Articulus 9
EXPLANATIO CAPITULI NONI : NON SUM LIBER ?
FREQUENTER docet Apostolus abstinendum a licitis, ne scandalizentur pusilli.1 In fine enim præcedentis capituli dixit se potius nunquam carnibus vesci, quam fratrem scandalizare.2 Ad hanc ergo perfectionem alios suo exemplo volens inducere, ait: Non sum liber? Interrogat, et interrogando affirmat, ut ostendat quam irrationabile sit sentire oppositum. Ait ergo: Non sum liber? id est, imo liber sum, seu potestatem liberam habens accipiendi stipendia vitæ, seu sumptus, ab his quibus evangelizo, quemadmodum alii Apostoli faciunt. Sicut ergo liber sum accipere, nec tamen accipio, ne aliquem scandalizem, ita et vos abstinete a licitis, ne quempiam scandalizetis.
Et quoniam pseudoapostoli persuaserunt Corinthiis Paulum non esse apostolum, et ob id doctrinam ejus esse spernendam, eo quod cum Christo in carne conversatus non fuit; ideo subdit Apostolus: Non sum apostolus? id est, imo vere apostolus sum, sicut probat apostolatus mei causa. Nam, Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi oculo intellectuali, tempore raptus mei usque ad tertium cœlum, quando vidi sanctam Trinitatem per speciem, et Christum in dextera Patris?3 Vel, in via qua ivi Damascum.4 Et dicit Lyra hoc scriptum non esse, quia dicitur in Actibus, quod audivit vocem sibi dicentem. Diligentius tamen pensando, hoc utique scriptum est. Legitur enim ibi, quod Barnabas apprehensum illum duxit ad Apostolos, et narravit eis quomodo in via vidisset Dominum.5 Nisi forte dicatur, quod per viam intelligatur ibi etiam Damascus, ubi erat in raptu. — Deinde ostendit idem ex sui apostolatus effectu.6 Nonne opus meum, id est spirituales filii mei, per gratiam apostolatus mei ad fidem conversi, vos estis in Domino, id est adjutorio
Dei, vel ad gloriam ejus. Et si aliis quibus non prædicavi, vel Judæis ad quos missus non sum, sic non sum apostolus, quia officium apostolatus eis non ministravi ; sed tamen vobis sum apostolus. Nam signaculum, id est evidens signum, apostolatus mei, id est apostolicæ potestatis et gratiæ, vos estis in Domino, quia ex vestra conversione innotescit, me esse efficacem apostolum.7 Nec enim minus habetis per me, quam alii per Apostolos alios. Idcirco, Mea defensio, id est ratio qua defendor et comprobor esse apostolus, apud eos qui me interrogant, id est, ex dubitatione inquirunt, an sim apostolus, hæc est quam assignavi, videlicet quod vos estis signaculum apostolatus mei.
Consequenter demonstrat se liberum esse ad sumendum stipendia vitæ ab his quibus evangelizavit. Numquid non habemus potestatem liberam manducandi et bibendi, id est victum sumendi ab aliis? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, id est matronam devotam unam vel plures ducendi nobiscum circumquaque, ut nobis necessaria vitæ ministret?8 sicut et ceteri Apostoli faciunt, et fratres Domini, id est filii sororum Matris ejus, videlicet Joannes, Jacobus, Judas, et Cephas, id est Petrus archiapostolus, qui a Christo dictus est Cephas.9 Cephas autem interpretatur caput. Non solum autem Apostoli, sed et Christus circumduxit feminas religiosas, quæ sibi de suis facultatibus ministrabant.10 Sequebantur enim Christum atque Apostolos desiderio audiendi verbum regni cœlestis. Aut solus ego et Barnabas, quibus alii Apostoli dederunt dexteras societatis, non habemus potestatem hoc operandi quod faciunt alii Apostoli? Omnia ista interrogat, et interrogando affirmat quod sic. Quod probat per similitudines quasdam humanas, justas atque legales.
Quis militat, id est, rem publicam pugnando defendit, suis stipendiis, id est propriis sumptibus, unquam? quasi dicat, Nemo. Dantur enim militibus statuta stipendia a populo terræ quam defendunt. Unde aiebat Joannes Baptista militibus : Contenti estote stipendiis vestris.11 Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Semper enim fere plantantes vineam, comedunt uvam bibuntque vinum. Quis pascit gregem ovium, et de lacte ejus non manducat? Hoc enim non solet accidere.
Numquid secundum hominem hæc dico? id est, numquid per humanam consuetudinem tantum hæc probo? An et lex Moysis hæc non dicit? Utique. Scriptum est enim in lege Moysis : Non alligabis, id est, non claudes, os bovi trituranti, id est, pabulum vitæ non subtrahes ei. Et ne putemus hoc principaliter dictum de bruto, subjecit Apostolus : Numquid de bobus cura est Deo? tanquam dicat, Nequaquam. Sed repugnare videtur illud in Psalmo : Qui dat jumentis escam ipsorum ; et in Job, Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum vagientes, eo quod non habeant cibos?1213 Sapiens quoque ait : Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus.14 Et respondendum, quod divina providentia ad omnia, etiam minima, se extendit, singulariter tamen respicit intellectuales creaturas, secundum quod sunt felicitatis capaces. Et talem singularem providentiam insinuat modo Apostolus nomine curæ, quod Deus quasi sollicitus est de hominum provisione, sicut testatur Psalmista : Dominus sollicitus est mei. Et alibi scriptum est :15 Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.1617
An non propter nos, id est ad nostram instructionem moralem, hæc dicit scriptura præfata? quasi dicat, Imo. Unde subjungitur : Nam propter nos utique scripta sunt hæc atque similia : juxta illud, Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; quoniam debet in spe, qui arat, arare, id est, prædicator, prælatus seu doctor, qui est spiritualis arator, vomere verbi cœlestis aperiens, purgans et fecundans corda audientium, arare, id est in agro dominico seu vinea Domini, quæ est Ecclesia, laborare, et corda audientium a vitiis expurgare debet in exspectatione stipendii temporalis, ut detur sibi victus necessarius. Non tamen finaliter operari debet propter temporale stipendium, sed propter regnum cœlorum, vel potius propter Deum, id est solo Dei intuitu, ad ejus honorem, ex sincero amore ad ipsum. Et qui triturat, id est, minister verbi Dei, qui more triturantis ex cordibus hominum vitia tanquam paleas excutit, virtutes autem in corde relinquit, condit ac firmat, sicut grana conduntur in horreo, debet hæc facere in spe fructus percipiendi, id est in exspectatione sustentaculi suæ vitæ, eo modo ut de arante expositum est. Hoc tamen est permissio, non præceptum : alioqui Paulus peccasset, qui ita non fecit. Denique comparatio ista Apostoli, partim sumpta videtur ex his quæ in Isaia de arante ac triturante mystice describuntur.18 Erat etenim Apostolus in lege et Prophetis eruditissimus, non solum ex illuminatione divina, sed etiam ex instructione humana, quia ad pedes Gamalielis didicit legem.19
Adhuc autem probat Apostolus per rationes, quod liceat prædicatoribus Christi recipere victum ab auditoribus.20 Si, pro Quia, nos vobis spiritualia seminavimus, id est, sacras doctrinas et bona gratiæ communicavimus, quæ a Spiritu Sancto adepti sumus, magnum est si carnalia vestra metamus? id est, non est magni pendendum si a vobis temporalia commoda, scilicet sustentacula vitæ, recipimus, quum non sit comparatio spiritualium temporaliumque bonorum in dignitate. Unde et quidam philosophi non dignabantur a suis discipulis aliquid temporale exigere, ne viderentur scientiam sensibilibus rebus comparare.
Deinde ponitur alia ratio. Si alii, id est alieni a Christo, videlicet pseudoapostoli, potestatis vestræ, id est rerum quæ in potestate vestra consistunt, participes sunt, utendo eis sicut et vos, quare non potius nos participare poterimus bona vestra, qui vobis viam salutis ostendimus? Sed non usi sumus hac potestate, id est, non recepimus stipendia vitæ a vobis, sicut juste potuimus. Quod tamen non contingit ex hoc quod non indiguimus; sed omnia sustinemus, id est, quemcumque manuum laborem et victus inopiam æquanimiter patimur, ne quod offendiculum, id est, ne aliquod impedimentum vel reprehensionis notam, demus Evangelio Christi, id est evangelicæ prædicationi. Si enim recepisset Apostolus aliquid a Corinthiis, forte æstimassent nonnulli quod propria lucra quæreret, vel minus libenter audissent eum, vel exemplo ejus alii accepissent plura a Corinthiis, et eos gravassent, sicque retardata et minus accepta fuisset evangelicæ prædicationis doctrina.
Rursus redit Apostolus ad ostendendum, quod liceat sibi de eorum sumptibus vivere, quibus prædicavit, et ponit similitudines et exempla. Nescitis quoniam qui in sacrario, id est in templo Judæorum, operantur, ut inferiores ministri sive artifices, quæ de sacrario sunt, edunt, id est bonis seu oblationibus templi sustentantur, videlicet de denariis qui in gazophylacio reponuntur? Nescitis etiam quoniam et qui altari deserviunt, id est Domino in altari, ut sacerdotes, cum altari participant, id est, de oblatis in altari partem sortiuntur, de qua sustentantur (ut21
14 patet in Levitico)? Ita et Dominus, id est Christus, ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, id est necessaria vitæ ab his quibus prædicant, sumere. Quum enim dixisset Salvator discipulis, Ecce ego mitto vos, adjecit:22 In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt:23 dignus est enim operarius mercede sua.
15
Ego autem nullo horum, id est nec auctoritate, nec potestate, neque exemplo prædicto, usus sum, quia nihil recepi a vobis. Non autem scripsi hæc, id est, non tot modis probavi quod liceat vivere de stipendio aliorum, ut ita fiant in me, id est, ut mihi dentur sumptus ab aliis, sicut prædictæ rationes ostendunt licere. Bonum est enim mihi magis, id est, potius expedit, mori corporaliter, quam ut gloriam meam, id est præmium mihi paratum de hoc quod evangelizo nihil recipiendo temporalis stipendii, ne quod offendiculum ponam Evangelio, quis evacuet, id est, auferat a me, impediendo me ab opere supererogationis tam sincero et caritativo. Melius enim esset mori in corpore, quam detrimentum æternæ felicitatis incurrere. Melius etiam esset mori, quam unum veniale peccatum committere.
16
Nam si evangelizavero propter sumptus acquirendos finaliter, non est mihi gloria, id est merces apud Deum in patria; necessitas enim mihi incumbit, id est, indigentia vitæ præsentis et corporalis me cogit evangelizare, ut habeam unde sustenter. Væ enim mihi est, id est, periculum mortis, seu magna penuria, atque afflictio vitæ mihi instat in tali casu inopiæ, si non evangelizavero, quoniam aliunde victum non habeo. Si enim volens hoc ago, id est, si ex caritate et libere evangelizo, mercedem habeo, id est, vitam æternam coram Deo promereor; si autem invitus, id est, si propter necessitatem indigentiæ et commodum temporale, Evangelium prædico, dispensatio servilis, non filialis, mihi credita est, id est, permissa est mihi, videlicet ut aliis
17 verbum salutis annuntiem, et ego fructum spiritualem non habeam, sicut servus expendit bona domini sui sine proprio profectu et commodo. Id quippe propter quod aliquid finaliter agitur, magis diligitur, quia pro finali bono assumitur. Plus namque amatur finis quam media: sicut in arte medicinæ, magis diligitur sanitas quam potio, sectio, diæta, et alia quæ ordinantur ad sanitatem. Si ergo prædicator verbi cœlestis prædicet principaliter seu finaliter propter aliquid temporale, jam magis diligit illud, quam vel Deum, vel proximorum salutem, vel ipsum Evangelium. Idcirco apud Deum mercedem non habet, sed dispensatio servilis credita est ei. Si vero evangelizet propter Deum finaliter, nec proximorum saluti præponat quodcumque temporale stipendium sive lucrum, sed illud recipiat tanquam instrumentum evangelizandi, videlicet pro corporis sustentatione, ut possit prædicationi insistere (quod non potest sine corporis sui necessaria sustentatione), meretur vitam æternam. Nec duos fines constituit, sed unum quærit propter aliud, scilicet stipendium vitæ, ut actui virtuoso insistat, et totum refert ad Dei honorem.
Verumtamen ad supererogationem spectat, ut etiam temporale omne stipendium omittatur, ea ratione qua Apostolus illud omisit. Unde et aliqui prædictum locum ita exponunt: Nam si evangelizavero propter sumptum, quamvis non finaliter, non est mihi gloria supererogationis; necessitas enim præcepti mihi incumbit ut evangelizem, sicut et ceteris Apostolis. Væ enim mihi est, si non evangelizavero, quoniam essem transgressor præcepti. Hanc expositionem non satis intelligo. Constat enim quod alii Apostoli propter divinum præceptum prædicaverunt, et sumptum ab aliis acceperunt, non tamen supererogationis præmium perdiderunt. Nisi forte dicatur quod non tantum meruerunt illo, quantum Paulus. Sed nec hoc videtur sufficere ad hoc, ut verba sequentia continuentur prædictis.
Præterea dicit Apostolus: Quæ est ergo merces mea? id est, quum prædicta ita se habeant, in quo consistit præmium meum? et quomodo promerebor mercedem apud Deum, videlicet vitam æternam? Et respondet: Ut Evangelium prædicans, sine sumptu, id est non intuitu temporalis stipendii, ponam Evangelium, id est, evangelicam veritatem aliis prædicem, sed ad Dei honorem, ut non abutar, id est, non inordinato fine utar, potestate mea, qua licet mihi stipendium vitæ recipere: potestate, inquam, mihi concessa in Evangelio, id est in prædicatione evangelicæ legis. Hac autem potestate abuterer, si aliquid importune exigerem, vel indiscrete reciperem.
Quod vero potestate mea abusus non sim, patet per hoc: Nam quum liber essem ex omnibus, id est nulli obligatus propter merita ejus, quia a nullo quidquam recepi propter quod eis prædicarem, omnium me servum feci, id est, per spontaneam humilitatem subjeci me Deo et proximis, ut omnium utilitatibus deservirem, prædicando, orando, compatiendo, parcendo, et succurrendo, ut plures lucrifacerem, id est, ad veram salutem cooperando perducerem, creditaque talenta fructuose expenderem. Et factus sum Judæis tanquam Judæus, id est, ad Judæos ita me habui, quantum fieri potuit sine offensa Dei, condescendendo eis in licitis, scilicet in observatione quorumdam legalium: ut in discretione ciborum, in circumcisione Timothei, ne scandalizarentur Judæi;24 et purificatus ascendendo in templum (ut in Actibus legitur), quasi essem Judæus ut illi. Quomodo autem condescensio ista intelligi possit dupliciter, scilicet secundum simulatoriam dispensationem, secundum Hieronymum, vel secundum piam et veram compassionem, secundum Augustinum, dicendum est in epistola ad Galatas articulo secundo.25 Hæc itaque feci, ut Judæos lucrarer, id est, converterem, et pugnando ab ore hostis eriperem.
His qui sub lege Moysis sunt, id est Samaritanis et Sadducæis, qui solum quinque libros Moysis receperunt, factus sum quasi sub lege hac essem, approbando facta eorum quantum ad bona, et condescendendo eis in licitis; quum ipse non essem sub lege, id est, obligatus non essem legem Moysis observare, in cærimonialibus maxime, quæ cessaverunt; ut eos qui sub lege erant, id est Samaritanos, qui non erant natione Judæi, sed Persæ; et Sadducæos, qui origine Judæi fuerunt, dicentes se esse de semine Sadoc pontificis tempore Salomonis;2627 lucrifacerem convertendo eos ad Christum. His qui sine lege divina et scripta erant, id est gentilibus28, factus sum tanquam sine lege scripta essem, manducando cum eis (quod Judæi reputabant illicitum), et allegando eis dicta Prophetarum; quum sine lege Dei non essem, quia et legem Moysis, quantum ad moralia jussa, servavi, sed in lege essem Christi, id est, novæ et evangelicæ legi parerem; ut lucrifacerem eos qui sine lege erant, id est, gentiles salvarem.
Factus sum infirmis in fide infirmus, id est infirmo similis, abstinendo a licitis cibis ne scandalizarentur, ut infirmos lucrifacerem. Similitudo nempe est causa amoris: idcirco conformando se aliis quantum fieri potuit, traxit corda eorum ad se, sicque convertit eos facilius. Unde infra ait: Ego per omnia omnibus placeo.29 Ideo addit nunc: Omnibus omnia factus sum, applicando me singulis secundum capacitatem ipsorum, ut omnes facerem salvos instrumentaliter, operando ad conversionem ipsorum. Solus autem Deus, principalis salvator est, juxta illud propheticum: Ego Dominus, et salvator non est præter me.30
Omnia autem facio propter Evangelium Christi, ut cito ubique divulgetur, curratque velociter sermo ejus;31 ut particeps ejus efficiar, id est, præmia in Evangelio promissa consequi merear, omniumque quos convertero gloriæ consors exsistam.
Ecce quomodo circumspectus et sanctus Apostolus omnibus cessit, nec tamen veræ religionis metas excessit: cessit enim ut prodesset. Quoniam ergo, secundum Boetium, omnis alteritas discors est, similitudo vero optanda est; ideo viri spirituales omnibus conformare se debent, salva observantia suæ religionis ac vitæ.
Nescitis quod hi qui in stadio currunt, etc.? In superioribus hortabatur Apostolus Corinthios ad perfectionem, sui ipsius exemplo, dixitque se ab omnibus abstinere quæ aliquo modo offendiculum præbent evangelicæ prædicationi, vel proximorum saluti; nunc ostendit id esse agendum, et hortatur ad hoc agonistarum exemplo, et ait: Nescitis? id est, imo scire et considerare debetis, quod hi qui in stadio currunt, id est pedites currentes in spatio deputato ad cursum, ut agilitas currentis probetur. Continet autem stadium centum viginti sex passus; et dicitur a stando, quoniam Hercules fertur instituisse ut pedites tot passus percurrerent, et in fine spatii hujus starent ac respirarent. Ponebatur quoque in termino spatii hujus præmium cursus, ut equus vel pannus purpureus, quod dabatur velociori cursori. Unde subjungitur: omnes quidem isti currunt, ut primo pertingant ad terminum spatii, et præmium cursus obtineant, sed unus dumtaxat accipit bravium, id est præmium cursus, ille videlicet qui primo attingit, alii victi vacuique discedunt. Per quod ostenditur quanta sit utilitas fidei nostræ, in qua non uni, sed singulis promittitur bravium cursus, quod est beatitudo æterna. Hunc quippe fidei cursum, non vanitas, sed veritas, non cupiditas facit, sed caritas: et quo quis velocius currit, eo cursus ejus est aliis utilior. Cursus enim iste est amor, qui nectit currentes, ut bonum unius redundet in alium. Sic currite, id est, reverenter et fortiter opus Dei implete, perseveranter atque ardenter Deo servite, ut cum Psalmista dicatis: Viam mandatorum tuorum cucurri.32 Ut enim ait Salvator, Nemo ponens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ut comprehendatis, id est, ut præmium supernæ felicitatis mereamini adipisci.33
Quod autem ita currendum sit, manifestat Apostolus per similitudinem agonizantium, id est certantium in exercitio. Omnis enim qui in agone contendit, id est, cum alio certat, ut sortiatur victoriam, ab omnibus se abstinet, id est, universa agonizationis impedimenta vitat et abjicit. Sic oportet nos facere. Vita enim præsens, agonizatio quædam est contra adversarios nostræ salutis, sicut beatus Job ait: Militia est vita hominis super terram. Et iterum: Homo nascitur ad laborem. Quidquid ergo nos impedit a statu salutis, abjiciamus. Et illi quidem agonizantes sic faciunt, ut corruptibilem coronam, id est temporalem mercedem, accipiant. Nos autem ita agamus, ut incorruptam consequamur coronam, id est divinæ essentiæ sempiternam fruitionem. De qua Psalmista: Posuisti, inquit, in capite ejus coronam de lapide pretioso;34 et Petrus in prima sua Canonica, Benedictus Deus, qui regeneravit nos in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.35
Insuper Apostolus proponit se nobis in exemplum, dicendo: Ego igitur, id est, quia incorrupta corona servatur, sic curro, id est, per viam mandatorum et semitam consiliorum, ad Deum fontem vivum festino, non importunis motibus corporis, sed fervidis sanctæ caritatis affectibus. De quo cursu scriptum est: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ; current, et non deficient.36 Et rursus alibi: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.37 Non quasi in incertum, id est non velut dubius de mercede, nec ut ignarus de fine: scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. Sic quilibet nostrum certus esse debet de præmio, certitudine conditionali, videlicet si usque in finem perseveraverit.38 Unde scriptum est :39404142 Quiescat vox tua a fletu, quoniam erit merces operi tuo.43 Certitudo autem præmii, minuit vim flagelli. Sic pugno contra dæmones, mundum et carnem, non quasi aerem verberans, id est, non incassum resisto, sed tango et vinco adversarios istos, pugnans non verbis nudis, sed precibus affectuosis et bonis operibus. Sic enim pugnavit Propheta, qui ait : Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.44
Sed castigo, id est, per abstinentiam, vigilias, et cetera virtutum exercitia, affligo corpus meum, reprimendo motus illicitos, et in servitutem redigo, id est, rationis imperio cultuique divino illud subjicio, ne forte quum aliis prædicaverim, id est, de bonis agendis et vitiis declinandis eos docuerim, ipse reprobus efficiar, id est perversus, et damnationi obnoxius, quasi non faciens quod prædico aliis, quum scriptum sit : Cœpit Jesus facere et docere.45 Qui etiam ait : Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat ?46 Alibi quoque dixit Apostolus :47 Qui alium doces, te ipsum non doces ? Hic redarguuntur inanes et miseri, qui quod alios docent, non faciunt : quod secundum B. Thomam super quartum Sententiarum, est mortale peccatum. Hoc enim est, rebus seu factis propriis contradicere veritati Scripturæ.
Footnotes
-
Ibid. 13. ↩
-
I Cor. viii, 13. ↩
-
II Cor. xii, 2-4. ↩
-
Act. ix, 3 et seq. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Act. IX, 4. ↩
-
Galat. II, 9. ↩
-
Sap. XXI, 13. ↩
-
Joann. I, 42. ↩
-
Luc. VIII, 2, 3. ↩
-
Luc. III, 14. ↩
-
Ps. CXLVI, 9. ↩
-
Job XXXVIII, 41. ↩
-
Sap. XII, 13. ↩
-
1 Petr. v, 7. ↩
-
Ps. XXXIX, 18. ↩
-
Deut. XXV, 4. ↩
-
Is. xxviii, 24-28. ↩
-
Act. xxii, 3. ↩
-
Rom. xv, 27. ↩
-
Lev. vi, 16, 26; vii, 6, 14, 32-34. ↩
-
Luc. x, 3. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Act. XVI, 3. ↩
-
In Galat. II, 14. ↩
-
III Reg. I, 8. ↩
-
Cf. in Act. v, 17. ↩
-
Luc. XXI, 24-26. ↩
-
I Cor. X, 33. ↩
-
Osee XIII, 4. ↩
-
Ps. CXLVII, 15. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Luc. ix, 62. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
-
I Petr. i, 3, 4. ↩
-
Is. xl, 31. ↩
-
Cant. i, 3. ↩
-
Matth. xxiv, 13. ↩
-
II Tim. i, 12. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Jer. xxxi, 16. ↩
-
Ps. xvii, 38. ↩
-
Act. 1, 1. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Rom. 11, 21. ↩
Chapter 10 of 18