Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI: OMNINO AUDITUR INTER VOS FORNICATIO.
ACCEDIT demum Apostolus ad particulariorem increpationem Corinthiorum, et ait: Omnino auditur inter vos fornicatio, id est, omnibus modis scitur, narratur, atque percipitur a me et ab aliis, quod inter vos sit fornicatio (quæ est illicitus concubitus), et talis, id est tam infamis et nefaria fornicatio, qualis nec inter gentes incredulas auditur seu esse percipitur, ita ut uxorem patris sui defuncti aliquis vestrum habeat conjugem. Lyra videtur hæc sic intelligere, quod mulier illa fuerit etiam mater istius; sed verius creditur quod erat ejus noverca. Talis autem fornicatio, est incestus pœna mortis prohibitus. Unde in Levitico : Qui dormierit cum noverca sua, morte moriatur.1 Unde et Ruben dicitur in Genesi : Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui.2 Et vos inflati estis tumore elationis, id est, ex superbia neglexistis tantum scelus corrigere, scilicet propter mutuas vestras contentiones, quibus occupati, omittitis opera caritatis; et non magis luctum, id est compassionem et fletum, habuistis, deplorando tam horrendum piaculum proximi, ut tollatur de medio vestrum, id est, separetur a vobis per excommunicationem, qui hoc opus fecit, cujus omnes participes estis quodammodo, sustinendo talem inter vos.
Ego quidem Paulus absens a vobis jam corpore, præsens autem spiritu, id est consideratione et animi sollicitudine : sicut et Eliseus præsens erat, quum Giezi accepit munera Naaman Syri;3 jam judicavi tanquam præsens spiritu (vel sic : Ac si corporaliter præsens essem) eum qui sic operatus est, id est fornicarium illum. Sic autem judicavi eum, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, id est, quum collecti fueritis publice in nomine Christi, et in meo spiritu, id est in vera concordia, habendo videlicet spiritum seu caritatis affectum ad invicem, sicut et ego ad vos habeo, cum virtute Domini nostri Jesu Christi, id est potestate et auctoritate Christi, qui cooperabitur vobis, tradere hujusmodi Satanæ, id est, ut tradatur talis fornicator diabolo per sententiam excommunicationis : et hoc, in interitum carnis, id est ad hoc ut dæmon eum corporaliter affligat. In primitiva namque Ecclesia, ad fidei confirmationem, solebat excommunicationem sequi corporalis vexatio dæmonis, quousque peccator pœniteret; et si non pœnitebat, vexabatur quousque animam exhalaret. Hanc potestatem præsertim habebant Apostoli, ut sicut ab obsessis poterant dæmones ejicere, ita enormiter delinquentes poterant dæmoni tradere, corporaliter tribulandos.4 Sed quia hanc corporis pœnam ordinaverunt ad animæ salutem, subditur : ut spiritus salvus sit, id est, anima ejus salva fiat, in die adventus Domini nostri Jesu Christi, id est in die judicii universalis, seu particularis vel in die mortis : quod redit in idem. Nam qualis quis moritur, talis Deo in die judicii præsentabitur.
Ex prædictis concludit Apostolus : Non est bona gloriatio vestra, o Corinthii, qua vel de baptistis et ministris gloriando contenditis, mutuoque præfertis, et ex hoc fraternam correctionem negligitis. Vel, gloriatio qua vos justos jactatis, bona non est, eo quod tantum peccatum inter vos toleretis. Qui enim non corrigit, quum potest et debet, communicat delinquenti, et particeps est peccati.
Consequenter ostendit, quam periculosum sit congregationi sustinere perversum. Nescitis quia modicum fermentum, id est parva pars infectiva, totam massam corrumpit, id est, universam materiam inficit? Sic unum peccatum, seu unus pestilens et perversus, videlicet consensus hujus peccati, et fornicator hujusmodi, totam massam, id est vestram congregationem, contaminat, inficit et seducit, nisi auferatur tale fermentum. Expurgate ergo vetus fermentum, id est, consensum peccati istius et auctorem peccati hujus amovete a vestra communione, ut sitis nova conspersio, id est gratia Baptismatis et virtutum operibus innovati, sicut estis azymi, id est a peccati fermento alieni effecti in fonte Baptismi. Azyma dicitur ab α, quod est sine, et ζύμη, quod est fermentum, quasi sine fermento. Conspersio autem et azyma idem sunt, utpote farina per aquam glutinata sine fermento, sicque significant puritatem a corruptione peccati. Denique in fermento duo pensantur, videlicet : sapor virtualis, quo efficit panem saporosum; et ita per fermentum signatur doctrina evangelica, ibi quum dicitur : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.5 Secundo consideratur in fermento corruptio adipis; et ita significat culpam, quæ alios inficiendo corrumpit: et ita nunc sumitur.
Sitis itaque nova conspersio: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, id est, agnus paschalis pro nostra salute oblatus est Christus:6 qui loquitur, Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. De quo ait Joannes:7 Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Itemque alibi: Dignus est Agnus qui occisus est.8 Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi, qui mortem nostram sui ipsius oblatione seu morte destruxit. Ipse quoque est pascha nostrum, id est transitus noster, præbendo nobis exemplum transeundi de hac peregrinatione ad patriam. Propter quod ait: Ego sum via, veritas et vita.9 Pascha enim transitus dicitur. Hujus Agni figura fuit agnus ille paschalis seu legalis, de quo in Exodo legitur.10 Unde quod ibi habetur, Os ejus non confringetis, ab Evangelista allegatur de Christo.1112 Similiter, sicut per effusionem sanguinis agni illius liberabantur filii Israel ab angelo devastante, seu plaga Ægypti, sic nos per effusionem sanguinis Christi liberamur a potestate diaboli et a ruina peccati.13 Insuper, sicut carnes agni illius manducabantur cum azymis panibus, sic fideles vivere et Christi corpus comedere debent sine fermento peccati.14 Ideo subditur:
Itaque epulemur, id est, in Domino deliciemur ac nutriamur, Christi sacramentis vescamur, et ei incorporemur, non in fermento veteri, id est non in iniquitatibus nostris antiquis ac solitis, neque in fermento malitiæ, id est peccato ex deliberatione animi facto (juxta illud:15 Dixit injustus ut delinquat in semetipso), et nequitiæ, id est non in fraudulenta aliisque nociva conversatione, prout Petrus monet: Deponentes omnem malitiam et dolum et simulationes et invidias;16 sed in azymis, id est operibus, sinceritatis, id est internæ puritatis, ut habeamus cor mundum, et veritatis, id est justitiæ, etiam quantum ad proximos; vel, In azymis veritatis, id est actibus sanctæ contemplationis, et illuminatæ cognitionis.
Scripsi vobis in epistola. Sciendum quod Apostolus, ante missionem præsentis epistolæ, misit Corinthiis epistolam quamdam, quæ non habetur: in qua jussit ut non miscerentur fornicariis, quod Corinthii non bene intellexerunt, putantes Apostolum loqui de spirituali fornicatione, quæ est idololatria. Ideo nunc exponit verba illic scripta, et ait: Scripsi vobis in epistola (illa quam non habemus), ne commisceamini fornicariis familiaritate, communione, aut cohabitatione: et non utique fornicariis hujus mundi, id est, hoc scripsi, ut non misceamini fornicariis hujus mundi, id est publice criminosis: de quibus subjungitur, aut avaris, aut rapacibus, id est violentis ablatoribus rei alienæ, aut idolis servientibus, id est idololatris, qui tamen Christiani esse volunt.
Alioqui debueratis de hoc mundo exisse, id est, si aliter intellexissem quam sic, oporteret vos mundum omnino exire, si velletis mihi acquiescere. Nam si de gentilibus locutus fuissem, non possetis verba mea implere, nisi mundum exeundo, quum ubique demorentur gentiles. Nunc autem scripsi vobis in ista epistola clarius, non commisceri prædictis criminosis Christianis. De infidelibus namque non loquor: quibus etiam quomodo verbum salutis annuntiaretur, si vitarentur? Ideo additur: Si is qui frater, id est, si Christianus, nominatur inter vos fornicator, id est, notorius fornicator fuerit et convictus, aut avarus, aliena tenendo, aut idolis serviens, aut maledicus, id est detractor vel blasphemus, aut ebriosus, aut rapax, vel simili crimine vitiatus, cum hujusmodi nec cibum sumere, sed eum in omnibus evitare, ut erubescendo pœniteat. Unde alibi dicit Apostolus: Subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate.17 Non ergo prohibet cum infidelibus atque gentilibus sumere cibum, præsertim quum alias asserat : Si quis vocat vos infidelium ad cœnam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate.18
Deinceps ostendit Apostolus, quod de infidelibus non habet dare præceptum. Quid enim mihi de his qui foris sunt, id est, quid spectat ad me de infidelibus, qui extra Ecclesiam sunt nomine, numero et re, judicare, id est dare sententiam ut vitentur? Imo potius debet se fidelis illis pie applicare, ut convertantur. Nonne de his qui intus sunt, id est fidelibus, qui intra Ecclesiam sunt nomine vel merito, vos judicatis, et non de his qui foris sunt? quasi dicat : Si vos non judicatis de his qui foris sunt, ita nec ego. Non enim auctoritatem habeo super eos. Nam eos qui foris sunt, id est infideles, Deus judicabit judicio damnationis, non discussionis seu disceptationis. Sic enim judicati jam sunt, juxta illud : Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.19
Auferte malum, id est prædictum fornicarium, qui habet uxorem patris sui, ex vobis ipsis, id est ex vestra societate. Qui enim tetigerit picem, inquinabitur. Et in Deuteronomio Dominus :20 Auferes, inquit, malum de medio tui, ut ceteri timorem habeant.21 Debemus etiam auferre cogitationes malas et omne peccatum de cordibus nostris, prout per Prophetam Dominus jubet : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.22
Footnotes
-
Lev. xx, 11. ↩
-
Gen. xlix, 4. ↩
-
IV Reg. v, 26. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
Matth. xiii, 33. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Apoc. V, 12. ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Exod. XII, 11. ↩
-
Joann. XIX, 36. ↩
-
Ibid. 46; ↩
-
Exod. XII, 22, 23. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Ps. XXXV, 2. ↩
-
I Petr. II, 1. ↩
-
II Thess. III, 6. ↩
-
1 Cor. x, 27. ↩
-
Joann. m, 18. ↩
-
Eccl. xiii, 1. ↩
-
Deut. xix, 19, 20. ↩
-
Is. i, 16. ↩
Chapter 6 of 18