Articulus 7
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI: DE QUIBUS AUTEM SCRIPSISTIS MIHI.
De quibus autem scripsistis mihi. Agit Apostolus hoc loco de matrimonio.
Pseudo enim apostoli ut puriores ceteris viderentur, magisque eis crederetur, prædicaverunt nuptias esse vitandas. Quo audito, scripserunt Corinthii Apostolo, quid tenendum esset de hoc. Quibus respondet: De quibus autem scripsistis mihi, videlicet de nuptiis observandis vel fugiendis, respondeo: Bonum simpliciter, id est perfectum, est homini nondum conjugato mulierem non tangere, id est penitus continere, et in castimonia Domino ministrare. In carne enim sine carne vivere, non humana, sed angelica vita est.
De talibus ait Salvator:1 Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum cælorum.2
De quibus ait Dominus per Isaiam:3 Dabo eis nomen melius a filiis et filiabus.
Propter fornicationem autem vitandam, unusquisque vir uxoratus, uxorem suam, id est unam ac propriam, non plures, nec concubinam, habeat, id est retineat, non rejiciens eam, quasi nuptiæ Deo displiceant; et unaquæque mulier maritata, suum virum proprium habeat, id est retineat. Vel si intelligatur de nondum conjunctis, sensus est, ut qui aliter continere non possunt, nubant. Multæ autem sunt causæ institutionis matrimonii, scilicet multiplificatio hominum, inimicorum reconciliatio, integratio pacis, evitatio fornicationis, instructio et educatio prolis.
Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro, exponendo se mutuæ voluntati, quantum ad commixtionem carnalem. Cujus ratio subditur : Mulier potestatem plenam et liberam sui corporis non habet, sed vir, quia non potest viro debitum denegare, potestque vir illud exigere. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. In lege enim debiti hujus pares sunt, quamvis in aliis mulieres subditæ esse debeant suis maritis. Nolite fraudare, id est corporis usum subtrahere, invicem, nisi forte ex consensu communi, et hoc, ad tempus certum : tempus enim amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus; ut vacetis, id est, devote insistatis, orationi : quæ est ascensus mentis in Deum : propter quod indiget spirituali elevatione, quæ per actum carnalem maxime impeditur. Etiam post actum talem, sensus manent ad tempus minus idonei ad spiritualia opera. Et iterum, tempore orationis completo, revertimini in id ipsum, id est ad pristinam debiti hujus persolutionem, ne tentet vos Satanas, id est, ne diuturnior elongatio a concubitu, fiat vobis occasio tentationis a dæmone, et incidatis adulterii crimen, propter incontinentiam vestram, id est, eo quod proni sitis ad vitia carnis.4
Hoc autem, videlicet ut revertamini in id ipsum propter incontinentiam vestram, ne in graviora mala cadatis, dico secundum indulgentiam, id est secundum permissionem seu concessionem. Matrimonium enim ordinatur etiam in remedium culpæ.5 Hæc videtur intentio Augustini hoc loco. Non secundum imperium, id est, non imperando hæc dico. Non enim necessarium est ad salutem ita reverti : imo melius esset, ex consensu abstinere. Incontinentiæ autem malum est, ut vir uxorem cognoscat ultra necessitatem procreandi liberos, reddendique debitum, nisi faciat hoc ne conjux in adulterium ruat seu peccet : quia hoc fit ad satisfaciendum concupiscentiæ : quod est veniale, quando concupiscentia sistit intra limites matrimoniales, videlicet quod aliam nollet cognoscere. Si vero limites istos excedat, erit peccatum mortale, quando videlicet tanto impetu fertur, quod etiam, quamvis non esset sua, cognosceret eam. Denique tria sunt bona matrimonii quibus excusatur, videlicet fides quam mutuo conjuges servant, proles religiose educanda, et sacramentum, ne conjugium separetur. Quum igitur actus matrimonialis sit causa prolis generandæ, divinoque cultui mancipandæ, est actus religionis, nec aliquam habet culpam; sed est meritorius, si fiat ex caritate. Similiter si fiat causa reddendi debitum : tunc enim est actus justitiæ.
Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum : id est, quantum in me est, mallem omnes simpliciter continere : Omnes, inquam, indeterminate, non singulos; vel, Omnes, si convenienter fieri posset, sicut et ego contineo, qui etiam virgo sum. Sed unusquisque electorum fidelium proprium donum, id est gratiam sibi singulariter datam, habet ex Deo. Unde de quolibet Sancto cantatur : Non est inventus similis illi. Alius quidem sic, alius vero sic, id est, unus habet gratiam secundum hunc perfectionis gradum, alius secundum alium gradum. Idcirco non possunt omnes ad æqualem perfectionem induci : sed uni consulendum est ut in castitate permaneat; alii, ut fidem conjugalem observet : quorum utrumque Dei est donum. Hinc etiam quum Christus de virginitate dissereret, dixit : Non omnes capiunt verbum hoc; et, Qui potest capere, capiat.
Dico autem non nuptis, id est virginibus et nondum ligatis, et viduis : Bonum est illis, id est utile et magis meritorium, si sic permaneant sicut et ego, id est, omnino contineant. Quod si se non continent, id est, concupiscentiam non refrenant, nubant, matrimonium contrahendo. Melius est enim nubere, quam uri, id est igne libidinis æstuare, angi et vinci. Et est comparatio impropria, velut si dicatur : Melior est angelus quam diabolus. Nubere enim, in se bonum est et sine culpa;67 uri vero, simpliciter malum.
Deinde agit de inseparabilitate matrimonii. His autem qui matrimonio juncti sunt, id est legitime conjugatis, quando uterque fidelis est, præcipio non ego, quasi auctor præcepti, sed Dominus per se ipsum, uxorem a viro non discedere habitatione et toro, causa fornicationis excepta, quæ non exprimitur tanquam notissima. Quam solam Christus excepit : Quicumque, inquiens, uxorem dimiserit, et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, mœchatur.8 Ceteras quippe universas molestias jubet Christus pro fide conjugii et castitate fortiter sustineri, secundum Augustinum.9 Ait enim Salvator: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Quod si discesserit mulier a viro, causa fornicationis ab ea inexcusabiliter commissæ, præcipit Dominus manere innuptam, id est alteri non posse matrimonialiter copulari, juxta illud :10 Qui dimissam duxerit, mœchatur ; aut viro suo reconciliari : quod fieri potest. Nam sicut vir potest in adulterio deprehensam apud se sub spe correctionis tenere, sic potest repulsam, ad torum amicitiamque recipere. Quamvis autem matrimonium solvatur per fornicationem quantum ad torum, non tamen quantum ad vinculum. Matrimonium enim sic definitur : Matrimonium est personarum legitimarum conjunctio, indivisam vitæ consuetudinem retinens. Porro personæ plene legitimæ sunt, quas non impedit votum continentiæ, ordo, cognatio, dispar cultus, conditio, vel frigiditas. Personæ vero omnino illegitimæ sunt, quas impedit votum, ordo, cognatio, dispar cultus. Personæ vero nec plene legitimæ, nec plene illegitimæ sunt, per conditionem et frigiditatem. Si ergo personæ sunt plene legitimæ, separari non possunt post copulam carnalem, nisi de communi consensu, causa fornicationis excepta. Nam et lepra quamvis dividat conjugatos quantum ad cohabitationem, non tamen simpliciter quantum ad torum.
Et vir uxorem non dimittat, nisi ob fornicationem. Nec semper ob fornicationem potest eam dimittere, ut si ipsemet eam prostituit, vel cum alia fornicatus fuerit, vel debitum reddere noluit, vel eam post adulterium manifeste deprehensam tenuerit, vel si mulier est violenter oppressa ab alio, sub specie proprii viri decepta, aut proprium virum probabiliter mortuum æstimans, alteri est conjuncta. Supplendum est hic de viro, quod de muliere prædictum est, scilicet, si discesserit, non ducat aliam, vel reconcilietur uxori.
Consequenter agitur de matrimonio eorum quorum est dispar cultus, ubi videlicet unus est infidelis. Nam ceteris, quorum non est uterque fidelis, ego dico, non imperando, sed consulendo, non Dominus dicit hoc proprie seu immediate, aut imperative. Si quis frater, id est Christianus, uxorem habet infidelem, ita quod eo ad fidem converso, illa in infidelitate permansit : in exordio namque Ecclesiæ multoties alter conjugum convertebatur ad fidem, alio non credente ; et hæc uxor infidelis consentit habitare cum illo, sine injuria seu blasphemia fidei, non dimittat illam. Hoc consulo. Et si qua mulier ad fidem conversa, habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa pacifice, non dimittat virum. Hujus consilii ratio subditur. Intelligenda tamen sunt hæc, ut aliqui tenent, de his qui in infidelitate contraxerunt; non de his qui in dispari cultu contrahunt, quia tunc non est matrimonium, sed separandi sunt, quemadmodum et Esdras fecit.11 Sanctificatus est enim, id est ad fidem conversus, vir infidelis per mulierem fidelem, id est ex admonitione et instructione, seu optima conversatione uxoris fidelis ; et sanctificata est mulier infidelis, scilicet conversa, per virum fidelem. Hoc in primitiva Ecclesia sæpius accidit, ut unus conjugum converteret alium. Unde ob hanc utilitatem consulit Apostolus ut cohabitent, eo quod cohabitatio sit sa-
14 lutis occasio. Hinc etiam princeps Apostolorum in sua Canonica :12 Mulieres, inquit, subditæ sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore sanctam conversationem earum.
Alioqui, id est, nisi secundum consilium meum feceritis, pariter habitando, filii vestri, et etiam filiæ, quæ nomine filiorum dantur intelligi, immundi essent, id est, in infidelitate manerent. Si enim fidelis recedit, puer sequitur eum parentem qui manet in domo, et majorem populi partem. Et ita in primitiva Ecclesia, dum pauci erant fideles infidelibus dominis subditi, puer sequebatur ritum parentis infidelis manentis in domo. Imo si secutus fuisset fidelem parentem abeuntem, parens infidelis facile recuperasset eum auxilio infidelium principum. Nunc autem sancti sunt, id est, filii vestri convertuntur ad Christum, vobis simul manentibus. Poterat enim alter conjugum instruere filium.
Præterea advertendum, quod quia causa cohabitationis conjugum disparis cultus, erat spes conversionis errantis, idcirco in primitiva Ecclesia, quando passim convertebantur Judæi atque gentiles, licuit Christianis manere cum uxore seu viro infideli sive gentili, sive Judæa vel Judæo. Procedente autem tempore obduratis Judæis, non licuit fidelibus cohabitare conjugi infideli Judæo. Nunc vero gentilibus quoque obstinatis, non licet alicui infideli conjugi cohabitare. Et in hoc sensu loquuntur sacri canones, cohabitationem conjugum disparis cultus prohibentes. Apostolus vero loquitur pro tempore primitivæ Ecclesiæ.
Quod si infidelis vir aut uxor discedit a fideli ex odio fidei, discedat. Nil enim mali contingit Christiano, sed liberatus est, potestque cum alio contrahere. Non enim est servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi, id est, vir aut mulier fidelis non obligatur sequi infidelem discedentem, vel eum repetere, aut a matrimonio fidelis abstinere. In pace autem vocavit nos Deus, id est, ad hoc nos in domo sua, quæ est Ecclesia, posuit, ut pacifice convivamus. Ideo non oportet cum infideli discedente litigare.
Deinceps persuadet Apostolus, vel quod non oporteat discedentem sequi, vel quod expediat habitare cum infideli pacifice se habenti. Unde enim scis, o mulier fidelis, si virum infidelem salvum facies, convertendo eum ad fidem? Aut unde scis, o vir fidelis, si mulierem infidelem salvam facies, perducendo eam ad Christum? nisi unicuique sicut Deus divisit, id est, hoc certo sciri non potest, nisi per gratiam specialis revelationis, quam Deus unicuique cui vult dividit, dans uni gratiam ampliorem, alteri vero minorem.13 Vel sic : Nisi unicuique sicut Deus divisit, id est, nisi cognoscas hoc ex futuro eventu, exspectando gratiam, quam Deus singulis tradit, ubi, et quando, et quantum, et quomodo sibi placuerit.
Ex præinductis autem infert Apostolus commune documentum. Et unumquemque sicut Dominus vocavit, ita ambulet, id est, quilibet fidelium in ea vocatione et statu perseveret et Christo deserviat, in quo a Deo ad fidem vocatus est, scilicet : ut qui in conjugio exsistens convertitur, maneat in conjugio; qui autem non ligatus convertitur seu vocatur, non contrahat. Hoc est consilium, non præceptum : estque intelligendum, quantum ad ea quæ non repugnant fidei bonisque moribus. Sunt autem conditiones et consuetudines pravæ, in quibus non est ambulandum. Nec idem est dicere, ambulare in statu in quo, et a quo, vocatus est homo. Nam in statu a quo quisquam vocatur, non est standum nec ambulandum, sed in statu in quo. Sicut enim conjux, ita et latro vocatur; sed conjux vocatur in conjugio, latro a latrocinio, quod fidei Christi repugnat, et ob id relinquendum est, non autem conjugium. Per hæc quoque non aufertur licentia tendendi ad status perfectiores. Hæc ergo doceo vos, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo, id est, sicut et aliis omnibus prædico : ut sit distributio in genere.
18
Hæc insuper per exempla declarat. Circumcisus, id est in ritu Judaico seu statu Judaismi, aliquis vocatus est, id est, ad fidem Christi conversus est? non adducat præputium, id est, non compellatur ritum gentilem assumere seu gentiliter se habere, quantum ad ea quæ non sunt de necessitate salutis. In primitiva enim Ecclesia Judæi et gentiles conversi, in aliquibus observantiis differebant, magis quam postea. In præputio, id est in statu et ritu gentilium, aliquis vocatus est? non circumcidatur, imo nec ad ceteros ritus Judaicos se transferre cogatur.
Unde et alibi dicitur :14 Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Servat ergo Apostolus quod congruere videt Ecclesiis tam gentilium quam Judæorum, nec aufert consuetudinem cujus observatio non obest saluti, ut asserit Augustinus. Horum autem rationem subjungit : Circumcisio, id est ritus Judaicus, nihil est sub ratione finis, quia nihil proficit ad obtinendam salutem. Legalia enim quantum ad cærimonialia cessaverunt. Est tamen aliquid sub ratione formæ. Simili modo, et præputium, id est status seu ritus gentilis, nihil est, id est, non obest nec prodest saluti. Quod intelligendum est, quantum ad ea quæ indifferentia sunt, non quantum ad opera idololatriæ. Sed observatio mandatorum Dei aliquid est, quoniam promeretur vitam æternam, juxta illud : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ;15 item et illud, Qui servat verbum Christi, vere in hoc caritas Dei perfecta est.16 Cui consonat illud Sapientiæ :
Custoditio legum, consummatio incorruptionis.17
Hinc concludit Apostolus : Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Cujus intellectus patet ex prædictis. Intellectus tamen verbi hujus diligenter pensandus est : quoniam multi male intelligunt, et per consequens nec intelligunt (quia falsum nescitur), et impertinenter allegant hoc verbum, quasi non debeat homo æmulari charismata meliora.18 Verba sancti Apostoli sicut in stilo simplicia sunt, ita in sensu profunda consistunt, quia ex corde doctissimo profluxerunt. — His autem quæ nunc de circumcisione et præputio dicta sunt, consonat quod ad Galatas scribitur : In Christo Jesu nec circumcisio aliquid valet, nec præputium, sed nova creatura.19
Post introductionem exempli de ritu vivendi, ponitur exemplum de statu seu officio conditionis. Servus, id est in servitute hominum exsistens, vocatus es ad fidem vel opera bona? Non sit tibi curæ, id est, non doleas de servitutis conditione, nec cupias eam effugere. Sed etsi potes liber fieri, id est a servitute hac liberari, magis utere servitute, id est, potius elige in servitute manere, quoniam est tibi occasio humilitatis, ad veram atque in Domino exsistentem libertatem pertinentis. Liberat nempe a servitute peccati, et libertate peccandi. Unde ait S. Ambrosius : Quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto sublimius exaltabitur in futuro. Gregorius quoque ait : Tanto est homo pretiosior Deo, quanto propter eum vilior est mundo. Et Boetius : Quum omnis, inquit, fortuna timenda sit, magis tamen prospera quam adversa.
Deinde ponitur ratio hujus exempli. Qui enim in Domino, id est in fide seu opere Dei, vocatus est exsistens servus, id est in conditione servili, loquendo de servitute humana et corporali, libertus est Domini, id est, de servitute peccati liberatus est a Domino : estque servus Domini, et per consequens vere et spiritualiter liber, quoniam Deo servire, regnare est : sicut et beatissima Agatha dixit, Summa ingenuitas est servitus Christi. Facit enim liberum ab obligatione peccati et servitute diaboli. Ideo quoque Salvator testatur : Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.20 Similiter qui vocatus est liber, id est a prædicta servitute humana immunis, servus est Christi, dum ei obedit. Unde nec servitus, nec libertas repugnant obsequio Christi. Servitus tamen majoris boni occasio est : non ergo despiciatur a libero. Hinc quoque in Vitis Patrum narratur de quodam sancto Patre, qui nequaquam acquievit a servitute dominorum suorum liberari. Pretio, id est pretioso sanguine Christi, empti estis ab obligatione mortis æternæ. Idcirco tam liber quam servus, servi sunt Christi. Emit etiam nos Salvator de manu Dei Patris, qui paratus erat projicere nos in infernum, ut essemus coheredes consortesque sui.21 Nolite ergo fieri servi hominum, id est, hominibus nolite vos finaliter aut principaliter subdere; sed vicem reddite Salvatori, et ei estote subjecti. Scriptum est enim : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.22 Quod licet de servitute latriæ accipi possit, tamen de omni servitute bona intelligi valet, eo quod quidquid servitutis impenditur homini, propter Deum, in Deo, et secundum Deum impendendum sit illi.
Apoc. v, 9.
Ex his infert Apostolus, quod tamen prædictum est, quatenus repetitio sit confirmationis indicium. Unusquisque in quo vocatus est frater, id est, quilibet frater fidelis in quo statu ad Deum conversus est, in hoc maneat apud Deum, id est, in tali statu studeat Deo digne servire.
Expleto matrimonii documento, de virginitate agit Apostolus. De virginibus autem, id est de virginitatis atque perpetuæ continentiæ observatione, præceptum Domini non habeo : quoniam nec in veteri, neque in nova lege præcipitur.23 Imo in veteri lege maledicitur sterilis. In nova vero lege habetur : Qui potest capere, capiat.24 Consilium autem do de virginitate servanda, quasi de perfectione majori. Quod utique consilium Christus in Evangelio tradit : Si quis, inquiens, venit ad me, et non odit patrem et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus, id est imitator perfectus.25 Potest tamen esse servus. Itaque, Consilium do, tanquam misericordiam consecutus, id est gratiam apostolatus adeptus, a Domino, ut sim fidelis in officio mihi commisso.
Existimo ergo, id est, quum sim apostolus, cujus consilio est credendum, puto, et consulendo affirmo, hoc, videlicet in virginitate et jugi continentia permanere, bonum esse propter instantem necessitatem, id est ad vitandam occupationem conjugatis necessariam : quibus necesse est sollicitari circa temporalem provisionem domus, et prolis atque familiæ. Infirmis et imperfectis infirmam et imperfectam rationem proponit. Poterat enim digniorem causam inducere, videlicet quod status matrimonialis, ratione sollicitudinis sibi adjunctæ, plurimum retrahat a puritate atque fervore, ac stabilitate contemplationis et dilectionis divinæ. Et sicut Augustinus fatetur, virginitas supergreditur conditionem naturæ humanæ : per quam homines angelis assimilantur. Major tamen est victoria virginum, quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant. Ideo subditur : quoniam bonum est homini sic esse, id est in virginitate manere. Est enim bonum atque honestum, propter vitæ puritatem; delectabile, propter animi libertatem; utile, propter copiosam mercedem. Virginibus quippe debetur aureola, et fructus centesimus, ut patet ibi :26 Sequuntur Agnum quocumque ierit.27
Alligatus es uxori non solum vinculo matrimoniali, sed etiam copula carnali ? noli quœrere solutionem, id est separationem a conjuge. Hoc dicit Apostolus, consulendo infirmis, ne incidant culpam majorem. Experti enim delectationem veneream, faciliter revertuntur ad eam. Nihilo minus licet et expedit quærere solutionem causa intrandi religionem, si insit animo firmum continendi propositum, nec aliunde occurrat rationabile impedimentum, videlicet negligentia prolis, vel periculum conjugis, aut simile aliquid. Solutus es ab uxore? id est, si uxorem non habes, noli quærere uxorem, si videris te posse continere. Si autem acceperis uxorem bono fine atque legitime, non peccasti, quum non sit illicitum: imo et bene fecisti. Et si nupserit virgo votum virginitatis non habens, non peccavit. Tribulationem tamen carnis, id est corporalem afflictionem in provisione temporalium rerum, et in variis curis sæculi hujus, habebunt hujusmodi, id est vir et mulier. Ego autem vobis parco, id est, fortiores rationes continendi vobis non profero, quum sitis incapaces et infirmi.
Consequenter ostendit Apostolus conjugatis formam vivendi, et ad virginalem perfectionem, quantum fieri potest appropinquandi. Hoc itaque dico, fratres: Tempus peregrinationis nostræ seu vitæ præsentis, breve est, prout Scriptura testatur: Dies nostri sicut umbra super terram, et nulla est mora.28 Et Jacobus: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur.29 Reliquum est, id est, hoc restat, ut et qui habent uxores, sint tanquam non habentes, id est, non nimis carnaliter afficiantur ad eas, nec actibus carnis totaliter immergantur, sed quantum fieri potest, studeant spiritualibus occupari, intentionemque finalem ad Deum referre. Et qui flent, id est tristantur, sint tanquam non flentes, id est, consideratione brevitatis vitæ præsentis, et spe consolationis æternæ respirent, et omnem inordinatam ac sæcularem tristitiam procul abjiciant. Et qui gaudent quocumque modo, sint tanquam non gaudentes, id est, in gaudio hujus vitæ non quiescant, nec illud perfectum reputent; sed potius horam mortis, diem judicii, pœnas inferni, propria mala, totiusque mundi peccata pensantes, ingemiscant, et omnem inanem exsultationem contemnant. Unde per Sapientem dicitur: In die malorum, ne immemor sis bonorum;30 et in die bonorum, ne immemor sis malorum. Et qui emunt, sint tanquam non possidentes, id est, temporalia habeant non quasi semper mansura, sed cito auferenda, saltem in morte; nec inordinate afficiantur ad ea, pensantes quod ait Scriptura:31 Homo quum dormierit, non sumet omnia;32 et, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Et qui utuntur hoc mundo, id est divitiis et ceteris rebus creatis, sint tanquam non utantur, id est, non finaliter inhæreant rebus creatis, nec per eas retardentur a Deo, sed pro nihilo reputent cuncta terrena, ut ad Dei fruitionem pertingant. Præterit enim, id est, indesinenter cadit, senescit et variatur, figura hujus mundi, id est dispositio, pulchritudo, et status terrenarum ac temporalium rerum, quæ sunt in transmutatione continua. Propter quod ait Joannes:33 Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Et in Ecclesiaste habetur: Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.34 Quidam exponunt de innovatione mundi circa judicium, quando qualitas et modus exsistentiæ rerum mundanarum peribit, non ipsa substantia.
Volo autem vos sine sollicitudine, id est superflua cura circa sensibilia, esse. Hæc enim est sollicitudo mala, impediens libertatem mentis in Deo. De qua dicitur in Proverbiis:35 Exspectatio sollicitorum peribit; et Philippensibus dicitur, Nihil solliciti sitis. Est quoque sollicitudo bona, quæ est vigilantia mentis circa divina. De qua legitur apud Michæam:36 Indicabo tibi, homo, quid sit bonum: utique sollicitum ambulare cum Deo tuo.37 Et ad Ephesios: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.38 De hac sollicitudine subditur:
Qui sine uxore est, sollicitus est quæ sunt Domini, id est, circa spiritualia cura ejus versatur, quomodo scilicet placeat Deo, id est, quatenus corde mundo et animo diligenti obsequatur Domino, eique placeat. Qui autem cum uxore est,39 sollicitus est quæ sunt mundi, id est, circa temporalia sollicitatur, quomodo placeat uxori, et divisus est, id est animo vagus et affectu partitus: partim quærens placere Deo, partim uxori; et partim temporalia, partim spiritualia quærens. Hæc idcirco dicit Apostolus, quoniam uxoratus minorem aptitudinem habet serviendi Deo, quam solutus. Sæpe tamen contingit ut conjugati devotiores sint, quam soluti vel etiam religiosi. Simili sensu de mulieribus subditur: Et mulier innupta, id est vidua, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, id est, divina præcepta revolvit, in lege Domini meditatur, et divina recogitat, ut sit sancta, id est impolluta, munda, et virtutibus perornata, corpore et spiritu, id est anima, quatenus nec corporalia nec spiritualia habeat vitia, sed utrumque divinis obsequiis mancipet. Quæ autem nupta est, cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Unde et ipsa divisa est, sicut maritus, quoniam nullus eorum toto corde intentus est illi uni quod solum necessarium est.40 Si tamen nihil divinæ dilectioni præponant, vivunt in statu salutis, nec sunt simpliciter a Deo divisi, ut illi qui mortali vitio dividuntur a Deo, de quibus ait per Osee: Divisum est cor eorum, nunc interibunt.41
Porro hoc, puta non nubere, ad utilitatem vestram dico, id est, ad majorem profectum vestrum consulo; non ut laqueum, id est fornicationis occasionem, vobis injiciam, id est proponam. Si enim Apostolus juberet non nubere, daret imperfectis ad vitia carnis proclivibus, occasionem fornicandi. Sed dico et consulo hoc ad id, id est propter id, quod honestum est, scilicet ad continentiam observandam, et quod facultatem præbeat, id est, hominem aptet, sine impedimento, id est sine distractione et molesta sollicitudine, Domino obsecrandi, id est Deum per sacra invocandi. Casta enim vita, efficit hominem aptum ad obsecrandum Dominum mente pura et stabili.
Insuper, agit Apostolus de custodibus virginum, quia in primitiva Ecclesia erant patres carnales, et etiam spirituales, ut episcopi, quorum custodiæ virgines committebantur. Si quis autem custos virginum turpem se videri existimat, id est, hoc putat quod ipse aliis turpis videtur, seu male gratiosus, et inhoneste se habens; vel, Turpem se videri existimat, id est, intra se turpem suspicionem habet; super virgine sua, id est de virgine suæ custodiæ deputata, quod sit superadulta, id est, idcirco quod virgo jam attigerit annos pubertatis seu nubiles, appareantque in ea probabilia signa quod nubere cupiat, et ita oportet fieri, utpote ut virgo contrahat, eo quod continere non velit; quod vult virgo, faciat custos ejus, tradens eam marito; non peccat custos, si nubat virgo. Nam qui statuit in corde suo firmus, id est, custos virginis, qui stabili proposito mentis ordinavit virginem suam in virginitate servare, non habens necessitatem tradendi eam viro, eo quod velit continere, potestatem autem habens suæ voluntatis, id est de secura custodia virginis, ita quod potest voluntatem suam implere, per hoc quod virgo sibi consentit, et hoc judicavit in corde suo, id est, ex judicio rationis dictavit, servare virginem suam quam custodit, in virginitate, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit, id est, marito legitimo tradit, virginem suam, bene facit. Facit enim rem licitam. Et qui non jungit virginem viro vinculo matrimoniali, melius facit. Magis enim meritorium est, virginem in virginitate servare, quam maritare, ceteris paribus: quia ad majus bonum cooperatur virgini, qui servat eam in virginitate, quam qui copulat eam viro.
Mulier alligata est viro vinculo conjugali, quia nec potest discedere, nec alteri nubere, quanto tempore vir ejus vivit, id est toto tempore corporalis vitæ sui mariti. Quod si dormierit somno mortis, id est obierit, vir ejus, liberata est a vinculo conjugali. Unde infertur, quod si vir ejus resuscitaretur, non teneretur eum recipere. Cui vult nubat, id est, virum sibi placentem recipiat, si continere non velit, tantum in Domino, id est, secundum voluntatem Dei hoc fiat, videlicet secundum ordinationem Ecclesiæ. Per hoc Apostolus innuit, quod debent nuptiæ esse spontaneæ. Coactæ enim seu invitæ, malum exitum consueverunt sortiri. Propterea in Genesi de Rebecca inducitur:42 Vocemus puellam, et quæramus ejus voluntatem.
Postremo Apostolus dat consilium continentiæ vidualis. Beatior autem erit vidua, in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam, si sic, id est in statu viduitatis, permanserit secundum meum consilium, id est secundum intentionem finalem mei consilii, utpote propter hoc ut Domino liberius vacet. Si autem vidua permanendo in deliciis vixerit, vivens mortua est;43 et melius esset ei nubere, atque statum conjugalem bene servare, quam taliter viduam esse. Ne autem quis putet consilium Apostoli esse humanum et parum curandum, adjecit: Puto autem. Sobrie loquitur, minusque dicit, et majus significat, ut sit sensus: Puto, id est, certe scio, quod et ego Spiritum Dei, id est Spiritum Sanctum, habeam, habendo dona ipsius, prout gradus apostolatus requirit: ideo consilium meum Deo inspirante conceptum est, et tute creditur mihi. Romanis enim dixit supra: Nos ipsi primitias Spiritus habentes.44
Footnotes
-
Matth. xix, 12. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Is. lvi, 5. ↩
-
Eccl. XLIV, 20. ↩
-
Matth. XIX, 11. ↩
-
Eccli. xliv, 20. ↩
-
Eccle. iii, 5. ↩
-
Matth. xix, 9. ↩
-
Matth. xix, 9. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
1 Esdr. x. ↩
-
I Petr. m, 1, 2. ↩
-
Rom. xii, 3, 6. ↩
-
Galat. v, 2. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
1 Joann. II, 5. ↩
-
Sap. VI, 19. ↩
-
1 Cor. xii, 31. ↩
-
Galat. VI, 15. ↩
-
Joann. VIII, 36. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Deut. vi, 13. ↩
-
Deut. vii, 14. ↩
-
Matth. xix, 12. ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Matth. xiii, 8, 23. ↩
-
Apoc. xiv, 4. ↩
-
1 Par. xxix, 15. ↩
-
Jacob. iv, 15. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
Ps. XLVIII, 18. ↩
-
Ps. LXI, 11. ↩
-
1 Joann. n, 17. ↩
-
Eccle. i, 14. ↩
-
Prov. xi, 7. ↩
-
Philipp. iv, 6. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
1 Joann. ii, 17. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Osee x, 2. ↩
-
Gen. xxiv, 57. ↩
-
1 Tim. v, 6. ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
Chapter 8 of 18