Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : NOLO ENIM VOS IGNORARE, FRATRES.

HORTATUS est autem Apostolus ad imitandum perfectionem, in fine præcedentis capituli, exemplo currentium et agonizantium, ac sui ipsius. Hic ad idem inducit exemplo Judæorum, ostendens quam graviter sint puniti ingrati ac reprobi. Primo autem recolit beneficia Creatoris, et ait : Nolo enim, id est, ideo dixi præinducta, quoniam nolo vos ignorare, o fratres, quoniam patres nostri, id est Judæi ex Ægypto egressi cum Moyse, qui erant carnales patres Apostolorum. Omnium quoque Christianorum spirituales quodammodo patres fuerunt, quoniam nostræ fidei fundamenta jecerunt. Quod maxime verum est de sanctis patribus qui inter eos exstiterant, quorum fidem, mores et opera imitamur. Omnes sub nube fuerunt. Ambulaverunt enim sub nube in die, quoniam nubes obumbravit et protexit eos contra solis ardorem. Præcessit tamen nubes eos, saltem pro aliqua sui parte, ut viam monstraret, ut in Exodo legitur. Et omnes mare Rubrum transierunt, in quo submersi sunt Ægyptii. Aqua enim maris Rubri divisa stetit ex utraque parte transeuntium tanquam murus, donec filii Israel per medium sicci alvei pertransissent, quemadmodum in Exodo plenius scribitur.1

Et omnes in Moyse2, id est per ministerium seu ducatum Moysis, baptizati, id est, spiritualiter loti, sunt a nebula ignorantiæ et peccatis, in nube et in mari, id est per mirabilia Dei ostensa in nube prædicta et mari Rubro. Quum enim filii Israel cernerent Ægyptios se insequentes, desperando et discredendo dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo eduxisti nos ut moreremur in solitudine.3 Sed quum vidissent quod nubes rediit et stetit inter ipsos et Ægyptios, ita ut tota nocte non possent ad invicem accedere, et quod divina virtute mare Rubrum divisum4 est, ipsisque ereptis, aquæ redirent opprimentes exercitum Ægyptiorum, interius baptizati sunt a prædictis peccatis, juxta illud:5 Timuit populus Dominum, et crediderunt Domino et Moysi servo ejus. Vel, Baptizati sunt figuraliter tantum, id est, signum Baptismatis receperunt. Nubes quippe figuravit gratiam Spiritus Sancti; mare vero significavit Baptismum.

Et omnes eamdem specie escam spiritualem, videlicet manna, manducaverunt.6 Hoc enim pane usi sunt annis quadraginta. Quamvis vero manna fuerat esca corporea, corporaliter alens, nunc tamen vocatur esca spiritualis: Primo, quoniam supernaturali potentia generabatur, videlicet divina virtute, ministerio angelorum, in aere. Propter quod dicitur panis angelorum, et panis cœli, utpote cœli aerii.78 Secundo, quoniam erat figura Sacramenti altaris, quod spiritualiter pascit. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, id est aquam de petra manantem, quæ erat eadem specie in ore bibentium.910 Et dicitur potus spiritualis, quia divina virtute profluxit de petra, sicut nunc subditur: Bibebant autem de spirituali hac aqua; vel, De spirituali petra, id est aquam fluentem de petra quam Moyses virga percussit: quæ spiritualis vocatur propter supernaturalem effectum, et quia figuraverat Christum. Biberunt ergo de spirituali, consequente eos petra, id est, satisfaciendo eorum desiderio, aquam copiosam fundendo. Egressæ enim sunt de petra aquæ largissimæ, ita ut biberet populus et jumenta, ut in Numeris dicitur.11 Vel, Consequente eos petra, quia ut probabiliter dicitur, filii Israel tulerunt petram hanc secum. Sciendum quoque, quod Deus bis produxit filiis Israel aquam de petra: primo, de petra Horeb, ut patet in Exodo;12 secundo, de petra ad aquas Contradictionis, ut in Numeris habetur. Petra autem erat Christus, non essentialiter, sed figurative, id est, Christum figuravit: sicut de imagine alicujus Sancti dicimus, quod sit ille vel ille Sanctus. Quemadmodum enim de petra illa fluxit aqua qua potati sunt filii Israel in deserto, ita de latere Christi fluxit sanguis et aqua, quibus potantur corda fidelium in hoc sæculo.13 De Christo quoque emanat aqua sapientiæ salutaris, et rivi gratiæ multiformis.

Quidam exponunt prædicta solum de bonis Judæis: qui eamdem escam spiritualem, eumdemque potum spiritualem sumpserunt nobiscum, videlicet corpus et sanguinem Christi, quæ spiritualiter intellexerunt præfigurari in cibo illo et potu; sicque spiritualiter comederunt quod manducamus et nos, secundum quod dicit Augustinus: Crede, et manducasti. Sed huic sensui non videntur consonare sequentia. Subditur enim:

Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, id est, multi patrum istorum Domino displicuerunt. Non ergo de bonis dumtaxat fit sermo. Nam prostrati, id est dira morte occisi, sunt in deserto, Deo ulciscente peccata eorum, ut patet de Core et Hon, Dathan et Abiron, et decem exploratoribus, multisque aliis.14 Hæc autem in figura facta sunt nostri, id est, prostratio et reprobatio impiorum Judæorum facta est, ad præsignandum quid nos passuri sumus, si Deo ingrati fuerimus. Sicut autem in bonis multo melius est figuratum quam figura, ut regnum cœleste quam terra promissionis; sic in malis multo deterius est figuratum quam figura, ut gehenna quam aliqua temporalis punitio. Si ergo tam gravis fuit punitio Judæorum, figurativa nostræ punitionis, quam acerbissima erit punitio nostra, si Deum negligimus? Unde Apostolus: Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?15

Hæc itaque in figura nostri facta, id est illata, sunt illis, ut non simus concupiscentes malorum, id est, carnales et inordinatas concupiscentias fugiamus : secundum quod per quemdam præcipitur sapientem, Post concupiscentias tuas non eas;16 sicut et illi ingrati concupierunt in deserto, dicentes :17 Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Et alibi :18 Estne Deus in nobis, an non? De quibus ait Psalmista : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.19 Neque idololatrœ efficiamini, sicut quidam ex ipsis facti sunt, vitulum aureum adorantes, quemadmodum scriptum est in Exodo : Sedit populus, id est pars populi, manducare et bibere, id est ad vescendum coram simulacro ad ejus honorem, et surrexerunt ludere, id est choros ducere, et idolum adorare, dicentes :2021 Isti sunt dii tui, Israel. Quorum utrumque puerile et stultum est. Neque fornicemur corporaliter, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt cum mulieribus Madianitis, et ceciderunt, id est, occisa sunt, una die viginti tria millia.22 In Numeris dicitur, Viginti quatuor millia; sed numerus minor non excludit majorem. Occisi sunt autem fornicatores isti ab aliis filiis Israel, Moyse præcipiente;23 et ob hanc culpam jussi sunt principes suspendi. Phinees quoque perfodit Zambri ducem filiorum Simeonis, et Cozbi filiam nobilissimi principis Madianitarum, in locis genitalibus :24 quo facto, cessavit plaga a populo.25

Neque tentemus Christum, quærendo experimentum sapientiæ vel potentiæ ejus, sicut quidam eorum tentaverunt Christum, secundum ejus divinitatem. Tentando enim Deum, tentaverunt quamlibet divinam Personam. Unde Dominus dixit ad Moysen : Tentaverunt me jam per decem vices.26 Porro persona Christi æterna est; imo Jesus Christus æternus est, quum sit verus Deus : supponit enim divinam Personam.27 Ad quod insinuandum, Judas ait in sua Canonica :28 Jesus populum salvans de terra Ægypti, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Et a serpentibus perierunt. Misit enim in eos Dominus ignitos serpentes, a quibus occisi sunt multi, donec erectus est serpens æneus, ad cujus adspectum sanabantur, ut legitur in Numeris. Neque murmuraveritis contra superiores aut proximos vestros, quum increpant vos, vel aliquid adversitatis accidit vobis, sicut quidam eorum murmuraverunt contra Deum et Moysen, quemadmodum scriptum est : Vociferans omnis turba flevit, et murmurati sunt contra Moysen, dicentes : Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram hanc.29 Unde Salvator in Evangelio loquens Judæis : Murmuratores, inquit, filii murmuratorum. Et perierunt, id est, in deserto occisi sunt, ab exterminatore, id est angelo qui eos extra fines terræ promissionis percussit. Dixit enim Dominus : Omnes qui murmurastis contra me, non intrabitis terram hanc; sed in deserto jacebunt cadavera vestra.30 Per angelos enim exercuit Deus ultiones suas interdum. De hoc exterminatore angelo Dominus ait : Ecce mitto angelum meum qui præcedat te; observa eum, quia non dimittet quum peccaveris.31

Hæc autem omnia, scilicet ista tormenta, in figura, in typica significatione, contingebant illis, videlicet ad significandum quod talia, vel majora, fient nobis si peccaverimus sicut illi. Scripta sunt autem ad correctionem nostram, quatenus exemplo damnationis illorum territi, emendemus vitam nostram. Felix enim quem faciunt aliena damna peritum. Propter quod ait Scriptura : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.32 Itaque scripta sunt propter nos, in quos fines sæculorum, id est ultima tempora mundanarum generationum, durationum seu vicissitudinum, devenerunt. Pervenit enim in nos ultima ætas mundi : de qua ait Joannes, Filioli, novissima hora est. Præterea advertendum, quod juxta doctrinam divini ac magni Dionysii, status Ecclesiæ medius est inter statum Synagogæ et statum pa-33 triæ. Sicut ergo quæ geruntur in Ecclesia, figura sunt eorum quæ aguntur in patria; sic ea quæ acciderunt in Synagoga, figura erant eorum quæ fiunt in Ecclesia. Imo status et populus Judaicus, figura erant status et populi christiani. Idcirco omnia in figura contingebant illis.

Itaque qui se existimat stare in Deo per caritatem et opera virtuosa, videat ne cadat, id est, sollicite caveat ne peccando gratiam perdat. Nemo ergo securus sit, quia in medio laqueorum versamur.

Dicit autem, Existimat, quia homo ignorat an dignus sit amore, an odio.34 Propter quod Job : Etiam si simplex, inquit, fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.35

Tentatio vos non apprehendat, id est, in vobis non sit, nisi humana, quæ est de peccatis non nimis enormibus, non diabolica. Tentatio vos non apprehendat, id est, non capiat, non vincat, non ad consensum inducat : juxta quem sensum oramus, Et ne nos inducas in tentationem.36

Nisi humana, id est levis et transitoria, scilicet, inclinando ad venialia, sine quibus agi non potest hæc fragilis vita.37 Hoc dicitur, non hortando, vel licentiam dando ut venialiter peccemus, sed non prohibendo, quia vitari non potest. Nam licet possimus vitare singula venialia, non tamen omnia, propter fomitis corruptionem et nimiam nostram fragilitatem. Tentationibus ergo mortiferis viriliter resistamus : quod utique Deo auxiliante valemus. Subditur enim : Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari, id est impugnari a dæmone vel malis hominibus, supra id quod potestis, id est ultra vires : tunc enim non peccaremus, si vinceremur ; sed faciet etiam cum tentatione proventum, id est spiritualem profectum, dando gratiam resistendi, ut possitis sustinere, id est per patientiam prævalere. Tentatio ergo passiva, non est in se mala vel fugienda, nisi forte imperfectis, quum sit virtutis exercitium, atque materia triumphandi. Nullus enim coronatur, nisi qui legitime certaverit. Nam et Jacobus ait : Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.38

Propter quod ait et Propheta regius :39 Proba me, Domine, et tenta me; et Judith, Qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia, exterminati sunt.40

Propter quod, id est propter rationes jam memoratas, carissimi mihi, fugite mente et corpore, ab idolorum cultura, quæ ad diabolicam pertinet tentationem. Ut prudentibus, id est rationem actuum humanorum scientibus, loquor.

Consequenter ponit rationem fugiendi idololatriam, videlicet, quoniam corpus et sanguinem Christi accipimus. Vos ipsi judicate, id est, verum esse discernite, diligenter pensando, quod dico, videlicet : Calix benedictionis, id est contentum in calice, utpote sanguis Christi : per quem sanguinem benedicimur, id est, dona gratiarum consequimur; cui calici seu sanguini benedicimus, id est, quem consecramus, quum per prolationem sacrorum verborum a nobis convertitur vinum in sanguinem Christi; nonne communicatio sanguinis Christi est? id est, nonne veraciter est sanguis Christi nobis communicatus seu datus, faciensque nos communionem habere cum Christo, incorporando nos ei, et faciendo nos participes meriti suæ effusionis? Et panis quem frangimus, id est corpus Christi consecratum ex pane : quem panem consecratum, id est cujus dimensiones seu species, frangimus, porrigendo eum fidelibus; nonne participatio corporis Domini est? id est, nonne utique est corpus Christi vere acceptum a nobis, faciens nos unum cum Christo, qui ait, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo?41 Quoniam unus panis per proprietatem, et unum corpus mysticum, unitate fidei, spei et caritatis (cujus corporis caput est Christus), multi sumus, videlicet, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus, id est, de singulari et vero corpore et sanguine Christi reficimur, et Sacramentum tantum digne recipimus.4243 Omnes enim mutamur in Christum, et per caritatem transformamur in ipsum. Dicimur autem, secundum typicam rationem, unus panis unumque corpus : quoniam sicut panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, ita Ecclesia ex multis personis fidelium, caritate uniente, efficitur.

Quod autem fideles per sacram communionem participes sint corporis et sanguinis Christi, ostendit Apostolus per id quod fiebat in lege. Videte Israel secundum carnem, id est, carnalem populum Judæorum considerate pro tempore veteris Testamenti. Nonne qui edunt hostias, id est sacerdotes et Levitæ sacrificia templi manducantes, participes sunt altaris, id est eorum quæ in altari offeruntur? Sunt utique. Ita, qui sacramentum Eucharistiæ sumunt, Christi participes efficiuntur. Quid ergo? Dico, id est, quum idolorum culturam et esum sacrificiorum quæ idolis offeruntur, prohibeo, quid dicere videor? An hoc quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? quasi dicat, Hoc non dico. Dixi enim supra, quod idolum nihil sit. Nunc tamen prohibendo culturam idolorum, videor dicere quod idolum aliquid sit : quod tamen non dico. Quemadmodum ergo nihil est, quantum ad id quod esse putatur, ut dictum est plenius ; sic ei nihil offertur, secundum veritatem, quoniam idolum non est id cui idololatræ sacrificare intendunt. Intendunt enim sacrificare rei viventi, vel imagini rei divinæ ac vivæ. Idolum autem non est animatum, nec imago rei divinæ, sed miseræ, vel saltem rei non colendæ. Ideo subditur : Sed quæ immolant gentes idololatræ, dæmoniis immolant, qui morantur atque respondent in idolis, quibus et placet immolatio talis, et non Deo vero, nec diis propter excellentiam gratiæ dictis. Unde et scriptum est : Omnes dii gentium dæmonia.

Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum, id est, nolo ut idolis sacrificando, vel idolothyta manducando in veneratione idolorum, vel cum scandalo fratrum infirmorum, communionem cum dæmonibus habeatis.4445 Secundum Augustinum, ad hoc genus impiæ societatis pertinent consultationes et pacta quædam significationum cum dæmonibus fœderata : ut molimina artium magicarum, aruspicum et augurum, atque ligaturæ et remedia, quæ fiunt in præcantationibus, in quibusdam notis, vel rebus suspendendis vel illigandis. Non potestis calicem Domini bibere, id est sanguinem Christi digne accipere, et calicem dæmoniorum, id est libamina idolis immolata, secundum modum expressum. Non potestis mensæ Domini participes esse, id est corpus Domini salubriter sumere, et mensæ dæmoniorum, escas idolis immolatas indiscrete edendo. Tantum est dicere : Non potestis Deo uniri et dæmoni. Quæ enim conventio luci ad tenebras ?

Deinde Apostolus in persona Corinthiorum loquens, vel se eis connumerans, quomodo Esdras et Daniel annumerant se injustis Judæis, quum orant pro illis, subjunxit :464748 An æmulamur Dominum? id est, hoc sequitur, quod Deum ad iracundiam provocamus, et ejus gloriæ invidemus, dum ad ejus injuriam idolothyta edimus cum scandalo infirmorum, vel in reverentia idolorum. Et mirum quod hoc agere audeamus, quia, numquid fortiores illo sumus, ut possimus ei resistere vel nocere? Vel loquitur Apostolus in propria et aliorum prædicatorum persona, ut sit sensus : An æmulamur Dominum? id est, numquid excessive et inordinate pro Deo afficimur, et ejus honorem defendimus, prohibendo idololatriam quasi Deo nocivam atque pœnalem? Quidam enim habent zelum Dei, sed non secundum scientiam.49 Et probat quod non : quia non sumus fortiores Deo, quum ipse omnipotens sit, potens suam ulcisci injuriam. Idcirco non oportet nos inordinate zelari pro eo, sed ordinato affectu hæc dicimus.50

Omnia mihi licent, id est, omnes cibi esui apti, licite a me comedi possunt, quantum est ex parte ciborum, et evangelicæ legis, quæ cibos non discernit nec reprobat; sed non omnia cibaria expedient saluti animæ meæ.51 Malum enim est homini qui per offendiculum comedit.

Omnia mihi licent (secundum sensum prætactum), sed non omnia ædificant proximos. Manducatio namque idolothytorum scandalizat infirmos. Nemo quod suum est quærat, id est privatum bonum et proprium commodum tantum, sed quod alterius, id est bonum commune, seu bonum divinum finaliter. Ordinatio tamen caritatis requirit ut unusquisque sibi ipsi primo provideat in necessariis, propriamque in primis operetur salutem.52 Qui enim sibi nequam est, cui bonus erit?

Omne quod in macello venit, id est venundatur, manducate, si placet, et speciale nihil impediat, scilicet votum vel professio, nihil interrogantes de esca illa venali quomodo sit adducta, vel quo fine vendatur: et hoc, propter conscientiam infirmi adstantis, ne oriatur ei occasio scandali, si viderit te manducare quod pro idololatria exercenda venale proponitur. Domini enim est terra et plenitudo ejus, id est, omnia ista quæ versantur in terra, Dei sunt tanquam Creatoris:53 ideo munda sunt et comedi possunt, si apta sint complexioni humanæ.

Si quis vocat vos infidelium ad cænam seu prandium, et vultis ire; omne alimentum quod vobis apponitur ab infideli hospite, manducate, si non sponte obligastis vos ad aliquam abstinentiam specialem propter Dei amorem, nihil interrogantes de qualitate cibi, an sit idolis immolatus, an non, propter conscientiam infirmorum præservandam a scandalo.54 Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicavit hoc esse idolothytum: ne arbitretur te illud manducare sub idoli veneratione; et si infidelis est, glorietur in sua superstitione, et confirmetur in suo errore, videns te libenter accipere sacrificia idolorum; et propter conscientiam custodiendam a vitio. Conscientiam autem dico, non tuam, o frater docte, qui scis omnia munda esse et licita, sed alterius, puta infirmi, ne scandalizetur. Cavendus est itaque esus idolothyti ad vitandum malum infirmi. Cujus ratio subditur: Ut quid enim libertas mea, id est comestio seu potestas mea libera quantum ad usum ciborum, judicatur, id est, reprehenditur et pœna digna efficitur, ab aliena conscientia, id est a conscientia infirmi, qui scandalizatur in mea libertate, et ita cum peccato facio quod alias sine peccato licite facerem? Ne ergo damnabilis fiam, vitandum est idolothytum coram infirmo in fide. Si ego cum gratia, id est gratias referens Deo, percipio, id est, cibum recipio, quid blasphemor, id est, cur sic ago, ut ab infirmis ac imperitis dicar idololatriam colere manducando idolothyta, pro eo quod gratias ago, id est, quum ego non comedam illud in idolorum honorem, sed cum gratiarum actione? Ne ergo ita blasphemer, non debeo idolothytis vesci coram imperitis.

Ex his infert Apostolus saluberrimum documentum. Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis in exercitatione corporali aut spirituali, omnia in gloriam Dei facite, id est, ad Dei honorem finaliter ordinate, ejusque laudem et glorificationem semper intendite, actu vel habitu, videlicet ut possitis ejus venerationi, dilectioni et contemplationi insistere. Omnia quippe propter se ipsum operatus est Dominus;55 et glorificantes se glorificat.56 Unde, sicut omnia bona fontaliter ab eo profluxerunt, ita ad ejus honorem, laudem et gloriam sunt referenda.

Propter quod ait Propheta:57 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Hoc est ergo documentum quantum ad Deum. Quod qui implet, in omni actu, imo et dormiendo, meretur, saltem propter præcedentem spiritualem intentionem. Dormit enim, ut vigilare valeat in divinis.585960

Deinde ponitur documentum quantum ad proximos : Sine offensione estote Judæis in Judaismo manentibus, et gentibus, ut sic alliciantur ad fidem, nec detur eis occasio blasphemandi, et Ecclesiæ Dei, maxime quantum ad pusillos, ut neminem offendatis, dummodo licite fieri possit; sicut et ego per omnia, id est in cunctis factis et verbis meis, omnibus placeo. Huic videtur contrarium, quod alibi dicit Galat. I, 10. Apostolus :61 Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Cui consonat et illud in Psalmo : Deus dissipavit ossa eorum Ps. LII, 6. qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et respondendum, quod istæ auctoritates loquuntur de hominibus, quantum ad communem et solitam imperfectionem eorum, secundum Gen. VIII, 21. quam sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum. Juxta quem modum dictum est ante : Quum unus dicit, I Cor. III, 4. Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo : nonne homines estis? Nunc vero loquitur Apostolus de hominibus secundum veram et plenam perfectionem ipsorum, in quantum sunt rationales, rationis judicium assequentes, ut sit sensus : Omnibus placeo, id est cunctis hominibus rationabiliter agentibus, qui rectæ rationis sequuntur censuram. Cur autem istis placeat, subditur : non quærens quod mihi utile est tantum, vel non sub ea ratione qua mihi utile est, sed quod multis : quærebat enim Apostolus conversionem et spiritualem locupletationem universorum; ut salvi fiant, sortiendo vitam æternam, quæ est beatitudo nostra atque salvatio.

Footnotes

  1. Exod. xiv, 21-29. ↩

  2. Ibid. 19-29. ↩

  3. Ibid. 11. ↩

  4. Exod. xiv, 21. ↩

  5. Exod. xiv, 31. ↩

  6. Exod. xvi, 15, 35. ↩

  7. Sap. xvi, 20. ↩

  8. Ps. lxxvii, 25; ↩

  9. Ps. lxxvii, 15. ↩

  10. Exod. xvi, 6; ↩

  11. Num. xx, 11, 13. ↩

  12. Exod. xvi, 6. ↩

  13. Joann. xix, 34. ↩

  14. Num. xvi, 1, 31, 32; xiv, 22 et seq. ↩

  15. Hebr. x, 28, 29. ↩

  16. Eccl. xviii, 30. ↩

  17. Num. xi, 4. ↩

  18. Exod. xvii, 7. ↩

  19. Ps. lxxvii, 18. ↩

  20. Exod. xxxii, 6. ↩

  21. Ibid. 4, 8. ↩

  22. Num. xxv, 1. ↩

  23. Ibid. 9. ↩

  24. *correptionem* ↩

  25. Ibid. 8. ↩

  26. Num. xiv, 22. ↩

  27. 1 Joann. II, 18. ↩

  28. Judæ 5. ↩

  29. Num. xiv, 1-3. ↩

  30. Num. xiv, 29-33. ↩

  31. Exod. xxiii, 20, 21. ↩

  32. Prov. xix, 25. ↩

  33. Eccli. xviii, 30. ↩

  34. Eccle. ix, 1. ↩

  35. Job ix, 21. ↩

  36. Matth. vi, 13. ↩

  37. 1 Joann. i, 8. ↩

  38. Jacob. i, 2. ↩

  39. Ps. xxv, 2. ↩

  40. Judith viii, 24, 25. ↩

  41. Joann. vi, 57. ↩

  42. Coloss. i, 18. ↩

  43. 11 Tim. u, 5. ↩

  44. 1 Cor. vii, 4. ↩

  45. Ps. xcv, 5. ↩

  46. 1 Esdr. ix, 6 et seq.; ↩

  47. Dan. ix, 4 et seq. ↩

  48. II Cor. vii, 14. ↩

  49. Rom. x, 2. ↩

  50. II Cor. vi, 14. ↩

  51. Rom. xiv, 20. ↩

  52. Eccl. xiv, 5. ↩

  53. Ps. xxiii, 1. ↩

  54. I Cor. viii, 4. ↩

  55. Prov. xvi, 4. ↩

  56. 1 Reg. u, 30. ↩

  57. Ps. cxii, 1, juxta Hebr. ↩

  58. Ps. cxiii, 1, juxta Hebr. ↩

  59. 1 Reg. ii, 30. ↩

  60. Eccli. xiv, 5. ↩

  61. Gal. I, 10. ↩

Chapter 11 of 18