum plus diligit, et a vitiis purior, atque in bonis magis habituatus est, tanto delectabilius facit opus Dei atque ferventius, et per consequens minus laboriose, præsertim loquendo de corporali labore, et prout labor pœnam ac fatigationem includit. Quanto autem delectabilius et ferventius operatur, tanto amplius promeretur. Potest ergo contingere, imo contingit quotidie, ut homo perfectus qui minus laboriose facit opus Dei, plus mereatur, quam homo imperfectus, tamen gratiam habens, qui cum gravi labore eadem facit quæ perfectus. Dicendum ergo, quod exteriori ac corporali labori respondet præmium accidentale, caritatis autem fervori, præmium essentiale. Quilibet ergo recipiet præmium accidentale secundum suum laborem corporalem ; sed quanto hic labor ex ampliori caritate procedit, tanto plus recipiet de præmio essentiali, quod est visio Dei, quæ est tota merces et vita æterna.
8
5
6
Act. xviii, 1-11.
Joann. xv, 1.
Matth. xv, 13.
Jer. n, 21.
7
B
C
D
Quod autem quilibet secundum suum laborem accipiet, patet: Dei enim sumus adjutores, id est cooperatores, instrumentaliter operando, materiamque forinsecus præparando. Ait autem Dionysius, quod
9 omnium divinorum divinissimum est, Dei cooperatorem exsistere in reductione rationalis naturæ ad suum principium. Dei agricultura, id est ager a Deo colendus, estis, per hoc quod Deus de cordibus vestris vitiorum et passionum spinas exstirpat, virtutum semina inserit, gratiæ fecunditatem largitur. Et ita dicitur homo agricultura Dei, per similitudinem campi quem rusticus colit. Sicut enim Ecclesia appellatur vinea Domini, sic dicitur agricultura ipsius.56 Dei ædificatio, id est domus seu ædificium mysticum, a Deo per gratiam ædificatum, estis. Congregatio quippe fidelium, dicitur domus et templum seu tabernaculum Dei: primo, quoniam Deus fideles per caritatem consolidat atque connectit; secundo, quia per gratiam mentes eorum inhabitat.
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, id est secundum apostolatum, et sapientiam mihi a Spiritu Sancto infusam, ut sapiens, id est in divinis eruditus atque discretus, architectus, id est spiritualis hujus ædificii principalis constructor, per comparationem ad alios qui vobis prædicaverunt: quamvis non sim inter Apostolos architectus, quum mea reputatione sim minimus Apostolorum;7 et hoc ipsum quod me ipsum architectum appello, non jactanter dico, quia non mihi, sed gratiæ Dei illud attribuo; fundamentum, id est fundamentalem doctrinam, initialem prædicationem, fidem seu Christum, posui in cordibus vestris instrumentaliter et dispositive, quoniam primo vobis prædicavi, vosque converti ad fidem; [alius autem superædificat.] Unusquisque autem vestrum videat, id est diligenter perpendat, quomodo superædificet, id est, qualem structuram operum huic fundamento fidei superponat, ne opera ejus discordent a fide, ne Deum quem ore confitetur, factis neget. Vel sic, et melius, ut sequentia verba insinuant:8 Unusquisque prædicatorum docentium vos, videat quomodo superædificet, id est, qualia documenta vobis proponat, ne sua doctrina fundamento a me posito contradicat.
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, id est veraciter prædicare, aut salubriter collocare, præter id quod positum est, id est, evangelizatum est a nobis et constitutum a Patre, quod est Christus Jesus, qui est solus fundamentum universale, principale principium universæ Ecclesiæ, quoniam ex se stabilitatem habet, et stabilit alios. De quo Petrus ait in Actibus:9 Hic est omnium Dominus, et non est in aliquo alio salus. Apostoli vero dicuntur fundamenta secundaria et particularia in Christo fundamento. Ipsi enim post Christum fundaverunt Ecclesiam. Propter quod in Apocalypsi scribitur, quod murus civitatis habet fundamenta duodecim.10 Et Psalmista pluraliter ait:11 Fundamenta ejus in montibus sanctis. — Porro Christus secundum divinam naturam, et Pater ac Spiritus Sanctus, sunt unum fundamentum electorum simpliciter primum, et fundans, non fundatum. Christus autem ut homo Verbo unitus, vel potius ut humanitatem Verbo unitam habens, est fundamentum immediatum et proximum post Trinitatem, et tamen in Deo fundamentum, et toti Ecclesiæ conferens stabilimentum. Quemadmodum enim caput Christi Deus, sic et fundamentum Christi Deus.12
Si quis autem superædificat, docendo vel operando, supra fundamentum hoc, quod est Christus seu fides, aurum, id est amorem vel contemplationem divinorum, argentum, id est dilectionem proximi, seu speculationem intellectualium atque cœlestium creaturarum, per quas Deus evidentius subtiliusque cognoscitur, lapides pretiosos, id est opera virtuosa seu verba efficacia, ligna, fœnum, stipulam, id est vanam doctrinam, magis vel minus nocivam, non tamen hæreticam, nec mortaliter vitiosam.13 Vel per lignum, fœnum, stipulam, intelliguntur peccata venialia triplicem gradum habentia: ut per ligna designentur peccata venialia magis tenacia et mortalibus viciniora, quæ ardebunt diutius, nisi modo purgentur, quemadmodum lignum diutius ardet quam fœnum aut stipula;14 per fœnum vero signantur peccata venialia medio modo se habentia; per stipulam, peccata levissima, quæ citius purgantur quam prædicta, sicut et stipula citius consumitur quam fœnum aut lignum. Denique venialia ista dicuntur ædificari supra fidei fundamentum, id est juxta illud. Non enim procedunt ex fide, nec innituntur ei, sed sunt simul cum ea. Non enim caritatem exstinguunt. Simili modo dicimus aliquam civitatem sitam supra mare, id est juxta mare: secundum quem sensum ait Psalmista, Qui fundavit terram super aquas, id est juxta eas.1516
Uniuscujusque opus manifestum erit, id est, in publicum deducetur et innotescet, non solum Deo et propriæ conscientiæ, sed etiam aliis, quando Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.17 Unde ait Salvator: Nihil opertum quod non revelabitur.18
Dies enim Domini, id est dies judicii, vel potius Dominus in die judicii (dies namque et tempus dicuntur facere ea quæ fiunt in die et tempore), declarabit opera singulorum qualia sint; quia in igne conflagrationis revelabitur, id est, manifestabitur dies Domini, vel Dominus, qui venturus est judicare per ignem, cujus majestatem ignis ipse ostendet; vel, Revelabitur opus cujuslibet, sicut subjungitur. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, id est ostendet. Quod potest intelligi: vel de igne purgatorii, quantum ad eos qui interim moriuntur; vel de igne conflagrationis præcedente judicium, quo exuretur facies mundi, de quo in Psalmo, Ignis ante ipsum præcedet;19 vel de igne æterno, sequente judicium. Ignis autem conflagrationis mundabit et emundabit eos qui superædificaverunt lignum, fœnum, stipulam. Qui vero superædificaverunt aurum, argentum, lapides pretiosos, a quolibet igne hoc erunt securi. Ideo sequitur: Si cujus, id est alicujus, opus manserit, id est, intactum et inconsumptum perseveraverit ab igne, tanquam non habens culpam admixtam; quod superædificatum est, id est opus tale in fide fundatum, mercedem accipiet plenam et indilatam. Nihil enim de opere suo amittet, et quod amavit inveniet. Si cujus opus arserit, id est, ignis pœnam pertulerit propter veniale admixtum; detrimentum patietur, id est, minus de gloria obtinebit, quanto opus suum imperfectius ac cremabilius fuerit. Ipse autem homo sola venialia habens, salvus erit, satisfactione completa; sic tamen quasi per ignem, id est ignis sustinendo ardorem, secundum culpæ suæ exigentiam.
Denique, sicut exposita sunt hæc pro tempore judicii universalis, ita intelligi possunt de die particularis judicii: ut dies Domini dicatur dies mortis, quo Deus hominem visitat, tollens eum de vita præsenti. Illa itaque dies Domini, seu Dominus in die illa, declarat quale sit opus hominis, quem statim quum mortuus fuerit, judicat: quia in igne purgatorii revelatur seu declaratur quale sit opus hominis. Et uniuscujusque opus quale sit, scilicet purum vel impurum, ignis purgatorii probabit: non quod omnes illum ignem sustinebunt, quia nec de omnibus simpliciter est jam sermo, sed de his omnibus qui manent in fundamento, id est in Christo per gratiam, et superædificant opera perfectionis, quæ non ardent, vel opera imperfecta, quæ ardent. Si cujus opus manserit immune ac liberum ab igne purgatorii, ut sunt opera significata per aurum, argentum et lapides pretiosos; quod superædificatum est, id est opus hoc in Christo seu in fide fundatum, mercedem accipiet et gloriam sempiternam sine mora, ita quod evolabit. Si cujus opus arserit in purgatorio; detrimentum patietur, pœnam luendo, gloriamque minorem habendo. Ipse autem salvus erit, quum fuerint opera ejus digne cremata et expurgata: sic tamen quasi per ignem purgatorii, per quem transibit ad gloriam, quoniam non discessit a fundamento, nec aliquid prætulit Deo, sed ultimo fini magis inhæsit quam alicui bono creato, quamvis a terrenis affectibus non fuerit satis mundatus.
Consequenter ostendit Apostolus, cur aliquis mereatur omnino perire, æternaliterque damnari. Nescitis (imo scire debetis) quia templum Dei estis vos, in quo Dominus habitat per caritatem et gratiam (qui enim manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo), et Spiritus Dei, videlicet Spiritus Sanctus, habitat in vobis? De quo Spiritu dicit Salvator : Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Omnes autem fideles re et nomine, sunt unum templum Dei, id est una Ecclesia, propter mysticam unitatem, seu unam fidem, atque individuam caritatem; et unusquisque eorum est templum Dei. Dicitur autem homo templum Dei, non solum propter animam, in qua Deus per gratiam commoratur (nam anima justi sedes est sapientiæ), sed etiam propter corpus rationi et Deo subjectum, in quo gratia mentis, et per consequens habitatio Dei redundat. Dicit enim alio loco Apostolus : Nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Et iterum : Glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Si quis autem templum Dei violaverit, id est, credentes perverterit, falsa docendo aut impie operando, disperdet, id est, diversimode perdet, illum Deus, damnando illum anima et corpore in æternum. Sed et si quis materiale templum violaverit, erit sacrilegus. Templum enim Dei vivum et spirituale, sanctum est formaliter, quod estis vos, qui in Baptismo sanctificati estis, et per opera bona exercitati.
Nemo vos seducat, laudando, blandiendo, simulando, ornate loquendo, aut simili modo. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, id est sæcularem sapientiam habere, se sapientem putare, et ab aliis sapiens reputari, stultus fiat mundo : id est, talem sapientiam a se repellat, se ipsum stultum reputet, saltem in se, quia ex se ipso non habet nisi ignorantiæ tenebras; nec cupiat in mundo sapiens reputari, sed amet nesciri; ut sit sapiens Deo, id est, ut veram sapientiam mereatur a Deo acquirere. Sapientia enim hujus mundi, id est carnalis prudentia : de qua dictum est ad Romanos, Prudentia carnis, mors est; stultitia est apud Deum, id est, a Deo stulta judicatur.20 Imo et naturalis seu philosophica sapientia quæ fide et dono sapientiæ non ornatur, stulta est coram Deo, id est infructuosa et tumida. Quod auctoritate Scripturæ probat Apostolus. Scriptum est enim in libro Job : Comprehendam, id est, concludam et capiam, sapientes mundi in astutia, id est in apparente sapientia eorum. Nostra translatio habet sic : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.21 Cui consonat quod per Isaiam de Domino dicitur : Convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens.22 Et iterum scriptum est : Dominus novit cogitationes sapientium sæculi hujus, quoniam vanæ sunt. Nostra littera talis est : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.23
Itaque nemo glorietur in hominibus, jactando se baptizatum seu doctum ab illo, vel illo; sed in solo Domino glorietur. Omnia enim vestra sunt, id est vestræ servituti et utilitati parata et deputata, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, id est Petrus archiapostolus; sive mundus iste sensibilis, scilicet corpora cœlestia, elementa et mixta. De corporibus enim cœlestibus Moyses ait in Deuteronomio : Solem, lunam et omnia astra cœli creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus.24 Et Psalmista : Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus ejus. Et in Genesi Dominus loquitur : Faciamus hominem, etc., et præsit bestiis terræ, et piscibus maris, et avibus cœli, universæque creaturæ. Sed et angeli administratorii spiritus sunt.252627282930313233 Sive vita, id est operatio nostra, ut vobis proficiat; sive mors corporalis, ut pro vobis, si opus fuerit, sustineatur; sive præsentia beneficia Dei quæ habetis in re, sive futura promissa quæ habetis in spe. Omnia enim hæc vestra sunt aliquo modo, ut dictum est. Vos autem estis servi atque discipuli Christi, et estis ejus, jure creationis, gubernationis ac liberationis. Christus autem Dei. Christus secundum divinam naturam, est Dei Patris, tanquam unicus et naturalis Filius ejus. Secundum humanitatem vero, est Dei tanquam minister ipsius, factus obediens usque ad mortem.34 De quo Deus ait per Isaiam : Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur.35 Hinc etiam Filius dicit ad Patrem :36 Omnia mea, tua sunt; et, Ego non quæro gloriam meam.37
Footnotes
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
Hebr. v, 13. ↩
-
Gen. viii, 21. ↩
-
Is. v; ↩
-
Matth. xx; etc. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
Act. x, 36; iv, 12. ↩
-
Apoc. xxi, 14. ↩
-
Ps. lxxxvi, 1. ↩
-
1 Cor. xi, 3. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Ps. xxiii, 2. ↩
-
Ps. cxxxv, 6; ↩
-
Cor. iv, 5. ↩
-
Matth. x, 26. ↩
-
Ps. xcvi, 3. ↩
-
Rom. viii, 6. ↩
-
Job v, 13. ↩
-
Is. XLIV, 25. ↩
-
Ps. xci, 11. ↩
-
Deut. iv, 19. ↩
-
Ps. xcii, 11. ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
Ps. viii, 8. ↩
-
Gen. i, 26. ↩
-
I Joann. iv, 16. ↩
-
Joann. xiv, 16. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
I Cor. vi, 19. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Philipp. 11, 8. ↩
-
Is. 11, 13. ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Joann. viii, 50. ↩
Chapter 4 of 18