Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI: DE HIS AUTEM QUÆ IDOLIS SACRIFICANTUR, ETC.

POSTQUAM Corinthios instruxit Apostolus de virginitate, matrimonio, et viduitate, nunc plenius instruit eos de idolothytis, id est immolaticiis idolorum, seu rebus quæ idolis immolantur, et ait: De his autem quæ idolis sacrificantur, id est, de materiis quas gentiles offerunt idolis suis, an liceat talibus vesci vel non, scimus ego et vos, quid sit tenendum, quoniam omnes nos scientiam habemus tantam de Creatore et creaturis, ut non dubitemus de isto negotio. Hoc dicit Apostolus de se et perfectioribus inter Corinthios.

Denique quidam Corinthiorum in sua scientia gloriantes, manducabant idolothyta indistincte coram omnibus, etiam in idolio. Scientes enim omnia creata munda esse ex creatione, in suo genere, nec aliquem cibum rejiciendum qui cum gratiarum actione1 sumitur, nec carnes idolis immolatas aliquam consecrationem habere ex tali oblatione, ut opinabantur gentiles, nec aliquam immunditiam contrahere, ut arbitrabantur Judæi, sed omnia munda esse mundis;23 comedebant idolothyta indifferenter, et ex hoc scandalizabantur infirmi, putantes eos talia edere sub idolorum veneratione. Hos ergo Apostolus increpat, innuens scientiam eorum fuisse non discretam, nec perfecta caritate formatam, sed vanam. Ideo subdit: Scientia inflat, id est, si non sit caritati conjuncta, occasio est superbiendi. Omnia enim quæ ad excellentiam pertinent, ut scientia, eloquentia, pulchritudo, etc., si non caritate regantur, inducunt superbiam. Homines autem artes docti, scientiæ nobilitatem scientes, faciliter intumescunt, et indignantur si aliquid fiat contra voluntatem ipsorum. Unde in Ecclesiaste dicitur: In multa scientia, multa est indignatio; et in Isaia, Sapientia tua et scientia tua decepit te.4 Si autem scientia perficiatur caritate, plurimum prodest.5 Sicut ergo caro non prodest quidquam, ita scientia inflat.6 Hoc tamen est per accidens, non per se. Caritas vero œdificat, id est, aliis exempla virtutum præbet. Facit enim hominem caritative se habere ad proximum, promovendo bonum illius, et condescendendo defectibus ejus; nec quærit quæ sua sunt, sed quæ aliorum.7

Si quis autem se existimat scire aliquid quasi ex se ipso, et gloriatur in se, non in Domino, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire, id est, imperfectam scientiam habet, nec scit quid sibi desit. Non enim humiliter sentit de semetipso, nec gratus est Deo, nec exemplarem se exhibet proximo. Ideo in Proverbiis Salomon dicit:8 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem stultus habebit. Et dicit Isaias:9 Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Modus ergo sciendi discendus est, scilicet, ut scientia in humilitate fundetur, caritate perficiatur, bonis operibus comprobetur ac manifestetur, secundum quod Jacobus dicit: Quis sapiens et disciplinatus inter vos?10 ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo, cognitione approbationis, de qua Deus ait ad Moysen:11 Te ipsum novi ex nomine. Unde reprobis loquitur: Nescio vos. Loquendo autem de scientia visionis, Deus bonos et malos cognoscit.12

De escis autem quœ idolis immolantur, scimus, id est, scientiam veram habemus, sic quod liceat eis uti, dummodo fieri valeat sine scandalo aliorum: non enim consecrationem vel abominationem consequuntur ex hoc quod idolis immolantur. Cujus rationem assignat Apostolus: quia nihil est idolum in mundo, id est, idolum nihil est quantum ad id quod esse putatur: quia nec aliquam divinitatem sortitur, nec repræsentat aliquid quod veram Deitatem participet. Tamen materia idoli aliquid est, scilicet aurum, argentum, æramentum, etc. Forma quoque artificialis inducta materiæ, aliquid est, scilicet qualitas. Porro, ut refert Valerius Maximus, quidam gentilium coluerunt idola tanquam animata et divinitatem quamdam habentia. Nam ut recitat Augustinus, Hermes dicebat: Sicut cœlestium deorum fictor est summus Deus, sic deorum qui in templis coluntur fictor est homo. Statuas (inquit) animatas dico, sensu et spiritu plenas, futurorum præscias, hominibus imbecillitatem et sospitatem inducentes. Quum ergo secundum veritatem idola non sint animata, patet quod idolum nihil sit quantum ad id quod isti senserunt de idolo. Alii vero coluerunt idola tanquam deorum imagines. Sed quoniam non sunt dii, qui per idola repræsentabantur, videlicet Jupiter, Mercurius, Mars, Saturnus, Hercules, etc., et omnes dii gentium dæmonia :13 constat quod idolum nihil sit secundum id quod isti de idolo putaverunt. Quod autem iste sit sensus Apostoli, sequentia verba testantur : et quod nullus Deus nisi unus, videlicet Trinitas benedicta, quæ est unus verus simplicissimus Deus, qui in Deuteronomio dicit: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.14 De quo ait Psalmista: Quoniam quis Deus præter Dominum, aut quis Deus præter Deum nostrum?15

Quod vero non sit nisi unus Deus, declarat Apostolus. Nam et si sunt, id est, quamvis sint aliqui, qui dicantur dii participatione Divinitatis, videlicet propter excellentiam gratiæ, et imitationem perfectionis divinæ; sive in cœlo, sicut sunt angeli et comprehensores universi. Unde dicitur in Psalmo:16 Deus deorum Dominus locutus est; et, Non est similis tui in diis, Domine.17 Sive in terra, ut homines virtuosi, præsertim viri heroici. Nam et Moysi locutus est Dominus:18 Ecce constitui te deum Pharaonis. Siquidem sunt dii multi, et domini multi, participatione divinitatis atque dominii Dei altissimi, non natura: sicut Apostoli, de quibus ait Scriptura: Principes populorum congregati cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.192021 Illud quoque, Ego dixi, Dii estis, Christus in Evangelio exponens, disseruit:2223 Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est (quales fuerunt Prophetæ).

Nobis tamen veri Dei cultoribus, est unus Deus verus, scilicet Pater æternus, ex quo omnia profluxerunt; et nos in illo sumus per caritatem et gratiam, sicut in ultimo fine ac primo principio. Et est nobis unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Omnia enim per ipsum facta24 sunt, et sine ipso factum est nihil. Christus autem secundum divinam naturam est Dominus omnium per auctoritatem, tanquam creator; secundum humanitatem quoque est Dominus omnium, per dominii participationem. Unde et ipse ait: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.25 Et nos per ipsum, id est, per Christum formati sumus in esse naturali, in quantum creator et Deus est. Per ipsum quoque reformati sumus, et in esse gratiæ constituti, in quantum est salvator per humanitatem assumptam. Per hoc autem quod ait, Nobis unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus, non datur intelligi quod Pater non sit Dominus, vel quod Filius non sit Deus; sed nec Spiritus Sanctus excluditur, quamvis non exprimatur. Christum autem nominat Dominum, quia secundum utramque naturam convenit ei dominium, et ei specialiter subjecta sunt omnia.26 Imo ipse sua humiliatione ac passione meruit omnium Dominus et judex constitui, secundum naturam assumptam.

Sed non in omnibus est scientia ista salutaris ac theologica, per quam de Patre et Filio ceterisque prædictis recte sentitur. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, id est, quidam omnino imperfecti usque nunc, id est post conversionem suam ad fidem sicut et ante, cum conscientia idoli, id est cum æstimatione qua putant idolum esse divinum ac honorandum, quasi idolothytum manducant, id est, materiam idolis immolatam manducant, non solum ut escam quamdam, sed tanquam escam ex immolatione hujusmodi consecratam, videlicet in reverentiam idoli; et conscientia ipsorum sic manducantium, quum sit infirma, quia facile scandalizatur, polluitur accidenter per illos qui habent scientiam veram de Deo et idolothytis, sed inflantem, non caritate formatam. Infirmi namque videntes illos in idolio manducare idolothyta, æstimabant eos hoc agere in reverentiam idolorum, et ita fecerunt similiter.

Esca autem sumpta vel non sumpta, seu ipsa corporalis comestio, nos non commendat, id est, gratos et placentes non efficit, Deo, in quantum esca seu comestio.27 Non enim regnum Dei est esca et potus, ut patuit, sed fides vera de edendo aut vitando idolothyta, caritasque fraterna. Neque enim si non manducaverimus escam idolis immolatam, deficiemus, id est, a gratia excidemus, aut spiritualium donorum detrimentum patiemur; neque si manducaverimus escam talem, abundabimus gratia spirituali. — Quum ergo, o Corinthii doctiores, vestra comestio infirmos scandalizet, et vobis non prosit, certum est quod non secundum caritatem ambulatis, nec habetis ordinatam scientiam.28

Videte autem, vos ceteris doctiores, ne forte hæc licentia vestra, qua licet vobis in certo casu idolothyta manducare, et item in casu vitare, offendiculum fiat, id est, scandalum generet, infirmis, si viderint vos uti incaute vestra licentia. Si enim quis, id est aliquis infirmorum in fide et gratia, viderit eum qui habet scientiam, id est eum qui scit quando vel quomodo liceat idolothytis vesci, in idolio recumbentem, id est coram idolo idolothyta manducantem; nonne conscientia illius, quum sit infirma, id est prona ad malum, ædificabitur, id est, tuo exemplo inducetur et animabitur, ad manducandum idolothyta, id est idolorum sacrificia? non eo animo quo tu, qui scis sacrificia talia nec consecrata esse, neque immunda, nec in honore idolorum sumenda;2930 sed ipse incipit edere sacrificia illa in reverentiam idoli, putans illic esse aliquid numinis, quoniam cernit fratrem suum peritum ibi comedere, nec horrere. Et ita peribit, id est, damnationem incurret, infirmus in tua scientia, id est occasione tuæ scientiæ, scilicet exemplo comestionis tuæ quam tu ex scientia tua facis, o frater perite, qui scis quo animo vescendum sit idolothyto, propter quem infirmum salvandum Christus mortuus est, qui venit quærere et salvum facere quod perierat?31

Sic autem peccantes in fratres, eos scandalizantes, et eorum saluti non providentes, et percutientes, id est, lædentes et corrumpentes spiritualiter, conscientiam eorum infirmam ense exempli pestiferi, in Christum peccatis, quoniam membra ejus ei aufertis, regnum Christi minuitis, pretium sanguinis ejus parvi penditis, ejusque præceptis repugnatis. Ipse siquidem locutus est: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis;32 et rursum, Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, etc.33 Quicumque ergo peccat in proximum, peccat in Christum, præsertim quum dicat: Quod uni ex meis fecistis, mihi fecistis;34 et iterum, Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.35 Quapropter, videlicet quia in proximum peccans, peccat in Christum, si esca, id est sumptio cibi prædicti, vel cujuscumque alterius quo licite vesci et non vesci possum, scandalizat fratrem meum, id est fidelem, non manducabo carnem, cujus esus fratrem scandalizat, in æternum, id est toto tempore vitæ meæ: non quod esca aut sumptio ejus in se mala exsistat, sed ne fratrem meum scandalizem in re quam sine peccato omittere possum. Unde et alio loco dixit: Noli cibo tuo perdere illum pro quo Christus mortuus est. Quid autem pro vitando alterius scandalo omittendum sit, et quid non, dictum est ante.36

Footnotes

  1. 1 Tim. iv, 4. ↩

  2. Tit. i, 15. ↩

  3. Rom. xiv, 20. ↩

  4. Eccle. i, 18. ↩

  5. Is. XLVII, 10. ↩

  6. Joann. vi, 64. ↩

  7. 1 Cor. xiii, 5. ↩

  8. Prov. xxvi, 12. ↩

  9. Is. v, 21. ↩

  10. Jacob. m, 13. ↩

  11. Exod. xxxiii, 17. ↩

  12. Matth. xxv, 12. ↩

  13. Ps. xcv, 5. ↩

  14. Deut. xxxii, 39. ↩

  15. Ps. xvii, 32. ↩

  16. Ps. xlxi, 1. ↩

  17. Ps. lxxxv, 8. ↩

  18. Exod. vii, 1. ↩

  19. Ps. xlix, 1. ↩

  20. Jacob. iii, 13. ↩

  21. Ps. xlvi, 10. ↩

  22. Joann. x, 34, 35. ↩

  23. Ps. LXXXI, 6. ↩

  24. Ibid. 1, 3. ↩

  25. Matth. xxviii, 18. ↩

  26. Hebr. u, 7. 9. ↩

  27. Rom. xiv, 17. ↩

  28. Ibid. 15. ↩

  29. Hebr. ii, 7-9. ↩

  30. Hebr. i, 3. ↩

  31. Luc. xix, 10. ↩

  32. Matth. xviii, 10. ↩

  33. Ibid. 6. ↩

  34. Matth. xxv, 40. ↩

  35. Zach. II, 8. ↩

  36. Rom. xiv, 15. ↩

Chapter 9 of 18