Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : AUDET ALIQUIS VESTRUM HABENS NEGOTIUM, ETC. ?
REVOCATIS Corinthiis ab errore circa matrimonium, jam revocantur ab errore circa judicium, in quo multis modis erraverunt, ut patebit. Audet aliquis vestrum fidelis, ausu temerario, non metuens in hoc Dei offensam, habens negotium, id est causam judicialem, adversus alterum fidelem, judicari apud iniquos, id est pro habendo judicio accedere judices infideles, qui semper adversantur fidelibus, et non apud sanctos, id est, judices fideles non interpellatis? Quod erat multipliciter malum. Dabatur enim per hoc infidelibus occasio opprimendi pauperes Christianos, et aspernandi Ecclesiam, quasi non habentem personas ad judicandum active idoneas. Dabatur quoque infirmis fidelibus occasio reputandi infideles (quum tamen dicat Scriptura :1 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus), et occasio redeundi ad idololatriam.
Consequenter ostenditur, quod fideles digniores sunt judicare quam perfidi. An nescitis quoniam, id est quod, sancti, videlicet perfecti, ut Apostoli et apostolici viri, de hoc mundo, id est homines habitantes in hoc mundo inferiori, judicabunt, per assessionem et approbationem? Assidebunt enim Christo, ejusque sententiam omnes electi approbabunt. Unde ait Salvator : Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.2 Et Sapiens :
Judicabunt justi nationes, et dominabuntur populis.3 Et si, id est quia, in vobis, id est per sanctos qui inter vos sunt, judicabitur mundus. Est autem mundus perditionis, id est collectio hominum reproborum. De quo mundo ait Christus Apostolis : De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo;4 et alibi, Non pro mundo rogo.5 Est etiam mundus salvationis. De quo dicitur : Sic Deus dilexit mundum, id est collectionem hominum electorum, ut Filium suum unigenitum daret.678910 Sancti ergo judicabunt mundum perditionis judicio reprobationis, sicut et Christus. Mundum vero salvationis judicabunt judicio beatæ præmiationis. Si ergo judicabitis mundum hoc modo, indigni estis qui de minimis judicetis? id est, indigni non estis judicare de parvis et sæcularibus causis : quod patet per locum a majori.
Etiam Nescitis (id est, scire vos convenit) quoniam angelos judicabimus? Hoc communiter de angelis apostatis intelligi solet, de quibus scriptum est in Apocalypsi, Draco pugnabat et angeli ejus :11 quos Sancti cum Christo damnabunt. Sed quoniam dictum est quod omnes electi judicabunt per approbationem sententiæ Judicis, possumus dicere quod homines electi judicabunt etiam angelos sanctos. Pro cujus pleniori intelligentia advertendum, quod meritum et demeritum præmii essentialis, seu pœnæ principalis, non convenit his qui sunt in termino, sed qui in via. Angeli autem boni et mali a principio mundi in termino positi sunt, per inavertibilem conversionem ad Dominum, et inconvertibilem aversionem a Deo, sicut Damascenus declarat. Ergo a principio mundi judicati sunt, quantum ad remunerationem principalem, quæ est vel adeptio vel carentia visionis divinæ essentiæ. Verumtamen, sicut angeli boni in præmio accidentali proficiunt, per hoc quod homines eorum ministerio salvantur, sic angeli mali pœnam accidentalem sibi accumulant, inducendo homines ad peccata. Propterea angeli boni et mali in die judicii judicabuntur, quantum ad præmium meriti accidentalis, illud plene et ultimate percipiendo. Et judicabunt homines electi angelos sanctos judicio approbationis. Quanto magis sæcularia? id est, multo amplius digni sumus judicare causas terrenas et res temporales.
Sæcularia ergo judicia, id est negotia mundana, si habueritis; contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Propter diligentem considerationem sequentium, cogimur ista dupliciter explanare. Primo, ironice, id est cum ironia seu irrisione, non utique passionata, sed caritativa ac justa, qua ad correctionem irrisi ordinantur. Ut sit sensus : Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, id est viros improbos et ceteris viliores, constituite ad judicandum, id est, tales facitis judices. Propter quod fratres coacti sunt interpellare judices infideles.
Simili sensu dicitur illud Prophetæ :12 Immolate laudem de fermento. Ad verecundiam vestram dico, id est, ad vestram confusionem enarro vos ita fecisse. Sic non est (id est, ex vestro facto sequi videtur quod non est) inter vos sapiens quisquam, id est circumspectus quisquam et expertus, qui possit judicare inter fratrem suum, id est inter proximum et proximum fide germanum? Sed frater cum fratre, id est unus fidelium contra alium, in judicio contendit; et hoc, apud infideles, scilicet judices? — Secundo, exponitur sine ironia, hoc modo : Sæcularia judicia si habueritis; contemptibiles qui sunt in Ecclesia, id est minus devotos, internos ac deiformes, constituite ad judicandum, id est, hortor ut tales ordinetis judices. Sæpe enim contingit, ut minus contemplativi et spirituales, sint magis activi et in temporalibus aptiores. Ad verecundiam vestram dico, quod non fecistis hoc modo. Dicit autem B. Gregorius : Terrenas causas examinent, qui rerum exteriorum sapientiam perceperunt; qui vero spiritualibus donis ditati sunt, terrenis non debent negotiis implicari. Augustinus quoque : Christum (ait) testem invoco, quia mallem quotidie aliquid manibus operari, quam tumultuosissimas causarum prolixitates pati.13
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos, id est, hoc ipsum vestro peccato agitur, atque peccatum est, quod inter vos negotia judicio determinanda habetis, inter quos quies et pax esse deberent. Unde concludit Augustinus: Peccatum est, judicium habere contra fratrem. Pro cujus sano intellectu habendo, addit paraphrastes: Perfectis licet repetere sua simpliciter, id est sine causa, sine lite, sine judicio; sed non convenit eis inde movere causam ante judicem. Infirmis vero licet repetere sua, causam movendo coram judice, et judicium habendo contra fratrem, sed non contentiose vel fraudulenter, nec apud judices infideles. Sed nec hoc videtur satis resolutum. Ecclesia enim non errat habendo judicia. Religiosis etiam licet sua repetere coram judice; fideles quoque qui in terris sunt infidelium, quum fideles judices habere non valent, ad infideles judices recurrere possunt. Alii igitur dicunt quod liceat, non autem expediat, sæcularia habere judicia; et quod religiosi ac perfecti possunt repetere sua tanquam communia, non ut propria; item, quod fideles inter infideles habitantes, possunt coram judice infideli causam suam movere, si fideles judices non possint habere.
Quare non magis injuriam accipitis? id est, cur non potius violentiam manifestam suffertis, quam habeatis judicia litigiosa? Quare non magis fraudem, id est occultam bonorum vestrorum ablationem, seu quamlibet machinationem dolosam, patimini? Simile est quod ait Salvator: Si quis voluerit judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.14 Rursusque ait:15 Qui abstulerit tua, noli repetere. Hoc Dominus consulit ad vitandum inquietudinem mentis.
Sed vos injuriam facitis aliis, et fraudatis, id est, dolum eis infertis; et hoc, fratribus, id est fidelibus, quibus hoc minus facere congruit: et in hoc pessime facitis. Etenim, An nescitis (quod utique scire vos arbitror) quia iniqui, id est injusti, regnum Dei non possidebunt, id est, terram viventium, seu vitam æternam non hereditabunt? Justi enim fulgebunt ut sol in regno Patris eorum.16 Et in Apocalypsi dicitur de injustis:17 Non intrabit in illam aliquid coinquinatum. Nolite errare, recipiendo falsum pro vero, vel malum pro bono. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, id est in se ipsos insanientes, provocando vel exercendo libidinem, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, id est detractores, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Et hæc aliquando fuistis, id est, his vitiis subjacuistis ante vestram conversionem ad fidem Christi; sed abluti estis a maculis peccatorum in Baptismo; sed sanctificati estis, splendorem gratiæ atque virtutum pulchritudinem recipiendo; sed justificati estis, bene operando, in nomine, id est virtute et invocatione, vel ad honorem nominis, Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri, id est operatione Spiritus Sancti.
Quoniam vero præinducta verba de non repetendo sua, obscura sunt, exponit modo Apostolus quomodo intelligi debeant.
Omnia mihi licent, id est, permittitur mihi omnia mea juste repetere tanquam licitum, sed non omnia expediunt: id est, non semper expedit omnia repetere in foro judiciali: primo, propter conservationem honoris, juxta illud Proverbiorum, Honor est homini qui separat se a contentionibus;18 secundo, quoniam est majoris boni impeditivum; tertio, propter nimiam sollicitudinem atque angustiam animæ; quarto, propter periculum jurgiorum, juxta illud Ecclesiastici, Ne contendas cum homine locuplete, ne forte constituat tibi litem.1920 Omnia mihi licent: secundum sensum prætactum, quum non sit lege naturali vel scripta prohibitum; sed ego sub nullius redigar potestate, id est, libertatem animæ meæ nolo amittere, subdendo me terrenarum rerum amori ac judicis potestati: quod facerem, si judicio litigarem, fratremque meum offendere mallem, quam perdere rem temporalem. Quod autem mea repetere liceat, patet: Nam, Esca debetur ventri pro corporalis vitæ sustentatione, et venter indiget escis. Ideo licet temporalia bona repetere, ut habeamus victum et quibus tega-mur. Non tamen debemus importune et nimis anxie pro istis contendere, quoniam temporaliter transeunt et venter et esca. Propter quod sequitur: Deus autem et hunc ventrem et hanc escam destruet, quia utrumque naturaliter corruptibile est. Et quamvis venter maneat substantialiter post resurrectionem communem, non tamen secundum statum et pristinum actum. Ideo pro necessitatibus ventris minor esse debet sollicitudo.
Præterea redit Apostolus ad id unde cœperat loqui, videlicet ad reprobanda luxuriæ vitia. Corpus autem uniuscujusque fidelis, non fornicationi, sed Domino Deo subjiciatur et obsequatur, et Dominus corpori principetur, et præmium tribuat. Deus vero Pater seu Trinitas, et Dominum Jesum suscitavit tertia die a mortuis; et nos suscitabit in die judicii per virtutem suam omnipotentem, cui non est impossibile omne verbum.21
Ratio autem cur corpus non fornicationi, sed Domino reddendum est, traditur. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Ipse enim est caput nostrum, cui in Baptismo incorporamur; et ipsa Ecclesia est mysticum corpus Christi.22 Ideo quilibet vere christianus, est mysticum membrum ejus. Tollens ergo, id est assumens, seu divino cultui auferens, membra Christi, id est corpus meum et alterius quem ad voluptatem meo exemplo induco, faciam de eis membra meretricis, concumbendo cum ea, sicque una caro fiendo cum carne illius? Absit, ut rem adeo impiam agam. An nescitis quoniam qui adhæret meretrici carnali amore et copula corporali, unum corpus cum ea efficitur, per seminis communionem seu affectuum transformationem? Erunt enim, inquit Dominus in Genesi, duo, id est vir et mulier, in carne una, id est, pro eadem carne reputabuntur propter mutuam unionem, quamvis numeraliter atque realiter differant. Hoc ad litteram de legitime conjunctis prædictum est. Apostolus tamen allegat hic de illicitis copulis fornicantium, quoniam ratio identitatis partim eadem est. Nam concubitus licitus et fornicatio conveniunt in esse naturæ, non autem in esse morali. Qui autem adhæret Domino adhæsione amorosa et obedientiali, unus spiritus est, id est, divino Spiritui per caritatem unitur, in Deum transformatur, eique indissolubiliter colligatur. Unde aiebat Salvator, loquens ad Patrem: Notum feci eis nomen tuum, ut dilectio tua in eis sit, et ego in eis.23 Amor namque est virtus unitiva diversos conjungens, quamvis essentialiter differant.
Fugite fornicationem, id est omnem illicitum concubitum. Quædam peccata in se quamdam pœnam et amaritudinem habent, ut ira, invidia: et ista melius superantur luctando et resistendo. Nam quanto diligentius et particularius considerantur, tanto plus displicent, sicque facilius repelluntur. Alia autem peccata quamdam delectationem includunt, ut gula, luxuria: quæ melius vincuntur fugiendo quam colluctando. Quo enim particularius diligentiusque pensantur et revolvuntur, eo appetitus magis provocatur. Vitanda ergo sunt fomenta, occasiones et causæ luxuriæ. Ratio quoque fugiendi fornicationem subjungitur. Omne enim peccatum, præter fornicationem, quodcumque fecerit homo, cogitando, loquendo vel operando, extra corpus est, id est, non ita nocet corpori, ipsum debilitando, contaminando, ac diversis periculis exponendo, ut fornicatio. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, ipsum (ut dictum est) lædendo, polluendo et destruendo, præsertim si multum exerceat actum hujusmodi.
An nescitis quoniam membra vestra, non solum corpora propter aliqua membra, sed omnia membra vestra, id est corpus totum, templum est Spiritus Sancti, id est consecratum inhabitationi Spiritus Sancti in Baptismo, ubi expulso diabolo, abrenuntiastis pompis ejus, et Deo dicati estis, qui in vobis est per gratiam, primo atque directe in anima, secundario autem in corpore?242526272829 quem Spiritum Sanctum habetis a Deo Patre, qui misit et dedit fidelibus Spiritum Sanctum, imo et a Filio: sed et Spiritus Sanctus dat se ipsum. Propter quod ait Christus: Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Et non estis vestri, id est proprii juris ac potestatis.30 Sed totum quod habetis et estis, tenemini Deo, ut ad ejus honorem et gloriam omnia ordinentur.
Nam et de omnibus rationem reddemus, tanquam de bonis mutuatis.31 Deo quippe debemus nos ipsos, non solum ratione creationis ac gubernationis, sed etiam ratione salvationis. Ideo sequitur:
Empti enim estis, id est a potestate et jure diaboli liberati, qui venundati fuistis in iniquitatibus vestris, pretio magno, videlicet morte et sanguine Christi, de quo scriptum est in Apocalypsi: Redemisti nos Deo in sanguine tuo.32 Hinc itaque dicit Anselmus: Certe, Domine, quia me fecisti, debeo me totum; quia redemisti me, debeo me totum: imo tanto debeo amori tuo plus quam me ipsum, quanto tu major es me, pro quo dedisti te ipsum, et cui promittis te ipsum. Glorificate ergo, id est, bonis operibus honorate et gloriosum ostendite, et portate Deum in corpore vestro, id est, ejus voluntati corpora vestra subjicite, quæcumque adversa æquanimiter tolerando. Itaque Deum in corpore proprio portare, est jugum Domini super se ferre, sicut monet Salvator: Tollite jugum meum super vos;33 et alibi, Tollat crucem suam quotidie.34 Ideo denique inobedienti populo Dominus loquitur per Jeremiam: sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea;35 et dixisti: Non serviam.
Footnotes
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
Sap. m, 8. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Joann. xvii, 9. ↩
-
Joann. iii, 16. ↩
-
Sap. iii, 8. ↩
-
Eccli. xiii, 1. ↩
-
Joann. iii, 18. ↩
-
Joann. m, 16. ↩
-
Apoc.xii,7. ↩
-
Amos IV, 5. ↩
-
II Tim. II, 4. ↩
-
Matth. v, 40. ↩
-
Luc. vi, 30. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
Eccl. viii, 2. ↩
-
Eccli. viii, 2. ↩
-
Luc. 1, 37. ↩
-
Ephes. 1, 22, 23. ↩
-
Joann. XVII, 26. ↩
-
Gen. ii, 24; ↩
-
Matth. xix, 5. ↩
-
Ephes. i, 22, 23. ↩
-
Luc. i, 37. ↩
-
Matth. 19, 5. ↩
-
Gen. 11, 24; ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Apoc. v, 9. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Jer. ii, 20. ↩
Chapter 7 of 18