Skip to the text

Articulus 14

DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : SECTAMINI CARITATEM.

FACTA determinatione quod caritas major sit ceteris donis, et gratiis gratis datis, nunc hortatur Apostolus ad caritatis imitationem, et gratiarum gratis datarum ponit comparationem, et ait: Sectamini toto cordis affectu caritatem Dei et proximi, quæ una est, quantum ad habitum, eo quod Deus sit finis et ratio diligendi proximum. Caritas ergo sectanda est, ut si non habeatur, studeamus eam acquirere; si vero habetur, enitamur in ea proficere, et omnia nostra exercitia ad ejus incrementum referre. Ait enim Salvator: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.1 Æmulamini, id est concupiscite, spiritualia dona, videlicet gratias gratis datas, ut aliis proficiatis.

Magis autem optate, ut prophetetis, quam ut linguis loquamini, quoniam donum prophetiæ majus est dono linguarum.

Qui enim loquitur lingua, id est, diversis loquelis utitur, sicut per donum linguarum accepit, loquens videlicet lingua ignota et peregrina; vel, Qui loquitur lingua, id est idiomate proprio ac voce sine intellectu eorum quæ dicit, proferens signa quorum signata ignorat; non hominibus loquitur, id est non ad instructionem eorum, sed Deo, id est ad laudem ipsius, vel quia a Deo intelligitur, cujus laudibus instat. Nemo enim audit: idcirco non hominibus loquitur. Nemo enim audit auditu cordis, id est, nullus intelligit quid ille loquatur, quantum est ex virtute locutionis illius. Donum enim linguarum per se non instruit intellectum. Sumitur nempe hoc loco, Loqui linguis, pro locutione non perfecte intellecta, nec satis explanata: sicut purus grammaticus physicam legere potest in Latino, sed non potest eam exponere; et aliquis simplex legit Horas canonicas, quarum sensum non capit. Spiritus autem prophetiæ, id est Spiritus Sanctus per Prophetas, loquitur mysteria, id est divina secreta. Dat enim Prophetis intellectum eorum, ut possint Scripturarum sententias evidenter cognoscere et aliis prædicare: quod est Ecclesiam ædificare. Propterea subditur: Nam qui prophetat, id est, Scripturas exponit, et sensus latentes declarat, hominibus, id est ad profectum hominum, loquitur, scilicet ad ædificationem incipientium, et exhortationem proficientium, et consolationem mœstorum.

Qui loquitur lingua, secundum sensum expositum, semetipsum ædificat, id est, sibimet solum proficit, seque in bono actu exercet, proferendo verba divina, et Deum orando, quamvis sensum non capiat. Qui autem prophetat, Ecclesiam Dei ædificat, sicut nunc dictum est. Prophetare autem, ut patuit, et ut ait Ambrosius, sumitur jam pro eo quod est, visiones divinas sibi vel aliis factas, seu sacras

Scripturas divinitus revelatas, per intellectuale lumen menti communicatum exponere.

Denique S. Thomas in secunda secundæ ponit tres rationes, cur donum prophetiæ dignius est dono linguarum. Prima est, quoniam donum prophetiæ consistit in interiori illuminatione mentis; donum vero linguarum refertur ad diversas voces proferendas, quæ sunt signa intelligibilis veritatis. Secunda, quoniam donum prophetiæ ordinatur ad notitiam rerum; donum vero linguarum, ad notitiam vocum. Tertia, quia prophetiæ donum utilius est, eo quod valeat ad ædificationem Ecclesiæ, sicut declaravit Apostolus.

Ne autem Apostolus videatur donum linguarum omnino contemnere, addit: Volo autem, quantum in me est, vos omnes loqui linguis diversis ex dono Spiritus, scilicet quum sit quoddam donum; magis autem volo vos prophetare. Nam major spiritualiter, id est perfectior, est, ceteris paribus, qui prophetat, reserando abdita Scripturarum, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur, id est, ea quæ loquitur, clare exponere possit.2 Sic enim major esset, quia sic haberet utrumque donum, videlicet prophetiam et linguas. Nam interpretatio sermonum ad donum prophetiæ reducitur. — Unde per sui ipsius exemplum ostendit, quod donum linguarum non prosit aliis per se, nisi adjuncta interpretatione sermonum. Ait enim: Nunc autem, o fratres, si venero ad vos linguis loquens, id est diversa idiomata proferens; quid vobis prodero, ita loquendo? nisi vobis loquar, aut in revelatione, id est exponendo revelationem divinitus factam (quæ est, quum quædam mysteria per figuras ostenduntur, sicut in Apocalypsi), aut in scientia, id est exponendo ea quæ ad scientiam spectant et fidem illuminant, aut in prophetia, id est exponendo dicta prophetica, aut in doctrina morali, exponendo ea quæ morum informationem concernunt.

Præterea introducit exemplum Aposto lus de rebus inanimatis, ad ostendendum quod linguæ sine interpretatione inutiles sint. Tamen quæ sine anima sunt, id est inanimata, vocem dantia, id est sonantia (sumit enim sonum pro voce, nam vox proprie est animatorum), sive id inanimatum, sit tibia, sive cithara : nisi distinctionem sonorum dederint, id est, distinctos sonos reddiderint; quomodo scietur, id est discernetur, quod canitur, aut quod citharizatur? quasi dicat : Quis poterit aliter judicare modos et consonantias carminis? Etenim si incertam vocem, id est indeterminatum sonum, dederit tuba qua clangitur tempore prælii, quis parabit se ad bellum? Nullus utique. Institutus est enim certus modus clangendi tempore præparationis ad pugnam.

Consequenter Apostolus applicat similitudinem istam ad propositum. Ita et vos per linguam, id est, linguis loquendo, nisi manifestum sermonem dederitis, id est, verba vestra plane atque faciliter exposueritis; quomodo scietur, id est, ab auditoribus intelligetur, id quod dicitur, id est, prædicatur a vobis? Non utique intelligetur. Eritis enim in aera loquentes, id est inanem sonum verborum in aere formantes, et corporum aures, non animorum intelligentias percutientes. Tam multa idiomata, utputa genera linguarum sunt in hoc mundo, videlicet septuaginta duo; et nihil sine voce est, id est, unaquæque plebs utitur propria voce; vel, quælibet res habet vocem qua significatur. Si ergo nesciero virtutem, id est significationem, vocis quam loquor vel audio, ero ei cui loquor, id est, quem docere præsumo, barbarus, id est non intelligibilis. Barbarum enim vocamus quod non intelligimus. Et qui loquitur mihi lingua extranea vel obscura, erit mihi barbarus, id est non intellectus.

Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, id est appetitores spiritualium munerum Spiritus Sancti, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis, id est, ad hoc laborate spiritualibus donis impleri, ut aliorum saluti cooperemini : quod est ædificare Ecclesiam. Et ideo qui loquitur lingua, id est, loquendo utitur dono linguarum, oret Deum ut interpretetur, id est, ut Deus conferat sibi gratiam interpretationis sermonum, ut quæ loquitur, plane intelligat et aliis evidenter proponat. Nam si orem lingua, id est, verba orationis sine intellectu pronuntiem, spiritus meus, id est voluntas, orat, id est, ad Deum afficitur, quia ei per caritatem unitur, et cupit adipisci quod verba orationis significant, licet sensum in speciali anima non cognoscat. Significatur vero voluntas per spiritum, quoniam spiritus vim impulsivam seu motivam importat. Impulsio autem seu motio respicit voluntatem, cujus est ferre atque impellere amantem in amatum. Mens autem mea, id est intellectus, sine fructu est, id est sine contemplatione et delectatione, quæ consistunt in distincta et propria cognitione eorum quæ per orationem designantur. Quid ergo est mihi agendum? Orabo spiritu, id est affectu, orabo et mente, id est in intellectu, orando Deum toto corde, ita ut diligenter attendam, atque ardenter optem quod oro. Simili modo psallam, id est, Deum laudabo, spiritu, psallam et mente. Ex his patet donum prophetiæ dignius esse dono linguarum, quia per donum prophetiæ orat quis mente et spiritu : intelligit enim quæ dicit; sed per donum linguarum non orat homo, nisi in spiritu.

Ceterum si benedixeris, id est, alii bona dixeris, seu benedictionem contuleris, sic ut facit episcopus et sacerdos, spiritu, id est, non verbis quæ ab aliis intelligantur, sed solum lingua; qui supplet locum idiotæ, id est dato quod nemo tunc adsit nisi illitteratus et rudis, quomodo dicet, Amen, super benedictionem tuam? id est, quomodo tibi respondebit, et consensus ac desiderii verbum tuæ benedictioni adjiciet? Non potest hoc facere cum attentione, quoniam quid dicas nescit, id est, sensum tuæ benedictionis non per-

13

14

15

16

7

8

9

10

11

12

B

C

D

17 cipit. Nam tu quidem bene gratias agis Deo, ipsum laudando in spiritu, id est cum affectu, sed alter non ædificatur, id est, non proficit, non accenditur, nec instruitur in verbis tuis quæ non intelligit, eo quod non loqueris interpretando seu exponendo sermonem.

18 Gratias ago Deo meo quod omnium vestrum lingua loquor. Data est enim Apostolis per donum linguarum, universarum linguarum scientia, quatenus universis gentibus prædicarent. Sed in ecclesia materiali, et inter fideles, volo potius quinque, id est pauca, verba loqui sensu meo, id est cum intellectu perfecto, ut me ipsum intelligam, et ab aliis intelligar, ut et alios instruam, sicut pertinet ad prædicatorem; quam decem millia verborum loqui, id est quantamcumque verborum multitudinem: ponit enim determinatum pro indeterminato, quemadmodum in Daniele legitur, Millia millium ministrabant ei, etc.;3 in lingua dumtaxat, id est sine intellectu et aliorum instructione.

20 Fratres mei, nolite pueri effici sensibus, id est, pueris nolite conformari quantum ad imperfectam eorum cognitionem, ne more puerorum erretis discernendo inter bonum et malum, verum et falsum.4 Scriptum est enim: Puer centum annorum maledicetur. Sed malitia parvuli estote, id est, puerorum innocentiam sectemini: sicut et Christus monet, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;56 et Psalmista, Testimonium (inquit) Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Sensibus autem, id est interioribus actibus intellectus, perfecti sitis, ut habeatis sensus exercitatos ad discretionem boni et mali. Quis autem sit sensus perfectus, innuitur per Sapientem, qui dicit:7 Cogitare de sapientia, sensus est consummatus.

21 In lege enim (prout lex omnes Scripturas veteris Testamenti includit) scriptum est in Isaia: Quoniam in aliis linguis, et labiis aliis, id est non solum in Hebræo,8 sed in diversis linguarum generibus, et insolito modo loquendi, loquar per Apostolos populo huic Judæorum; et nec sic, id est non propter tam evidens signum, exaudient me, id est sermonibus meis acquiescent, dicit Dominus. Hoc contigisse patet in Actibus, ubi inducitur quemadmodum Apostoli Spiritu Sancto recepto, loquebantur Judæis variis linguis.9 Judæi tamen pro majori parte permanserunt increduli. Hoc allegat Apostolus, ut ostendat Corinthiis cur non debent tam inhianter quærere donum linguarum, quod ipsi ex quadam curiositate magis quærebant quam gratiam prophetiæ: ob hoc quod linguæ in signum sunt infidelibus, ipsi vero jam erant fideles. Unde concludit: Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus, id est non propter necessitatem vel conversionem credentium, qui sciunt Deum omnia posse, nec indigent tali miraculo. Infidelibus vero necessaria fuit novitas hujus miraculi, ut vel sic admonerentur converti ad Dominum. Prophetiæ autem in signum sunt, non infidelibus, sed fidelibus, quia non proponuntur infidelibus, ne margaritæ projiciantur ante porcos, vel sanctum canibus detur.10

22

Adhuc autem probat Apostolus, quod donum linguarum non sit adeo appetendum, ut donum prophetiæ. Si ergo universa ecclesia, id est societas fidelium, conveniat in unum mente et corpore, et omnes fideles linguis loquantur diversis et inelucidatis, intrent autem idiotæ aut infideles, et audiant vos sic loquentes; nonne dicent quod insanitis, tanquam obsessi vel arrepticii? Quum enim fuerit inter vos tantus tumultus et confusio linguarum, nec unus intellexerit alium, videbimini similes phreneticis, illusis atque amentibus. Si autem omnes fideles prophetent, id est, abdita Scripturarum exponant, et intellectualiter de secretis conferant, vel divinitus revelata Dei aliis publice dicant, intret autem quis infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus pro-

23

24 phetantibus, quod sit in aliquo errore, dijudicatur, id est, damnabilis demonstratur, ab omnibus. Occulta enim cordis ejus, videlicet peccata latentia, seu cogitationes injustæ, manifesta fiunt per prophetias illorum. Et ita cadens in faciem, id est, se peccatorem agnoscens, pœnitens, et in terra prosternens se, adorabit Deum pro indulgentia et misericordia, pronuntians quod vere Deus in vobis sit per gratiam specialem.

Consequenter pandit Apostolus quomodo utendum sit donis linguarum ac prophetiæ. Quid ergo est, fratres? id est, quum prædicta ita se habeant, quid est agendum? Quum convenitis in ecclesiam, unusquisque vestrum, id est aliquis de omni genere congregationis vestræ; vel, Unusquisque vestrum in se, vel in alio sibi per caritatem conjuncto; psalmum habet, id est laudem Dei cum cantico, doctrinam habet moralem ad alios imbuendos, apocalypsim, id est revelationem, habet, linguam habet, id est donum linguarum, interpretationem habet, id est facultatem exponendi Scripturas aut linguas. Omnia autem hæc ad ædificationem fiant ecclesiæ, id est ordinate et caritative, secundum quod congruit congregationi fidelium.

Sive lingua quis loquitur, id est, si aliquis loquendo utitur dono linguarum, secundum duos fiat talis locutio, aut ut multum sit, fiat secundum tres, id est, non nisi duo, vel ad majus tres, ita loquantur, ne tempus expendatur in tali occupatione minus fructuosa in se. Fiat quoque locutio ista et per partes, id est successive, quantum ad tempus, ut unus loquatur post alium, vel divisim, quantum ad partes populi: vel intercise, ut post unam partem locutionis, sequatur ejus expositio, et post aliam partem similiter: sicut fit quando prædicator prædicat hominibus ignotæ linguæ per interpretem. Ideo subditur: et unus interpretetur, id est, aliquis sit qui exponat populo quæ dicuntur. Si autem non fuerit præsens aliquis interpres, taceat in ecclesia qui loquitur lingua, quia nullum ædificat, nisi ipsemet interpretetur; sibi autem, id est ad suam propriam utilitatem, loquatur orando, et Deo, id est ad gloriam Dei in secreto, ut nullum impediat.

Prophetæ, id est Scripturarum expositores sive doctores, duo vel tres dicant, id est, in ecclesia prædicent ordinate et sigillatim : tot enim sufficiunt; et ceteri dijudicent, id est, diligenter discernant, ne forte aliquid falsitatis commisceatur. Quod si aliquid melius et ignotum ac necessarium revelatum fuerit per Spiritum Sanctum, sedenti, id est alicui auditori, prior prophetans taceat, dans locum loquendi huic illuminato. Potestis enim omnes per singulos, id est sigillatim, scilicet unus post alium, prophetare, id est Scripturam sacram disserere, ejusque mysteria declarare, ut omnes discant, etiam superiores ab inferioribus, quia non omnia omnibus revelantur, sed aliqua uni, aliqua alteri, et omnes exhortentur, id est, verbum exhortationis proponant, quilibet suo loco ac tempore, ne fiat turbatio. Et spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt. Hoc multi exponunt de Spiritu Sancto : qui pluraliter dicitur Spiritus, propter diversitatem donorum suorum, vel propter pluralitatem Prophetarum quos implet. Dicitur autem Prophetis subjectus, quia non cogit eos tacere vel loqui. Ideo unus potest alteri cedere. Aptius vero videtur posse intelligi de spiritu rationali, creato videlicet : ut spiritus, id est animæ, seu ratio et voluntas Prophetarum dicantur eis subjecta, quia Prophetæ non sunt locuti sicut amentes et insensati, ut voluerunt hæretici; sed sponte et libere loquebantur, ita quod sibi ipsis poterant imperare et obedire. Non enim est dissensionis, id est discordiæ, Deus, auctor vel approbator, sed pacis : ideo vult ut unus alteri cedat; sicut in omnibus ecclesiis sanctorum doceo per me ipsum et discipulos meos, et per epistolas meas.

Et quia jam dixit Apostolus, Potestis omnes prophetare, ne hoc de utroque sexu intelligatur, subjecit: Mulieres in ecclesiis taceant, id est, nec prophetare, id est docere, nec loqui linguis præsumant. Non enim permittitur eis aliqua auctoritate loqui in ecclesia, nisi secrete orando; sed præcipitur eis subditas esse viris, sicut et lex dicit in Genesi: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.11 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent ut instruantur, non in ecclesia. Turpe est enim, id est inhonestum ac indecens, mulierem loqui in ecclesia: Primo, quoniam mulieribus convenit esse verecundas ac subditas; docere autem pertinet ad eminentiorem. Secundo, quoniam ratio naturaliter debilior est in femina quam in viro. Tertio, ne ex sermocinatione mulieris concitetur libido virorum. Colloquium enim illius quasi ignis exardescit.12

Insuper increpantur Corinthiorum rebelles, qui in aliquibus præsumpserunt mutare ordinationes Apostoli. Ne ergo et huic ordinationi de silentio mulierum resistere audeant, dicitur eis: An a vobis verbum Dei processit? id est, non utique a vobis ortum sumpsit prædicatio evangelica, sed a nobis. Idcirco tenemini acquiescere nostris statutis. An in vos solos pervenit? id est, non vobis tantum, sed aliis multis annuntiata et infusa est Christi doctrina. Ideo conformetis vos aliis, et implete quod dico. Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, id est, qui vere prophetat, exponendo Scripturarum mysteria, vel prædicendo futura, cognoscat, id est, spiritualiter penset, quæ scribo vobis, quoniam Domini sunt mandata, id est ex divina inspiratione a me prolata, non ex proprio corde conficta. Si quis autem ignorat ista quæ scire tenetur, ignorabitur, id est, a Deo non cognoscetur notitia approbationis: sicut nec illi quibus dicitur, Nescio vos unde sitis.13

Itaque, fratres, æmulamini, id est desiderate, prophetare (secundum sensum jam sæpe præhabitum); et loqui linguis, id est uti dono linguarum, nolite prohibere eos qui possunt sic loqui, quamvis melius sit prophetare. Omnia autem quæ fiunt inter vos, honeste, id est virtuose, et secundum ordinem, id est ordinate, fiant in vobis, ut nihil reprehensibile in actibus vestris appareat, et cum debitis circumstantiis cuncta agantur. Optimum enim in rebus est ordo; et peccatum non est nisi recessus ab ordine.

Footnotes

  1. Joann. XIII, 35. ↩

  2. *[ut Ecclesia ædificationem accipiat] ↩

  3. Dan. VII, 10. ↩

  4. Is. LXV, 20. ↩

  5. Matth. XVIII, 3. ↩

  6. Ps. XVIII, 8. ↩

  7. Sap. VI, 16. ↩

  8. Is. XXVIII, 11. ↩

  9. Act. II, 4. ↩

  10. Matth. VII, 6. ↩

  11. Gen. III, 16. ↩

  12. Eccl. IX, 11. ↩

  13. Luc. XIII, 25. ↩

Chapter 15 of 18