Articulus 12
ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : DE SPIRITUALIBUS AUTEM NOLO VOS IGNORARE.
CORRECTIS Corinthiorum erroribus circa sacramenta Baptismi, Matrimonii et Eucharistiæ, nunc instruuntur de donis et gratiis supernaturalibus Spiritus Sancti, tam gratum facientibus, quam gratis datis; et ait : De spiritualibus autem, id est divinis charismatibus, donis seu gratiis Spiritus Sancti, nolo vos ignorare, id est ignaros esse quid secundum catholicam fidem de illis sit tenendum, o fratres. Deinde ostendit Apostolus, quales isti fuerunt antequam receperunt gratiam Dei. Scitis autem memoriter tanquam experti, quoniam, id est quod, quum gentes essetis, hoc est in gentilitate conversantes, gentiliterque viventes, eratis ad simulacra muta, id est idola insensata : de quibus scriptum est, Os habent, et non loquentur;12 prout ducebamini, suggerente diabolo vel propria consuetudine, euntes, id est assidue proficiscentes.
Ideo notum vobis facio per præsentem scripturam, quod nemo in Spiritu Dei, id est in Spiritu Sancto, loquens verbo cordis, verbo oris, vel verbo operis : de quo Zacharias propheta, Hæc sunt, inquit, verba quæ facietis, etc.;3 dicit aliquo horum trium verborum, anathema Jesu, id est blasphemiam, vel quodcumque mortale peccatum a Deo separativum contra
Christum. Hoc dicit Apostolus, ad innuendum quod per gratiam Dei vitatur mortale peccatum; et ut sciamus illum non operari aut loqui in Spiritu Sancto, videlicet secundum gratiam ejus (quod idem est dicere), qui Christo injuriam irrogat. Unde in prima Joannis Canonica habetur : In hoc cognoscitur Spiritus Dei :4 omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum Christum, ex Deo non est. Et nemo potest dicere,
Dominus Jesus, id est Jesum Christum cum debita attentione et cordis affectu exprimere, vel eum veraciter Dominum suum appellare, nisi in Spiritu Sancto, id est ex gratia gratificante. Talis enim prolatio Jesu, quum sit confessio oris et actio meritoria, procedit ex caritate et fide formata. Nec obstat quod ait Salvator : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum.5
Talia enim atque similia intelliguntur de dilectione informi ac nuda, cui nec caritas, nec operatio correspondet. Apostolus autem vult dicere, quod non possumus aliquid meritorie cogitare, loqui vel operari, nisi in Spiritu Sancto per gratiam gratificantem.
Declarata necessitate et efficacia gratiæ, fonte quoque gratiarum ostenso, agit Apostolus de gratiis in speciali.
Denique triplex ponitur differentia hominum, quantum ad actus et habitus animæ rationalis, ut Thomas in secunda secundæ pulchre deducit. Prima est secundum diversas gratias gratis datas. Nam alii datur gratia prophetiæ, alii gratia sanitatum, alii sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, sicut patebit. Secunda differentia est secundum diversitatem officiorum ac statuum. Alii enim datum est ministerium apostolatus, alii ministerium sacerdotii, etc. Tertia est secundum diversitatem vitæ et operationum. Quidam enim sunt contemplativi, quidam activi. — Gratia autem est duplex, videlicet gratum faciens, et gratis data: quæ differunt in hoc, quod per gratiam gratum facientem convertitur rationalis creatura immediate ad Deum, conversione caritativa. Datur enim hæc gratia principaliter propter bonum ejus cui præstatur. Gratia vero gratis data, est per quam unus cooperatur saluti alterius. Quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt.6 Ordo autem in hoc consistit, ut ait Theologus, ut unus per alium reducatur ad Deum. Idcirco gratia gratis data, datur principaliter propter bonum alterius, scilicet propter utilitatem Ecclesiæ. — Sed ad hanc utilitatem tria requiruntur. Primo, quædam facultas exercendi actum Ecclesiæ utilem: et ista habetur per gratiam gratis datam, ut est donum linguarum, gratia miraculorum. Secundo, requiritur auctoritas exercendi actum hujusmodi, ut apostolatus, vel sacerdotium. Tertio quoque exigitur exsecutio operum.
Quantum ergo ad primum istorum, dicit Apostolus: Divisiones vero gratiarum gratis datarum (de quibus nunc agitur), id est ipsæ gratiæ, divisæ sunt, quum sint diversæ ac plures (sicut dicetur), idem autem Spiritus est, scilicet Spiritus Sanctus, qui est omnium donorum istorum gratuitorum collator. Quantum autem ad secundum, subjungitur: Et divisiones ministrationum sunt, id est, officia seu ministeria ecclesiasticarum personarum distincta et varia sunt, idem autem Dominus distributor istorum. Et divisiones operationum sunt, id est, diversæ sunt exsecutiones officiorum jam prædictorum, et unum opus majus et dignius est alio. Quidam per ministrationes intelligunt effectus gratiæ gratis datæ quantum ad alios, prout unus alteri subservit; per operationes vero, effectus gratiæ quoad se ipsum. Quamvis etiam tria nomina hic expressa, videlicet Spiritus, Dominus, Deus, unicuique divinæ Personæ conveniant, proprie tamen per Spiritum accipitur Spiritus Sanctus, per Dominum Filius, per Deum Pater. Idem vero est Deus qui operatur mediate vel immediate omnia in omnibus, reddendo singula singulis, id est omnia quæ fiunt in quacumque re. Quidquid enim est causa causæ, est causa causati: imo effectus causæ secundæ, magis adscribendus est causæ primæ, quam causæ secundæ. Non autem operatur Deus omnia in omnibus, tanquam sit forma et esse internum omnium rerum, ut multi putaverunt, sed sicut causa efficiens et finalis, cujus virtute et desiderio operatur omnis causa secunda.
Consequenter ponit Apostolus causam finalem infusionis gratuitorum donorum. Unicuique autem, id est omni cui datur, datur manifestatio Spiritus, id est gratia gratis data qua declaratur præsentia Spiritus Sancti: non quod talis gratia semper conjuncta sit caritati, ita ut Deus per eam habitet in homine, sicut in electis habitare fertur per acceptionem ipsorum; imo gratia talis sæpe confertur malignis, ut patet de Juda proditore et Balaam.78910 Propter quod ait Salvator: Multi dicent mihi in die illo: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtutes multas fecimus?1112 etc. Dicitur tamen gratia ista manifestatio Spiritus, quia frequentius signum est divinæ inhabitationis, et semper ostendit virtutem divinam præsentialiter operantem per dona hujusmodi. Datur ergo hæc gratia ad utilitatem, id est profectum Ecclesiæ : sicut ostensum est. Datur enim talentum divini beneficii, ut expendatur utiliter, non ut abscondatur ignaviter, secundum quod ait Salvator : Negotiamini dum venio.13 Et Petrus quoque hortatur :14 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.
Deinde enumerantur gratiæ gratis datæ. Alii quidem datur per Spiritum, id est a Spiritu Sancto, sermo sapientiæ, id est sapientia aliis sermocinandi, videlicet cognitio divinorum. Alii autem datur sermo scientiæ, id est scientia rerum humanarum et creaturarum : per quas declarantur divina, quoniam invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, cognoscuntur; secundum eumdem Spiritum, id est secundum beneplacitum ejusdem Spiritus Sancti, et non secundum vel propter merita nostra. Exprimit autem Apostolus hæc duo dona gratuita, præmittendo sermonem, propter duo : primo, ad insinuandum quod ordinantur ad instructionem aliorum; secundo, ad innuendum quod non solum habitualis cognitio, sed etiam usus seu ordinata expressio sit a Deo. Unde dicit Salvator : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.15 Et alibi habetur :16 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utroque? Sciendum vero, quod ista sapientia et scientia realiter differunt a sapientia et scientia quæ sunt de numero septem donorum Spiritus Sancti. Illa enim haberi non possunt sine caritate et gratia gratum faciente; ista vero, ut dictum est, possunt esse in impiis. Alteri datur fides, id est constantissima certitudo de invisibilibus, quæ in sacra Scriptura præsupponuntur (non ergo sumitur fides hoc loco, prout est virtus theologica), in eodem Spiritu, id est virtute Spiritus Sancti. Alii datur gratia sanitatum, id est virtus curandi infirmos, in uno Spiritu, id est in Spiritu Sancto, qui in se ipso unus et simplex est, quamvis in donis sit multiplex. Alii datur operatio virtutum, id est magnorum miraculorum, facultatem naturæ omnino excedentium, ut est statio solis. Alii prophetia, id est cognitio futurorum contingentium certa atque divinitus inspirata.17 Alii discretio spirituum, id est discreta cognitio seu rectum judicium de his quæ in animo aliorum versantur, vel ab eis proferuntur, ut sciat homo quo spiritu unumquodque dicatur. Potest quoque intelligi de discretione spirituum bonorum inter malignos, ne fallatur quis a Satana proponente mala sub specie boni, vel in specie angeli apparente. Alii dantur genera linguarum, id est diversa idiomata, seu facultas utendi compluribus linguis. Alii datur interpretatio sermonum, id est expositio alienorum idiomatum, vel difficilium sensuum, aut prophetalium visionum. S. Thomas in prima secundæ, assignat sufficientiam gratiarum istarum hoc modo : Gratia gratis data ordinatur ad hoc, ut unus cooperetur saluti alterius. Ad hanc vero cooperationem tria requiruntur : primum est, divinorum præclara quædam cognitio; secundum est, eorumdem firma probatio, non utique per naturalem rationem, sed per divina miracula; tertium est, eorum apta prolatio. Quantum ad primum, tria sunt necessaria. Primo, ut aliorum instructor prima principia sacræ Scripturæ, puta articulos fidei, certissime noscat : et quantum ad hoc ponitur fides, quæ jam sumitur pro certitudine fidei. Secundum est, certa cognitio principalium conclusionum ex prædictis principiis deductarum : et ita est sapientia. Tertium est, declaratio divinorum et invisibilium credendorum per manifesta exempla : sicque ponitur sermo scientiæ. Confirmatio autem seu probatio invisibilium fidei, fit per ea quæ divinæ virtuti sunt propria, et hoc, dupliciter : Primo, ut ea fiant quæ divinæ potestati sunt propria, ut sunt divina prodigia : quæ si pertineant ad corporis sanitatem, erit gratia sanitatum ; si vero ordinentur ad divinæ potentiæ manifestationem, erit operatio virtutum.1819 Si vero ea manifestet quæ divinæ scientiæ propria sunt, sic est propheta, quantum ad cognitionem contingentium; vel discretio spirituum, quantum ad cognitionem secretorum cordis. Ad convenientem vero prolationem, primo requiritur facultas idiomatum, ut possit homo loqui hominibus cujuscumque idiomatis, et sic est donum linguarum; secundo exigitur intellectualis cognitio dicendorum, quod pertinet ad interpretationem sermonum.
Hæc autem omnia operatur, id est, cuncta dona prædicta efficit in nobis, unus atque idem Spiritus Sanctus, dividens, id est mensuraliter distribuens, singulis quibus ista præstantur, prout vult, id est, non secundum necessitatem naturæ, sed secundum libertatem suæ voluntatis æternæ. Ex hoc patet Spiritum Sanctum esse verum Deum: aliter enim non operaretur hæc prout vult.
Horum exemplum subjungitur. Sicut enim corpus humanum unum est, conjunctione membrorum et unitate suæ formæ substantialis, et hoc corpus membra habet multa, videlicet manus, pedes, etc.; omnia autem membra corporis quum sint multa, unum corpus sunt: ita et Christus in se unus est, habens membra diversa, scilicet universos fideles, qui Christo uniuntur ut capiti, faciuntque sub eo unum mysticum corpus, quod est Ecclesia.20 Sicut ergo diversis membris, ita diversis fidelibus diversa dona sive officia deputantur atque conveniunt. Quomodo autem corpus Christi mysticum unum sit, subditur: Etenim in uno Spiritu, id est in Spiritu Sancto, seu gratia Spiritus Sancti, omnes nos in unum corpus, id est, ad hoc ut simus unum mysticum corpus per fidem et caritatem conjuncti, baptizati sumus, non solum in nomine Spiritus Sancti, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, vel certe in nomine Christi; sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: id est, diversitas ritus aut conditionis, unitatem istam non impedit. Et omnes in uno Spiritu Sancto potati sumus spirituali potatione, id est diversis charismatibus Spiritus Sancti impleti. De qua potatione dicit Salvator apud Joannem: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.21
Deinde Apostolus similitudinem istam clarius explicans, subdit: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Loquitur autem de corpore naturali organico, quod constat ex membris distinctis. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: non ideo non est de corpore? Hoc intelligi potest, vel de pede corporis humani, qui non ideo non esset pars corporis, quamvis diceret se non esse manum; vel de pede Ecclesiæ, id est homine habente gratiam inferiorem. Itaque si dixerit pes iste: Quoniam non sum manus, id est, ex quo non sum ita perfectus ut is cui operatio virtutum collata est, idcirco non sum de corpore mystico Ecclesiæ: non ideo non est de corpore? id est, ex hoc non sequitur quod non sit aliquo modo de corpore Ecclesiæ. Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, idcirco non sum de corpore: non ideo non est de corpore? Possunt autem per aurem et oculum intelligi naturalis corporis membra; vel personæ ecclesiasticæ, ut per aurem intelligatur qui habet gratuitum donum scientiæ, per oculum autem, qui habet gratiam sapientiæ: quorum inferior, quamvis diceret se non esse parem superiori, ex hoc tamen non sequeretur quod nullo modo ad corpus Ecclesiæ pertineret.
Si totum corpus esset oculus, ubi esset auditus, id est auris? Si totum corpus esset auditus, ubi esset odoratus, id est nares? Per hoc designatur, quod si omnes fideles essent unius officii, non posset salvari diversitas officiorum, gratiarum et operationum, quæ ad Ecclesiæ perfectionem requiritur, periretque decor Ecclesiæ, qui in ordine diversorum consistit.22 Nunc autem propter exercenda opera naturæ necessaria, posuit, id est ordinavit, formavit atque constituit, Deus per causas secundas, membra in corpore hominis, unumquodque corum in corpore humano, sicut voluit, qui omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ.2324 Quod si essent omnia ad corporis integritatem spectantia, unum membrum, ubi esset corpus? quasi dicat: Non esset corpus organicum, ad cujus perfectionem diversa membra concurrunt. Nunc autem ad vitandum inconveniens tale, multa quidem membra sunt, unum autem est corpus resultans ex diversitate membrorum: simili modo est in Ecclesia.
Sed quamvis sit tanta diversitas ordinis in naturalibus membris corporis, ac mysticis membris Ecclesiæ, superiora tamen indigent inferiorum auxilio, sicut subjungitur: Non potest autem oculus dicere manui, id est, quamvis oculus loqui posset, non tamen veraciter diceret manui, quæ est organum organorum, atque inferior oculo: Opera, id est actione tua non indigeo. Quod enim oculus videt agendum, manus exsequitur. Aut iterum caput non potest dicere pedibus, qui viliores sunt capite: Non estis mihi necessarii. Pedes enim perducunt caput ad necessaria alimenta. Sic in Ecclesia contemplativi, qui designantur per oculum, indigent opera activorum; et prælati, significati per caput, indigent subditis, qui exprimuntur per pedes. Potest enim humilis, potest et subditus, quod non potest sublimis et rector.
Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, id est viliora, ut manus et pedes, quæ cunctis membris deserviunt; vel, Infirmiora, id est teneriora, ut oculus; necessariora sunt ad vitæ sustentationem. Et quæ putamus ignobiliora esse membra corporis, ut sunt membra quæ generationi atque egestioni deserviunt; his honorem abundantiorem circumdamus, id est, diligentius tegimus et vestimus. Sic in Ecclesia imperfectioribus major cura et subventio necessariæ sunt, ut scilicet diligentius instruantur, et spiritualibus donis perficiantur. Honesta autem nostra, id est membra corporis pulchriora, nullius operimenti et ornatus egent, ut oculi, genæ, facies; sed Deus temperavit, id est, convenienter proportionavit corpus humanum. Cujus temperationis modus annectitur: ei cui deerat honor, id est membris vilioribus, ampliorem tribuendo honorem, id est ornatum vestimentorum, quia indidit hominibus naturalem instinctum ad hoc: ut non sit schisma, id est disproportio membrorum, in corpore, sed in idipsum, id est propter bonum totius corporis, pro invicem sollicita sint membra, id est sibi invicem prompte subservientia in rebus agendis, periculisque vitandis: sicut pro defensione oculorum manus se objicit, et pro manuum defensione, oculus undique conspicit; et si quid molestiæ patitur unum membrum, compatiantur omnia membra, succurrendo læsioni membri infirmi: nam et dolor unius membri redundat in aliud; sive gloriatur, id est, in aliquo delectatur, unum membrum, congaudeant omnia membra, id est, suo modo congratulentur atque refloreant.
Quemadmodum ergo tanta est habitudo inter corporis membra, ut unum alteri auxilietur, condoleat, congratuletur, sic esse oportet inter fideles, si velint effici membra Christi. Unde ad ostendendum quod ista fideles concernant, subjungitur: Vos autem estis corpus Christi mysticum, caritatis et fidei nexu ad invicem et cum Christo unitum, et estis membra dependentia quantum ad esse spirituale, de membro, id est Christo principali capite nostro; vel, De membro, id est persona ecclesiastica, cujus prædicatione estis conversi.
Consequenter tractat Apostolus de ordine prædictorum donorum, et distinctione ministrationum. Et quosdam quidem, id est paucos, respectu aliorum, posuit Deus per fidem et gratiam in Ecclesia, id est inter fideles : primum, ordine dignitatis, Apostolos, summos et primos Christi vicarios, principes populorum ac judices. Secundo, id est statim post apostolicam dignitatem, posuit Prophetas novi Testamenti, mysteria Scripturarum ac futura prænuntiantes, quales in Actibus Apostolorum leguntur fuisse Agabus, Silas, et alii plures. Areopagitam quoque Dionysium fuisse prophetam, testatur epistola ejus ad evangelistam Joannem. Tertio loco dignitatis, posuit Deus doctores, præcepta vitæ prædicantes, et alios imbuentes. De quibus in Actibus legitur : Erant autem in Ecclesia quæ erat Antiochiæ, Prophetæ et doctores. Deinde posuit Deus in Ecclesia virtutes, id est operatores miraculorum in rebus extra hominem. Exinde posuit gratias curationum, id est sanatores corporum humanorum ordine supernaturali. Certum est autem omnia ista convenire Apostolis : erant enim summi prophetæ, et primi doctores Ecclesiæ, signis præclari ; sed Apostolus ponit hic ordinem gratiarum et gradus ministrorum, digniora dignioribus tribuens. Insuper posuit Deus in Ecclesia opitulationes, id est adjutores superiorum, sicut archidiaconi opitulantur episcopis, gubernationes, id est prælationes minorum personarum, ut sunt presbyteri, genera linguarum, id est loquentes linguis diversis ex gratia speciali, interpretationes sermonum, id est occultorum sensuum explanatores.
Quod autem non omnia dona data sint singulis, sed uni hoc, alii illud, declarat continuo : Numquid omnes homines sunt Apostoli ? Non utique, sed paucissimi. Quanto enim perfectio major, tanto est rarior. Numquid omnes Prophetæ ? numquid omnes doctores ? numquid omnes virtutes, id est miracula operantes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis diversis loquuntur ? numquid omnes interpretantur, exponendo obscura ?
Ne autem desiderium hominum principaliter feratur ad desiderandum dona ista gratuita, eo quod ad honorificentiam quamdam pertineant, monet Apostolus ut dona gratum facientia, sicut sunt septem dona Spiritus Sancti, potius desiderentur. Æmulamini autem, id est, sectamini et optate, charismata meliora, id est salubriora dona Spiritus Sancti. — Et adhuc ultra omnia prædicta, excellentiorem viam ad patriam perducentem, vobis demonstro (in sequentis capituli exordio), scilicet caritatem.
Footnotes
-
Ps. cxiii, 5, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Zach. vii, 16. ↩
-
1 Joann. iv, 2, 3. ↩
-
Matth. vii, 21. ↩
-
Rom.xiii,1. ↩
-
Joann. vi, 71, 72; ↩
-
Num. xxii, 8 et seq. ↩
-
Joann. vi, 71, 72; ↩
-
Num. xxii, 8 et seq. ↩
-
Matth. vii, 22. ↩
-
Matth. vii, 22. ↩
-
Luc. xix, 13. ↩
-
I Petr. iv, 10. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Eccli. xli, 17. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Coloss. 1, 18, 24. ↩
-
Joann. IV, 13, 14. ↩
-
Coloss. I, 18, 24. ↩
-
* [Et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.] ↩
-
Ephes. 1, 11. ↩
Chapter 13 of 18