Skip to the text

Articulus 13

EXPLANATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : SI LINGUIS HOMINUM LOQUAR, ETC.

HABITO tractatu de gratiis gratis datis, jam agitur de caritate : quæ secundum quosdam, realiter idem est cum gratia gratum faciente ; secundum Thomam vero, ab ea realiter differt, est tamen inseparabiliter ei unita. Caritatis igitur dignitatem insinuans, ait : Si linguis hominum universorum loquar, sicut et loquor (Apostolis namque data est omnium linguarum notitia); loquar quoque et spiritualibus linguis angelorum, id est, quamvis sic loqui possem, sicut angeli sancti loquuntur ad invicem per intellectualem conversionem unius ad alium : ut quum superiores illuminant inferiores, vel inferiores superioribus proprios manifestant conceptus. Quæ locutio est per voluntariam determinationem ac intellectualem eorum conversionem ad invicem: quod enim in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus efficit ordo, secundum Augustinum. Caritatem autem Dei et proximi non habeam; factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens, id est, inanem strepitum verborum emitto, qui alios docet atque delectat, mihi autem non prodest, quoniam spiritualiter mortuus sum. Æs quoque sonando, aliis aliquid significat; cymbalum quoque tinniendo, audientes delectat. Patet ergo quod donum linguarum sine caritate nil prosit, quantumcumque sit sublime.

Et si habuero prophetiam, quæ est supernaturalis cognitio futurorum, et noverim mysteria omnia, id est occulta sacramenta summæ Trinitatis, et omnem scientiam utriusque Testamenti; et si habuero omnem, id est perfectam, fidem, ita ut montes orando vel imperando transferam de locis suis. De qua fide in Evangelio loquitur Christus: Quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit, fiet ei.1 Caritatem autem non habeam; nihil sum, quantum ad esse spirituale, deiforme ac meritorium. Caritas enim vita est animæ: ideo caritate ablata, desinit esse et vivere coram Deo. — Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, id est, omnia bona mea pauperibus nutriendis erogavero; et si tradidero corpus meum tormentis pro observatione justitiæ, ita ut ardeam, id est comburar; caritatem autem non habuero; nihil mihi prodest ad promerendam vitam æternam. Caritas enim vivificat mentem, jungitque affectum cum Deo, referens cuncta ad ultimum finem.

Caritas patiens est: facit enim æquanimiter ferre adversa amore dilecti; benigna est, id est clemens, facilis ad donandum. Hi actus sunt a caritate imperative; ab habitu vero patientiæ et benignitatis procedunt elicitive. Caritas non æmulatur, id est, non invidet prosperitati alterius. Porro significationes hujus verbi,

A Æmulor, continentur hoc versu: Æmulor, inflatur, amat, invidet ac imitatur. Caritas non agit perperam, id est perverse, impediendo bonum alterius; non inflatur tumore superbiæ; non est ambitiosa, optando prælationem. Non quærit quæ sua sunt: id est, non est inordinate ad se ipsam reflexa, ita ut solum aut finaliter intendat et quærat proprium bonum; sed potius quærit Dei honorem finaliter, proximorum autem salutem quærit ut propriam. Vel, Non quærit quæ sua sunt, id est, sua non repetit cum scandalo alterius: non enim amat pecunias, sed animarum salutem. Non irritatur, id est, nec verbis nec signis provocatur ad iram. Non cogitat malum, id est nocumentum inferre alicui. Non gaudet super iniquitate, id est, de culpa alterius non lætatur, imo compatitur; congaudet autem veritati vitæ, doctrinæ atque justitiæ, id est bonis operibus et rectæ doctrinæ. Omnia suffert, id est, adversa fortiter tolerat, et proximorum defectus pie sustinet. Omnia credit quæ divinitus revelantur: non omnibus, quum non sit credendum omni spiritui;2 nec simpliciter omnia quæ dicuntur, credit esse vera, quia hoc esset incircumspectionis, secundum illud, Innocens credit omni verbo:3 ubi innocentia pro defectu sensus accipitur. Omnia sperat, id est, divina promissa longanimiter exspectat, et quæ petit, confidit adipisci. Omnia sustinet, id est, onera aliorum sustentat et portat.

Caritas nunquam excidit, id est, nunquam finitur, aut esse desinit. Quod intelligendum est, non quantum ad subjectum caritatis: nam habens caritatem, potest eam amittere, juxta illud, Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.4 Et Christus in Evangelio: Refrigescet, inquit, caritas multorum.5 Sed intelligendum est, quantum ad caritatis perfectionem internam: quoniam ita perfecta est caritas, ut nec actus nec habitus caritatis repugnet statui Beatorum. Unde cum præsenti vita non finiuntur, sed in futuro perficiuntur. Tunc enim caritatis præceptum perfecte implebitur. Potest tamen intelligi de caritate perfectorum, qui ita in dilectione et gratia confirmati sunt, ut cum Apostolo dicere queant : Quis nos separabit a caritate Christi ?6

Sive sint prophetiæ, tamen evacuabuntur, id est, cessabunt cum vita præsenti. Prophetia enim est obscura cognitio, et concernit futura; cognitio autem Beatorum est clara, et omnia sunt eis quasi præsentia. Sive linguæ, cessabunt esse in patria. Non quod substantia linguæ aut usus ejus non erit: nam Sancti in patria omnia corporis membra habebunt, et vocali laude atque corporea voce utentur, prout probabilius dicitur. Intelligendum est ergo, quod donum linguarum cessabit, quia non dabitur in patria alicui usus linguarum diversarum ad hoc, ut diversis loquatur linguis, eo quod non omnes linguas intelligant: omnes enim omnes linguas cognoscent. Et sicut probabiliter æstimant aliqui, sicut in primo statu generis humani erat populus unus et labium unum, ut patet in Genesi, sic in ultimo statu erit omnium electorum unum idioma.7 Ad quod applicari potest illud Zachariæ:8 In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum. Sive scientia, destruetur: non quantum ad habitum, aut species intelligibiles; sed quantum ad actum et modum agendi, id est quantum ad discursum et reflexionem ad phantasmata: quorum utrumque imperfectionis est. Ideo subditur:

Ex parte enim, id est imperfecte, cognoscimus, et ex parte prophetamus. Utraque enim cognitio valde incompleta est. Nam sicut se habet oculus noctuæ ad lumen solis, sic intellectus noster se habet ad manifestissima naturæ, id est ad cognitionem substantiarum separatarum, et maxime Dei sublimis et benedicti: quæ tamen ex sua natura sunt maxime cognoscibilia, quum sint maxime actualia atque formalia. Quum autem venerit quod perfectum est, id est, quum in patria fuerit nobis concessa visio Dei per speciem, quæ est perfecta et prorsus purissima; evacuabitur, id est destruetur, quod ex parte est, id est imperfectio cognoscendi: non habitus cognoscitivus, nec actio ejus perfectionalis; sed rationativus, quo proceditur a noto ad ignotum per inquisitionem: quod non erit in patria. — Sed circa hoc aliqui movent, quod etiam dilectio nostra est imperfecta, et imperfectio nostra tolletur in patria. Ad quod respondendum, quod licet imperfectio auferatur, directus tamen, immediatus ac proprius actus caritatis non tollitur, sed perficitur in Beatis.

Consequenter Apostolus ponit declarationem istorum per exemplum status puerilis, qui quum sit imperfectus, evacuatur adveniente matura ætate. Quum essem parvulus ætate, sensu et quantitate, loquebar ut parvulus, verba imperfecte pronuntiando; sapiebam ut parvulus, circa veritatis notitiam sæpe errando; cogitabam puerilia et jocosa, ut parvulus facere solet. Quando autem factus sum vir ætate et sensu, evacuavi quæ erant parvuli, id est, puerilia dereliqui, et ad perfectionem me transtuli.

Videmus oculo intellectuali, id est, Deum cognoscimus, nunc, id est in præsenti exsilio, per speculum, id est per obscuras imagines, scilicet creatas essentias, quæ Dei naturam imperfecte, imo obscurissime repræsentant. Non enim ostendunt quid Deus sit, sed quid non sit. Nec ostendunt de Deo quid est, sed quia est.

Sic ergo videmus per speculum in ænigmate, id est in umbrosa similitudine, utpote in formis intelligibilibus, et Scripturarum figuris ac tropis, in quibus modicum quid divinæ lucis resplendet. Omnis namque creata essentia, omnisque species intelligibilis intellectum in hac vita perficiens, in infinitum occumbit et deficit a perfectione divinæ naturæ. Idcirco eam repræsentare non potest, nisi obscure et circumvelate. Propter quod divinissimus Dionysius asserit: Impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi circumvelatum variis velaminibus sensibilium rerum. Tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, id est imperfecte. Unde in Job dicitur: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus; et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?9 Tunc autem, quum ad patriam venero, cognoscam Deum, sicut et cognitus sum ab eo, id est clare atque per speciem, sicut in prima Joannis Canonica legitur:10 Quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.

Sciendum autem, quod Sicut, hoc loco non dicit æqualitatem, sed similitudinem quamdam, quæ consistit in hoc, quod sicut Deus gloriosus et sanctus videt se ipsum per propriam essentiam, ita quod in Deo idem sunt, quod videtur, et quo videtur, seu objectum et species; sic nos videbimus eum per ipsius essentiam, tanquam per intelligibilem formam nostræ menti immediate, non tamen inhæsive, unitam; sicque Deus erit nobis quod videbimus, et quo videbimus, seu objectum et species. Nulla namque forma creata tantæ perfectionis est, ut per eam videri possit Deus secundum quod in se ipso subsistit: imo ab hujusmodi divinæ essentiæ repræsentatione deficit infinite. Unde et summi philosophi, tam Platonici quam Peripatetici, dixerunt primam causam non cognosci ab aliqua substantia separata, nisi per negationem, et quia est, ita quod tanto verius perfectiusque cognosceretur Deus ab eis, quanto clarius cernerent Deum penitus invisibilem, inenarrabilem et incomprehensibilem esse. Hoc ergo Apostolus dicit videre Deum facie ad faciem, cognoscere eum sicut cognoscit nos. Videre autem per speciem, tantum est dicere, sicut videre per essentiam. Ad quam beatificam ac superdulcissimam visionem disponitur intellectus creatus in patria immediate per lumen gloriæ, quod est gratia consummata, ponens intellectum in esse deiformi ac deificato.

Nunc autem, id est tempore viæ et peregrinationis istius, manent in corde fidelium fides, spes, caritas, tria hæc, id est hæ tres virtutes theologicæ, habentes Deum pro immediato objecto. Major autem horum, id est dignior fide et spe, est caritas. Tamen virtutes theologicæ digniores sunt ceteris omnibus donis atque virtutibus.

Footnotes

  1. Marc. xi, 23. ↩

  2. I Joann. iv, 1. ↩

  3. Prov. xiv, 15. ↩

  4. Apoc. ii, 4. ↩

  5. Matth. xxiv, 12. ↩

  6. Rom. VIII, 35. ↩

  7. Gen. XI, 1, 6. ↩

  8. Zach. XIV, 9. ↩

  9. Job xxvi, 14. ↩

  10. I Joann. III, 2. ↩

Chapter 14 of 18