Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : IMITATORES MEI ESTOTE.
MODO hortatus est Apostolus Corinthios, ut omnia sua ad Dei gloriam ordinent, nullique hominum offendiculum præbeant. Ut ergo hoc agant, proponit se ipsum eis in exemplum. De aliis quoque diversis materiis, documentis, et notabilibus tractat in præsenti capitulo, sicut patebit. Ait enim : Imitatores mei estote, credendo, sperando, amando et operando, sicut et ego Christi imitator sum, ejus testimoniis credendo, ejus consiliis acquiescendo, ejus præceptis obtemperando.
Laudo autem vos, fratres, de hoc, scilicet, quod per omnia, id est perfecte et in omnibus, mei memores estis, recolendo verba et opera mea; et sicut tradidi vobis præcepta mea, ita tenetis, id est, impletis ea. Si hoc referatur ad perfectiores inter Corinthios, de quibus jam dicit Apostolus, Gratias ago Deo, quia in omnibus divites facti estis in illo; et iterum, Si mundus judicabitur in vobis, etc.; I Cor. VI, 2. tunc intelligendum est assertive dictum. Si vero referatur ad infirmos et imperfectos, de quibus consequenter dicetur, intelligendum erit ironice, id est a sensu contrario. Et ita exponit Glossator. Corinthii enim obliti erant apostolicæ auctoritatis Pauli, nec ejus præcepta seu monita servaverunt, propter contentionem suam ad invicem. Unde nunc quasi noviter proponit eis documenta et jussa, dicendo :
Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus est, id est principium influxivum et effectivum; caput autem, id est principium, rector et dominus, mulieris est vir, quia de costa viri femina Gen. II, 22. facta est : cui dicitur, Sub viri potestate Ibid. III, 16. eris, et ipse dominabitur tui; caput ve- ro, id est fontale principium, Christi est quum non sit perfectior, dignior vel excellentior unigenito Filio suo.
Deus. Ut autem hæc plenius intelligantur, pensandum est quod Christus, secundum utramque naturam, caput est omnium electorum, etiam angelorum: quia ut Deus, creator est omnium, et unus cum Patre dator omnis perfectionis et gratiæ. Quæcumque enim facit Pater, hæc et Filius similiter facit.1 Sed ut homo, dicitur caput omnis viri, ad similitudinem capitis naturalis: Primo, ratione suæ perfectionis. Sicut enim in capite vigent omnes sensus, in membris vero reliquis non invenitur nisi tactus; sic in Christo erat plenitudo omnium gratiarum, in aliis vero est gratia particularis. Propter quod dicit Joannes: Non ad mensuram dat Deus Spiritum, scilicet homini Christo. Secundo, ratione suæ excellentiæ, quia ut caput eminet membris, sic Christus electis. Prælatus est enim angelis atque hominibus. Tertio, ratione suæ influentiæ. Quemadmodum enim caput influit membris vitam et motum naturalem, sic Christus influit nobis vitam et motum supernaturalem. Dicit enim Joannes: De plenitudine ejus accepimus omnes. Christus autem ut Deus, influit auctoritative; sed ut homo, influit sicut instrumentum Deitati hypostatice copulatum in Verbo. Quarto, ratione connaturalitatis. Sicut enim caput connaturale est membris, sic Christus hominibus, quorum naturam assumpsit. Porro, per hoc quod dicitur Christus caput viri, et vir caput mulieris, non est intelligendum quod Christus non sit caput mulieris (est enim utroque modo caput mulieris, sicut et viri); sed hæc per quamdam coaptationem et convenientiam intelligenda sunt, quoniam magis convenit vir cum Christo, quam mulier. Deus autem Pater, dicitur caput, id est generativum principium Christi, secundum ejus divinitatem. Sed Deus Trinitas est caput, id est causa, rector et Dominus Christi, secundum assumptam humanitatem.2 Videtur tamen satis improprie Pater dici caput Christi secundum ejus divinitatem,
Omnis vir orans aut prophetans, id est, Scripturas divinitus revelatas aliis reserans, velato, id est cooperto, capite, deturpat caput suum, id est, inconvenienter se habet circa capitis dispositionem, talesque actus indecenter exercet.3 Intelligendum est de oratione et prophetatione publica et solenni, non privata atque secreta:4 sicut quum aliquis orat in persona Ecclesiæ, vel in ecclesia Scripturas solenniter recitat, ut legens Evangelium sive Epistolam.5 Velamen namque est signum subjectionis.6 Quum ergo vir non sit sub femina, sed immediate sub Deo, non debet capite velato actus exercere prædictos.
Omnis autem mulier orans Deum aut prophetans, modo prædicto, non velato capite, deturpat caput suum, id est, inhoneste se habet. Quamvis autem Apostolus non permisit mulierem docere7 (quod hic vocatur prophetare), videlicet publice et solenniter coram omni multitudine, non tamen prohibuit mulieres docere in suis conventibus. Unum est enim, id est, tam indecens est mulierem orare aut prophetare capite non velato, ac si decalvetur, id est, crines ei abscindantur omnino. Nam si non velatur mulier, id est, si artificiale velamen ferre contemnit, tondeatur, id est, in gyro radatur, et naturale velamen abjiciat.8 Quasi dicat: Alterum fieri est necesse, videlicet ut si non velit velari, decalvetur aut tondeatur: quorum utrumque mulieres abhorrent. Ratio autem velationis mulierum est, quia subjectæ sunt viris, et quia inter Christum et eas mediant viri. Verumtamen sanctimoniales tondentur, quoniam Christo immediate desponsantur, atque a viri subjectione eripiuntur. Si, pro Quia, vero turpe est mulieri, secundum communem legem, tonderi aut decalvari, velet caput suum, in signum prædictæ subjectionis ac mediationis.
Vir quidem non debet velare caput910 suum, dum orat aut prophetat modo prædicto.11 Vel simpliciter non debet velare caput suum, velamine totum caput obvolvente: quo antiquitus utebantur aliqui viri; quod est pene simile velamini mulierum. De tali enim velamine exponit Glossa hunc locum. Quoniam imago et gloria est Dei. Imago Dei attenditur in homine, vel quantum ad essentialia atque interna hominis, scilicet penes vires naturales, quæ sunt, memoria, intellectus, voluntas, quibus homo capax est Dei: et ita vir et mulier simili modo dicuntur imago et gloria Dei, vel potius ad imaginem Dei formati.12 Perfectio quippe specifica consistit in indivisibili, sicut et species numerorum. Secundo attenditur imago Dei in homine quantum ad accidentalia, ut sicuti Deus ponit res in esse naturali, ita homo ponit eas in esse intelligibili. Et sicut Deus est totus in toto universo, et totus in qualibet parte ejus, sic anima hominis est tota in toto corpore hominis, et tota in qualibet parte ipsius. Et quantum ad hoc, vir potius appellatur et est imago et gloria Dei, quam mulier: primo, quoniam sicut ex uno Deo omnia profluxerunt, ita ex uno viro nati sumus omnes homines; item, quia in viro magis viget ratio quam in femina, et quoniam præest mulieri. Sic autem videtur Apostolus nunc loqui de imagine. Itaque vir imago imitativa est Dei, quia in eo relucet divina perfectio per modum cujusdam eminentiæ. Est quoque gloria Dei, id est gloriosum plasma illius, et quia divinam majestatem clarius repræsentat.
Mulier autem gloria est viri, id est honorificentia ejus, quia de costa viri formata, et ei subjecta est. Non enim ex muliere formatus est vir primus, scilicet Adam; sed mulier, videlicet Eva, ex viro formata est. Unde Adam: Hæc, inquit, vocabitur virago, quia de viro sumpta est.
Adhuc autem probat Apostolus, quod mulier sit gloria viri, quia propter virum producta est. Etenim non est creatus vir propter mulierem, id est in subsidium Evæ: nam ante eam creatus est; sed mulier prima propter virum protoplastum, id est, in adjutorium Adæ producta est, juxta illud: Faciamus ei adjutorium simile sibi.13 Sic ergo vir est quodammodo finis mulieris et dignior ea, ita quod ejus perfectio repræsentatur in femina, sicut perfectio Dei repræsentatur in viro. Advertendum est quoque, quod gloria distingui potest in gloriam glorificantem, et glorificatam. Loquendo ergo de gloria glorificante, Deus est gloria viri, et etiam mulieris, juxta illud: Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.14 Sic quoque vir dici potest gloria mulieris, potius quam econtrario. Est enim rector atque perfectio ejus. Propter quod ait Archiapostolus in prima sua Canonica:15 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tanquam et coheredibus gratiæ.
Insuper ponit Apostolus aliam rationem velationis mulierum. Ideo, scilicet, quia propter virum creata est, debet mulier velamen habere super caput suum, et propter angelos, id est propter reverentiam angelorum, qui frequenter nobiscum sunt: in quorum conspectu velanda est mulier, sicut et coram Deo, ut profiteatur ubique sui subjectionem. Possunt autem angeli hoc loco intelligi spiritus illi cœlestes de quibus dicitur, In conspectu angelorum psallam tibi;16 vel sacerdotes, qui angeli nominantur: primo, propter ampliorem scientiam divinorum; secundo, propter annuntiationem mandatorum cœlestium; tertio, propter munditiam castitatis; quarto, propter custodiam dominici gregis. Verior autem ratio est, quæ ex verbis Dionysii sumitur. Infimum enim superioris ordinis, et supremum ordinis inferioris, magnam habent convenientiam in natura et nomine. Unde angeli primæ hierarchiæ a calore amoris nomen sortiti sunt, quoniam Cherubim nuncupantur, eo quod immediate sequantur Spiritum
Sanctum, qui est amor et ignis. Quoniam ergo angelus, stricte loquendo, proprium nomen est spirituum infimi chori, sacerdotes, qui supremi sunt in ecclesiastica hierarchia, angeli dicti sunt. Propter quod scriptum est: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quia angelus Domini exercituum est.1718 Propter hos angelos etiam ideo velandæ sunt mulieres, ne ex earum adspectu provocentur ad concupiscentiam vitiosam.
Ne autem ex præinductis quis putet feminam non esse viro æqualem quantum ad gratiæ et gloriæ consecutionem, adjecit Apostolus:19 Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro esse potest in successu generationis humanæ, id est, uterque sexus ad generationem requiritur, in Domino, id est secundum operationem divinam qua Deus ex viro et femina universos producit, qui etiam virum et feminam in statu innocentiæ copulavit. Vel hoc ideo dicitur, quoniam sexus uterque in Deo est, per gratiam viæ, et gloriam patriæ. Nam sic ut mulier de viro formata est, scilicet Eva de latere Adæ, ita et vir per mulierem, id est, ceteri viri generantur ex mulieribus.20 Omnia autem ex Deo mediate vel immediate prodierunt, quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.21
Consequenter probat Apostolus mulierem esse velandam tempore orationis, per dictamen naturalis rationis. Vos ipsi judicate, id est, discernite et pensate quod quæro: Decet mulierem non velatam capite orare Dominum, præsertim in publico? Nec ipsa natura docet vos, id est, naturalis ratio non approbat hoc. Vel, Natura, id est dispositio, lex, seu proprietas rerum, non testatur hoc condecens esse. Mulier enim naturaliter verecunda est, et inclinationem naturalem habet ad comam nutriendam, scilicet ut naturali velamine operiatur. Ergo et artificiale velamen addendum est ei. Quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi, id est, scandalosum est ei hoc facere. Secundum Ambrosium, dicit hoc secundum legem, quæ prohibet virum habere comam. Verumtamen Nazaræi jubebantur esse comati seu comam nutrire;22 sed hoc erat propter mysterium, scilicet ad insinuandum quod in veteri Testamento omnia erant velata:23 quæ in novo Testamento revelantur. Idcirco prohibitio comæ modo non obligat. In aliquibus tamen locis fidelium, ignominiosum est viris comam nutrire, quia per hoc reputarentur effeminati et molles. Apostolus autem loquitur secundum congruentiam personarum, locorum ac temporum. Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, id est laudabile; quoniam capilli pro velamine dati sunt ei. Mulieres enim naturaliter humidæ, dispositæ sunt ad capitis comam magis quam viri. Idcirco natura dedit eis capillos pro naturali velamine, maxime quoniam naturaliter competit mulieri esse pudoratam, et viro subjectam.
Si quis autem videtur contentiosus esse, contradicendo nostræ doctrinæ; nos talem consuetudinem non habemus, videlicet, ut simus contentiosi. Unde alibi dicit Apostolus:24 Noli verbis contendere.25 Neque Ecclesia Dei habet hanc consuetudinem contendendi. Vel sic: Nos talem consuetudinem non habemus, id est, ego et ceteri Apostoli, atque fideles ex Judaismo conversi, non habemus consuetudinem talem in orando vel prophetando, qualem iste contentiosus introducere nititur, scilicet ut oremus aut prophetemus publice atque solenniter capite cooperto, vel quod mulier non veletur; neque Ecclesia Dei ex gentibus congregata, et a nobis conversa, habet consuetudinem talem; idcirco ista responsio sufficere debet contentioso. Ut enim Augustinus affirmat, in his in quibus sacra Scriptura nil certum definit, consuetudo populi Dei et instituta majorum pro lege habenda sunt.
Hoc autem præcipio observari, quod dixi de velatione capitis, vel quod dicam de celebratione dominicæ Cœnæ. In quorum utroque peccaverunt Corinthii :262728 ideo contra contentiosos utitur Apostolus apostolicæ auctoritatis præcepto. Non laudans, imo vituperans vos, quod non in melius, sed in deterius convenitis, quia ad ecclesiam causa communionis convenitis, non ordinate, ut decet, sed infructuose et vitiose. Quod patet :
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam Dei, audio scissuras esse, id est dissensiones, inter vos, pro spiritualibus donis. Per hoc insinuatur, quod primum vitium Corinthiorum, tempore conventionis eorum in ecclesiam, erat dissensio, ex qua multa vitia nascebantur. Hæc autem congregatio fidelium corporalis in domo Dei, nil prodest sine unione spirituali, qua omnium voluntates per caritatem nectuntur, ita ut eadem velint, et eadem nolint. Et ex parte, id est partim, credo sic esse. Non enim credo in omnibus vobis regnare hæc vitia, sed in aliquibus vestrum. Nec mirum quod sic credo : Nam oportet hæreses esse, non necessitate absoluta, sed conditionali. Juxta quem modum ait Salvator : Necesse est ut veniant scandala. Vel, Oportet, id est, utile est, non directe et per se, sed accidenter, quoniam Deus ex malo elicit multa bona. Unde jam subditur, cur oporteat vel expediat hæreses esse, videlicet, ut qui probati sunt, id est eruditi ac stabiles in fide, seu approbati a Deo, manifesti fiant in vobis, id est, agnoscantur vere fideles, dum non cedunt erroribus, sed inconcussa mente perseverant in fide, sic quod discernantur ab aliis. Præterea, multiplex utilitas provenit Ecclesiæ occasione hæreticorum, videlicet diligentissima Scripturarum elucidatio, patientiæ exercitatio, perfectorum coronatio. Multa enim ad fidem spectantia, dum ab hæreticis impugnabantur, considerata sunt subtilius, intellecta perspicacius, prædicata instantius; fides quoque diversis ac novis miraculis est firmata.
Deinde Apostolus increpat Corinthios de inordinata sumptione Eucharistiæ : quam quidam eorum sumpserunt inter prandia, quidam post prandium, arguentes ex hoc, quod Christus manducantibus discipulis, benedixit panem, eumque tradidit illis, jam celebrato veteri pascha. Convenientibus ergo vobis in unum in ecclesiam causa communionis, jam non est, id est, non contingit, dominicam Cœnam manducare, id est Eucharistiam sumere, quæ in Cœna novissima fuerat instituta. Hoc dicit Apostolus : primo, quia non solum convenerunt causa communicandi, sed etiam epulandi; secundo, quia non licuit eis tali modo communicare, quoniam sacramentum istud a jejunis dumtaxat sumendum est, exceptis infirmis. Ideo subditur : Unusquisque enim vestrum scissuras habentium, suam cœnam, id est propria cibaria, præsumit, id est, parat et secum fert ad ecclesiam, ad manducandum in ecclesia ante sumptionem Sacramenti. Et alius quidem ex vobis esurit, scilicet pauper, qui sibi proprios cibos parare non potuit, cui etiam nihil affertis de vestris cibariis; alius autem ebrius est, scilicet dives, qui sibi delicata paravit. Et quia hæc epulatio derogavit honori ecclesiæ, quæ consecrata est ad cultum divinum, non ad epulandum, idcirco increpat eos Apostolus de hoc, quod in ecclesia materiali sine necessitate vescebantur.
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? quasi dicat : Imo habetis domos, in quibus talia fieri decet potius quam in templo, quod est domus orationis. Aut ecclesiam Dei contemnitis, id est, inhonoratis, faciendo in templo quod fieri debet in domo? vel : Ecclesiam Dei, id est congregationem pauperum fidelium, contemnitis? Unde subjungitur : et confunditis eos qui non habent cibaria pretiosa vel sufficientia, scilicet pauperes? Quid dicam vobis, qui tam multum erratis, ut vix inveniam quid vobis dici primum oporteat? Laudo vos in quibusdam bonis quæ agitis, et quo-
Marc.xiv, 22.
20
21
22
Matth.xxi, 13.
18
19
Matth. xviii, 7.
B
C
D niam fidem tenetis. In hoc quod sic facitis in ecclesia, non laudo vos.
Ego enim accepi a Domino, id est, ex divina revelatione didici, quod et tradidi vobis, id est, quod docui vos de fide, institutione, et cultu seu modo sumptionis hujus sacramenti: quod etiam nunc resumo et recito vobis; quoniam Dominus noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur, id est vespere noctis qua traditus est, captus, ligatus, et multiformiter cruciatus, accepit panem triticeum et azymum, quo tunc utebantur Judæi in esu agni paschalis;2930 et gratias agens Deo Patri, fregit panem jam consecratum, id est species vel dimensiones panis, non corpus consecratum, et dixit discipulis: Accipite et manducate quod trado;31 hoc est corpus meum. Hæc verba proferendo consecravit Salvator corpus suum. Sed an semel, an bis protulit verba hæc, et quando protulerit verba, quid etiam demonstret pronomen, Hoc, et alia pene innumera circa hunc locum possunt inquiri: quæ, quia super quartum Sententiarum copiose habentur, omitto. Quod pro vobis tradetur, id est, pro vestra redemptione morti exponetur, a Patre, a me ipso, a Juda, a Judæis: diversimode tamen, ut dictum est. Hoc facite, id est, consecrationem hujus sacramenti continuate. Quod pertinet ad sacerdotes dumtaxat. Vel, Hoc facite, id est, corpus meum accipite atque comedite, in meam commemorationem, id est ad memoriam actualem eximiæ dilectionis ac acerbissimæ passionis meæ, imo et omnium beneficiorum meorum. Quod pertinet ad omnes fideles. Hoc prædixisse videtur Psalmista, quum ait: Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus;32 escam dedit timentibus se.
Similiter, sicut de acceptione panis jam dictum est, et calicem cum vino quod erat in calice, Christus accepit, et sanguinem suum consecravit, postquam cænavit, id est agno paschali comesto, dicens:33 Hic calix, id est contentum in calice isto, videlicet sanguis meus, qui verbis consecrationis prolatis continetur in calice, novum testamentum est, id est novæ promissionis stabilimentum.34 In veteri enim Testamento promittebantur bona temporalia et carnalia, in novo autem cœlestia et æterna. Vel, Novum testamentum, id est novæ ac evangelicæ doctrinæ, seu novi Testamenti confirmativus. In meo sanguine, id est virtute et pretio effusionis sanguinis mei. Per effusionem enim sanguinis Christi, præparata sunt nobis bona cœlestia, et horum bonorum promissio stabilitur in fide et merito sanguinis Christi. Ipsum quoque novum Testamentum in sanguine Christi ratificatur, juxta illud ad Hebræos: Testamentum in mortuis confirmatum est.35 Hoc facite, id est, calicem istum accipite et potate, quotiescumque sumitis eum, in meam commemorationem:36 sicut dictum fuit de corpore.
Sciendum vero, quod licet corpus et sanguis Christi dicantur pluraliter sacramenta, sicut quum orat Ecclesia, Purificent nos, Domine, sacramenta quæ sumpsimus, scilicet propter materialem diversitatem specierum sub quibus continentur, formaliter tamen sunt unum sacramentum, loquendo de unitate perfecta et integrali. Nam ad eumdem finem et actum completum ordinantur, videlicet ad spiritualem animæ refectionem, in qua requiritur spiritualis cibus, spiritualisque potus. Et quia hoc sacramentum cibus est animæ, cibum vero oportet essentialiter copulari cibando, idcirco Christus in Sacramento essentialiter continetur. Sub speciebus autem panis, est corpus Christi directe, videlicet vi conversionis; sanguis vero, anima et deitas, sunt ibi ex concomitantia naturali, eo quod non sint separata ab invicem. Simili modo sub specie vini est sanguis directe; corpus autem, anima et divinitas, concomitanter.
Consequenter Apostolus, quasi exponens verba Christi immediate prædicta, subjecit: Quotiescumque enim mandu-37 cabitis panem hunc, hoc est corpus Christi: quod dicitur panis per proprietatem, quoniam alit (unde ait Salvator:38 Ego sum panis vivus), item, quia sub accidentalibus formis panis continetur; et calicem, id est contentum in calice sanguinem Christi, bibetis; mortem Domini, id est Christi passionem, annuntiabitis, prædicando, commemorando, vel repræsentando, donec veniat judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem in novissimo die. Constat ergo, quod usque ad finem mundi durabit celebratio hujus sacramenti.
Itaque quicumque celebrans, vel a sacerdote accipiens, manducaverit panem hunc supersubstantialem, salutarem, cœlestem atque vivificum, vel biberit calicem, id est sanguinem, Domini Salvatoris, indigne, id est non in statu salutis et gratiæ, non reverenter et devote, non secundum institutionem Christi et ordinationem Ecclesiæ. Requiritur enim in sumptione et celebratione hujus superbeatissimi sacramenti actualis devotio, saltem pro aliqua parte temporis, quoniam Christus præcepit hæc fieri in commemorationem, id est in actualem memoriam, suæ passionis et caritatis. Nec dubium quin loquatur de memoria procedente ex caritate: quæ utique memoria non est sine actuali devotione. Reus erit corporis et sanguinis Domini, id est, sic confundetur, damnabitur, et punietur, ac si Christum occidisset, ejusque sanguinem effudisset. Non tamen intelligendum est secundum omnimodam æqualitatem, sed secundum magnam similitudinem.
Præterea advertendum, quod dignitas sumendi hoc sacramentum, attendi potest dupliciter. Uno modo, ex parte sumentis: et sic potest homo digne accedere, quando videlicet non est sibi conscius de peccato mortali, ita ut de præteritis doleat, nec peccare mortaliter proponat, imo omne mortale firmiter vitare intendit, faciens quod in se est, et cum actuali devotione mentem suam disponens. Secundo, ex parte sumpti, videlicet sacramenti quod sumitur: cujus tanta est dignitas propter unitam Divinitatem, ut nullus viator tantæ valeat esse perfectionis, ut dignus sit ipsum accipere. Quatuor autem consideranda sunt in omni sacrificio, et maxime in celebratione Sacramenti altaris, videlicet: quis offert, ut homo propriam imperfectionem perpendat, confiteatur et corrigat; cui offert, ut scilicet divinæ majestatis dignitas consideretur, et ita cum omni reverentia accedatur; quid offert, ut qualitas sacrificii rite pensetur (hujus autem sacrificii tanta est dignitas, ut non solum hominum, sed etiam angelorum lingua enarrando deficiat); et propter quid offertur. Si hæc diligenter pensetur, inæstimabilis erit fructus sacrosanctæ communionis, imo experimentalis, et omni admiratione dignissimus.
Probet autem se ipsum homo, id est, interiora sua studiose scrutetur, discutiat, purget, disponat, et sic de pane illo edat, id est, taliter examinatus et præparatus, corpus Christi manducet, et de calice sanguinem bibat. In primitiva namque Ecclesia dabatur hoc sacramentum sub utraque specie. Sed postea ordinatum est ne detur populo sub specie vini, propter periculum effusionis. Qui enim manducat corpus et bibit sanguinem Christi indigne, secundum sensum expositum, judicium reprobationis, id est meritum æternæ damnationis, sibi manducat et bibit, id est, communicando acquirit, quia mortaliter peccat, non dijudicans, id est non discernens, corpus et sanguinem Domini, id est, illud accipiens intimorate et irreverenter tanquam alium cibum.
Ecce quam terribiliter loquitur sanctus Apostolus, ut nos ab indigna communione cohibeat. Christus vero non minus terribiliter intonat, ut nos ab abstinentia communionis revocet, dicens: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.39 Quid ergo inter has horribiles comminationes eligendum atque agendum
1 Joann. 1, 8.
Prov. xxiv, 16. est misero peccatori (si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, præsertim quum justus septies cadat in die), nisi ut se ipsum cum omni humilitate disponat pro viribus, confitendo, satisfaciendo, vitam quotidie emendando, Christi beneficia recolendo, et in sola misericordia Creatoris integra mente sperando? Denique quamvis bonum sit, interim ab hoc sacramento abstinere ex timore et reverentia, propter propriam imperfectionem et periculi gravitatem, melius tamen est quotidie accedere, ex ferventi amore et amicabili familiaritate atque fiducia. Actus enim caritatis dignior est actu timoris. Optimum vero est taliter vivere ut dignus sit homo quotidie sumere, proficiendo in vera caritate, et per consequens in omni virtute ac dono Spiritus Sancti. Hoc namque est incessabiliter communicare, loquendo de spirituali communione: qua Paulus primus eremita quotidie communicavit, qui tamen intra centum circiter annos, hoc sacramentum sacramentaliter nunquam accepit.
30
Lev. x, 1, 2; Num. xv, 32-36; Exod. xxxii, 1-28.
Act. v, 1-10.
1 Cor. v, 5.
Ideo, id est propter irreverentem sacramenti sumptionem, sunt inter vos multi infirmi corporali languore, et imbecilles, id est pene consumpti longa invaletudine, et dormiunt multi, id est, corporaliter moriuntur in pœnam hujus culpæ. Quemadmodum enim in veteri Testamento graviter, etiam in præsenti, puniti sunt, qui statim post legislationem, legem scriptam transgressi sunt (ut patet de duobus filiis Aaron, et homine colligente ligna in die sabbati, adoratoribus quoque vituli aurei, qui omnes occisi sunt); ita in novo Testamento, statim post evangelicæ legis lationem et confirmationem, dire percussi sunt transgressores evangelicæ legis, ut patet de Anania et Saphira, et de excommunicatis quos dæmon in primitiva Ecclesia corporaliter affligebat, ut dictum est supra. Simili modo communicantes indigne in primitiva Ecclesia frequenter mox ultionem divinam perpessi sunt, scilicet longam languoris molestiam, et interdum etiam corporalem interitum. Talia enim fiebant ad legis confirmationem, et aliorum terrorem. Facit autem Deus tales ultiones, interdum ut agnoscatur divina providentia et justitia, interdum vero ut commendetur nobis divina misericordia.
Consequenter ostendit quomodo possimus iram atque judicium Dei evadere. Quod si nos ipsos dijudicaremus, id est, nostra peccata consideraremus, argueremus et puniremus, dicentes: Tibi soli peccavi; et illud beati Job, Vias meas in conspectu Dei arguam; non utique judicaremur judicio reprobationis (de quo dicitur in Joanne, Qui credit in Filium, non judicatur), id est, non damnaremur: quia ut dicitur per Prophetam, Non consurget duplex tribulatio: loco cujus alia translatio habet, Non judicabit Dominus bis in id ipsum. Loquitur autem Apostolus in persona totius generis humani, quum ipse non esset in isto culpabilis.
Deinceps ponit utilitatem divinæ correctionis. Quum judicamur autem a Domino, id est, per nostros excessus temporalibus pœnis addicimur (sicut nunc dictum est de indigne communicantibus), corripimur, id est, flagello paternæ correctionis percutimur: juxta illud Apocalypsis, Ego quos amo, arguo et castigo; et Job, Beatus homo qui corripitur a Domino; ut non cum hoc mundo damnemur, id est, ne cum mundanis et vanis hominibus, super quos non est virga Dei, æternaliter pereamus. Hoc est quod alibi Scriptura loquitur: Etenim non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
Itaque, fratres mei, ne præinducta mala vobis contingant, quum convenitis in ecclesiam materialem ad manducandum panem cœlestem, videlicet corpus dominicum, invicem exspectate, ut non inchoetur celebratio divinorum, nec fideles communicent, nisi quum omnes convene-
Ps. l, 6. Job xii, 15.
Joann. iii, 18.
Nahum 1, 9.
Judith vii, 27.
Apoc. iii, 19.
Job v, 17.
Ibid. xxi, 9.
II Mach. vi, 13.
34 rint. Si quis autem esurit, non potens exspectare tam diu, domi manducet cibum corporalem, non in ecclesia, sicut hucusque fecistis. Nec tamen postmodum communicare præsumat eodem die, quoniam a jejuno dumtaxat sumendum est sacramentum. Hæc igitur facite, ut non in judicium damnationis conveniatis, id est, ne conveniendo inordinate, incurratis, non fructum sacræ communionis, sed judicium perpetuæ mortis. Cetera autem quæ modo non scribo, quum venero, disponam. Ex hoc elicitur, quod quædam observantur in Ecclesia ex ordinatione Apostolorum, quæ scripta non sunt, ut est adoratio crucis in die Parasceves. Unde generalis consuetudo Ecclesiæ, pro lege servanda est.
Footnotes
-
Joann. v, 19. ↩
-
Joann. m, 34. ↩
-
33, q. 5, c. Hæc imago. ↩
-
1 Tim. 1, 12. ↩
-
Ibid. 1, 16. ↩
-
33, q. 5, c. Mulier. ↩
-
I Tim. ii, 12. ↩
-
1 Tim. ↩
-
Ibid. i, 16. ↩
-
I Tim. iii, 34. ↩
-
33, q. 5, c. Hæc imago. ↩
-
33, q. 5, c. Nec illud. ↩
-
Gen. II, 18. ↩
-
Ps. III, 4. ↩
-
I Petr. III, 7. ↩
-
Ps. CXXXVII, 1. ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
Malach. ii, 7. ↩
-
33, q. 5, c. Nec illud. ↩
-
Gen. u, 21, 22. ↩
-
Rom. x1, 36. ↩
-
Num. vi, 5; ↩
-
Judic. xiii, 5. ↩
-
II Tim. u, 14. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Gen. ii, 21, 22. ↩
-
Malach. ii, 7. ↩
-
Luc. xxii, 17. ↩
-
Marc. xiv, 22; ↩
-
Matth. xxvi, 26; ↩
-
Ps. cx, 4, 5. ↩
-
Marc. xiv, 23, 24; ↩
-
Luc. xxii, 20. ↩
-
Hebr. 1x, 17. ↩
-
Matth. xxvi, 27, 28; ↩
-
Hebr. ix, 17. ↩
-
Joann. vi, 41, 51. ↩
-
Joann. vi, 54. ↩
Chapter 12 of 18