Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : SIC NOS EXISTIMET HOMO UT MINISTROS CHRISTI.
PRÆTEREA docet Apostolus, quid debent subditi de superioribus suis sentire, ne eos plus quam decet magnificent, nec eos contemnant, si forte in aliquibus minus excellentes videntur. Sic nos Apostolos et prædicatores ac Christi vicarios existimet homo quicumque fidelis, ut ministros Christi, non ut principales, aut gratiæ collatores, et ut dispensatores, id est exhibitores seu distributores, mysteriorum Dei, id est divinorum sacramentorum; vel, Mysteriorum Dei, id est ecclesiasticorum officiorum. Hic jam quæritur, id est, a vobis Corinthiis interrogatur atque discutitur, inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur, id est, quis dispensatorum istorum sit verus dispensator, cui possit dispensatio secure committi. Corinthii enim inter dispensatores hos discernebant, unum approbantes, alium reprobantes. Sed quia homines sancti tale judicium non formidant nec reputant, subditur :
Mihi autem pro minimo est, id est, nihili pondero, ut a vobis adhuc carnalibus judicer judicio reprobationis, tanquam dispensator indignus, aut ab humano die, id est ab homine in hoc tempore peregrinante; sed neque me ipsum judico judicio absoluto ac definitivo, damnando videlicet me ipsum. Debet tamen homo judicare se ipsum judicio discussionis et reprobationis opinativæ, æstimando se peccatorem vilem ac miserum. Nihil enim mihi conscius sum, id est, de nullo peccato remorsum conscientiæ habeo :1 de præteritis enim satisfeci, et scio quia indulta sunt mihi. Nec obstat quod alibi dicit, Venit Christus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum.23 Hoc enim dixit habendo respectum ad tempus præteritum, quo persequebatur Ecclesiam. Qui autem judicat me, id est ad quem pertinet absolute judicare de secretis cordis mei, Dominus est, qui solus novit corda humana : nam et Pater omne judicium dedit Filio.4
Itaque nolite ante tempus extremi judicii judicare judicio definitivo de secretis ac dubiis, maxime aliorum, quoadusque veniat Dominus ad judicium; qui et illuminabit abscondita tenebrarum, id est, peccata occulta faciet manifesta, ponendo ea in lumine cognitionis, sicut ait : Nihil occultum quod non scietur;5 et manifestabit consilia cordium, an bona et justa fuerint, an non : prout per Isaiam protestatur, Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem.6789 Et tunc laus, id est sententia salvativa et meritorum protestatio, erit unicuique bene agenti a Deo, id est Christo judice. Quasi dicat: Tunc nullus laudabitur nisi quem Deus laudaverit; et omnem laude dignum Deus laudabit.
Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo: id est, ista quæ scripsi de vestra gloriatione inani, qua quilibet gloriatur in eo qui sibi eloquentior videtur et doctior, vel cui magis afficitur, gratia exempli seu figuraliter dixi de me atque Apollo: quum tamen non gloriaremini in nobis, sed magis in pseudo-apostolis et mundi hujus philosophiæ magistris: quos nolui nominatim exprimere, ne major dissensio fieret; sed loco illorum expressi me et Apollo, quatenus eisdem rationibus quibus probavi non esse gloriandum in Apollo et me, intelligatis non esse gloriandum in his in quibus gloriamini. Quod utique feci propter vos, id est ad vestri instructionem, [ut in nobis discatis,] videlicet, ne supra, id est ultra, quam scriptum est in Jeremia, ubi jubemur in Deo, non in hominibus gloriari, unus vestrum adversus alterum infletur tumore superbiæ pro alio, id est zelo baptistæ vel doctoris ad quem inclinatur.10 Si enim Apostolus illos pseudo nominasset, Corinthii superbissent contra se invicem, unoquoque eorum zelante pro suo doctore sive baptista.
Non autem debes, o homo, contra alium intumescere. Quis enim te discernit? id est, quis te ab alio facit differre? Quis te ab alio distinguit ac separat dignitate ac merito, ut contra eum infleris, et ei te præferas? Et quoniam posset quis allegare suam perfectionem, dicendo quod virtuosior esset ac melior seu doctior alio, huic vanitati respondet Apostolus: Quid autem boni in donis naturæ vel gratiæ habes quod non accepisti a Deo mediate vel immediate, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum?11 Si autem accepisti hoc modo, quid gloriaris in te vel creaturis, quasi non acceperis ista bona a Deo? Itaque Deo gratias age, et in ipso lætare;12 et quanto major es, humilia te in omnibus, ut Deo humilitatem jubenti tanto promptius pareas, quanto plura bona ab eo receperis. Unde ait Gregorius: Tanto esse humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet ex munere, quanto obligatiorem se conspicit in reddenda ratione. Quanto enim quis majora a Deo suscipit dona, tanto amplius obligatur Deo in omnibus obedire ex caritate sincera.13
Insuper, amplius ironice loquens, Corinthiorum præsumptionem redarguit, dicens: Jam saturati estis saturitate spirituali: de qua dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.14 Itaque, Saturati estis cibo animæ, scilicet pane vitæ et aqua sapientiæ.1516 Jam divites facti estis, id est divinis charismatibus adimpleti. Sine nobis regnatis, id est, auxilio nostro non indigetis, regendo vos ipsos. Quod autem hoc non asserendo, sed increpando et condolendo dicatur, pandunt verba sequentia: et utinam regnetis veraciter, juste regendo vos invicem, et vitiis prævalendo, ut et nos vobiscum regnaremus, id est, consortes essemus atque participes meriti vestri atque tantæ perfectionis. Et hoc merito dico:
Puto enim (ironice autem loquitur), quod Deus nos Apostolos universos novissimos, id est imos et vilissimos, ostendit, quum tamen secundum veritatem simus a Deo constituti principes mundi.17 Ostendit autem nos tanquam morti destinatos, id est ad moriendum missos, quasi ad nihil utiles simus, nisi ut occidamur; quia spectaculum, id est objectum præcipuæ et cujusdam admirativæ inspectionis, facti sumus mundo, id est hominibus impiis et mundanis, et angelis bonis ac malis, et hominibus rationabiliter ac pie viventibus. Quemadmodum enim ad spectaculum aliquod magna hominum confluit multitudo, sic ad inspiciendum personas et persecutiones Apostolorum, homines concurrerunt:1819 impii, ut irriderent; dæmones, ut fortitudinem mentis auferrent; angeli sancti, ut intus confortarent; homines pii, ut condolerent. — Potest tamen legi assertive sine ironia, ut sit sensus: Puto enim, id est agnosco, quod Deus nos Apostolos novissimos, id est infimos et abjectos, ostendit, id est, apparere fecit, dando nobis præcepta spernendi mundum et cuncta quæ mundi sunt, prædicandi quoque crucem Christi et mundi contemptum.
Nos stulti propter Christum, id est, amore Christi sic agimus, quod a mundo stulti et insensati putamur; vos autem prudentes estis in Christo, secundum æstimationem vestram superbam. Nos infirmi reputamur, et propriam infirmitatem agnoscimus; vos autem fortes, id est, virtuosi estis, ut opinamini, qui putatis vos non indigere nostro auxilio. Vos nobiles, nos autem ignobiles. Totum ironice dicitur, ut confundantur et corrigantur carnales. Apostoli quippe carne et spiritu nobiliores erant Corinthiis, quoniam semen Abrahæ erant, et primitias Spiritus Sancti receperunt.
Rom. VIII, 23.
Usque in hanc horam, id est assidue, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, id est, inopiam cibi, potus ac vestium patimur. Unde alibi dicit Apostolus: In fame et siti, in frigore et nuditate. Tunc impletum est verbum Christi quod dixit: Veniet tempus quum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Et colaphis cædimur, tanquam blasphemi. Et instabiles sumus, fugiendo de loco ad locum:
II Cor. XI, 27.
Matth. IX, 15.
Ibid. X, 23. juxta illud, Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et laboramus operantes manibus nostris pro victu atque vestitu. Maledicimur a perversis, et benedicimus, id est, bona eis dicimus, prædicando ipsis verbum salutis. Persecutionem patimur propter justitiam, et sustinemus libenter amore Christi.
Act. V, 41.
Ibant enim Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Blasphemamur, id est, crimen blasphemiæ nobis imponitur, et obsecramus Deum pro blasphemantibus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, id est, reputamur a perfidis quasi immunditiæ quædam, inficientes hunc mundum nostra doctrina. Idcirco quum occidimur, putant mundum purgari ab hominibus pestilentibus: sicque efficimur mundi purgamenta. Factique sumus omnium peripsema usque adhuc, id est velut superfluitas quædam generis humani, ita ut apti non simus hominibus sociari, sed tolli. Peripsema autem vocatur purgamentum ferri vel pomi seu alterius rei, illud videlicet quod aufertur a materia rei ut purgetur, sicut est limatura æris aut ligni.
Non ut confundam vos, hæc scribo finaliter. Est autem confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam, ut dicitur in Ecclesiastico. De prima confusione loquitur modo Apostolus. Non enim intendebat eos finaliter confundere, sed corrigere, sicut subjungit: sed ut filios meos spirituales carissimos, id est valde dilectos, etsi non propter bonitatem et merita vestra, tamen propter bonitatem divinam, moneo, id est, ad meliora exhortor. Merito autem vocavi vos filios: Nam si decem millia pædagogorum, id est quantamcumque multitudinem erudientium vos, in Christo Jesu, id est in fide et Evangelio Salvatoris, habetis (dicitur autem pædagogus instructor pueri); sed non multos patres spirituales habetis ad hoc, id est genitores qui vos in Christo genuerunt, convertendo vos primo ab esse carnali et infideli, ad esse spirituale atque divinum. Talis autem pater ego fui: Nam in Christo Jesu, id est in esse christiformi seu statu christiano, per Evangelium, id est per evangelicæ sapientiæ prædicationem, ego vos genui instrumentaliter, scilicet ante alios, proponendo vobis Evangelium Christi, et ad fidei susceptionem animas vestras disponendo. Verumtamen unus est Pater noster in cœlo, quem solum debemus Patrem20
Eccli. IV, 25.
Malach. V, 10.
Ephes. III, 15. vocare, id est omnis paternitatis efficientiam et gratiam ei præsertim adscribere.
Rogo ergo vos, fratres, imitatores mei estote, tanquam boni discipuli obedientesque filii, quatenus sicut ego Christi vestigia sequor, ita vos viam meam, id est virtutes, sequamini. Ideo misi ad vos Timotheum, latorem hujus epistolæ, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino: qui vos commonefaciat, id est, admonendo vos instruat, vias meas, id est præcepta et documenta, quæ sunt in Christo Jesu, id est secundum voluntatem et doctrinam ipsius: in nullo enim a Christo discordo; sicut ubique in omni Ecclesia doceo.
Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam ex vobis tumore superbiæ, gloriantes in eloquentia et doctrina philosophorum: et tam imperterrite sic inflantur, quasi non essem venturus ad vos. Solent autem discipuli a malis retrahi timore adventus magistri. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: cujus voluntas supponenda est semper, juxta illud: Dicatis, Si Dominus voluerit, et, Si vixerimus, faciemus hoc vel illud; et cognoscam, id est attendam et examinabo, non sermonem rhetoricum eorum qui inflati sunt, sed virtutem, id est, vitam virtuosam an habeant, seu opera miraculorum. Non enim in sermone, id est
Jacob. IV, 15. verbis pulchris, est regnum Dei, id est meritum attingendi ac pertingendi regnum cœlorum, sed in virtute bonæ conversationis consistit. Ait enim Salvator: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei; et rursus, Qui audit verba hæc, et non facit ea, comparabitur viro stulto. Verba enim sine opere, sunt folia sine fructu. Arbor autem quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
Matth. VII, 21.
Ibid. 26.
Ibid. III, 10; VII, 19.
Quid vultis? id est, quod ex his duobus eligitis, scilicet, in virga, id est rigore justitiæ et occulto caritatis affectu, videlicet animo disciplinandi, veniam ad vos, an in caritate aperta et spiritu mansuetudinis, id est animo mansueto et indulgenti? Quamvis hoc secundum sit præoptandum, potius tamen optandum esset primum, quam carere boni patris adventu, quamvis rigoroso. Meliora nempe sunt vulnera diligentis, quam oscula adulantis*, ut ait Scriptura.*
Prov. XXVII, 6. odientis
In præinductis omnibus consideratur discretio sancti Apostoli, qui verbis duris et increpatoriis verba caritativa atque suavia miscet, infundens vinum justitiæ et oleum pietatis, ut sanet animas vulneratas. Virtutes quoque suas tam diligenter describit, non ob propriam laudem, sed ut imitemur semitas ejus.
Luc. X, 34.
Footnotes
-
* [sed non in hoc justificatus sum.] ↩
-
1 Tim. 1, 15. ↩
-
I Tim. i, 15. ↩
-
Joann. v, 22. ↩
-
Matth. x, 26. ↩
-
Is. lii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Hebr. i, 14. ↩
-
Is. lxvi, 18. ↩
-
Jer. IX, 23, 24. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Eccl. III, 20. ↩
-
Luc. XX, 48. ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Eccl. XV, 3. ↩
-
Eccli. XV, 3. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Luc. XII, 48. ↩
-
Eccli. III, 20. ↩
-
Malach. II, 10. ↩
Chapter 5 of 18