Articulus 15
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: NOTUM AUTEM VOBIS FACIO, FRATRES, EVANGELIUM.
COMPLETO tractatu de sacramentis et gratiis, nunc agit de resurrectione mortuorum: de qua primo recte instructi fuerunt Corinthii ab ipso Apostolo; postmodum vero quum recessisset Apostolus, a perversis infecta est fides illorum de resurrectione futura. Itaque ait: Notum autem vobis facio, fratres, id est, ad memoriam revoco, clariusque expono, Evangelium quod prædicavi vobis, id est bonam annuntiationem de Christo, quod Evangelium et accepistis, adhibendo fidem evangelicæ prædicationi, in quo et statis, habendo intellectum erectum ad Deum in veritate evangelicæ legis, voluntatem quoque a ruina peccati elevatam, per quod et salvamini, credendo testimoniis Evangelii, ejusque obediendo præceptis. Et hoc utique sic est, qua ratione prædicaverim vobis, si retinetis, id est, si diligenter recolitis qua ratione, id est quo fine, qua spe, seu quo argumento prædicaverim vobis Evangelium Christi. Prædicavi enim vobis ad hunc finem, id est propter hanc spem, ut consequamini vitam æternam. Argumentum quoque quo probavi resurrectionem futuram, fuit resurrectio Christi. Hæc autem retinetis, et per Evangelium istud salvamini, nisi, id est si non, frustra et inaniter credidistis.
Tradidi enim, id est prædicavi, vobis in primis, id est inter præcipua puncta quæ docui: prædicavi, inquam, testimonium fidei, quod et accepi, id est, per divinam revelationem cognovi, non excogitavi: quoniam Christus mortuus, id est occisus, est pro peccatis nostris tollendis, secundum Scripturas. Scriptum est enim in Threnis: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris;1 et in Isaia, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.2 Et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. De sepultura quippe Isaias prædixit:3 Et erit sepulcrum ejus gloriosum; item, Dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua.4 De resurrectione quoque ait Osee:5 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos; et Sophonias, Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum.6
Et quia visus est Cephæ, id est Petro. Quamvis locus hujus apparitionis ignoretur, creditur tamen facta quando Petrus a monumento recessit in die resurrectionis, quando videlicet Maria Magdalene dixit se Christum vidisse.7 Et post hæc visus est undecim Apostolis in conclavi, Thoma præsente.8 Deinde visus est plus quam quingentis fratribus, id est discipulis, simul; ex quibus multi manent, id est, in corpore vivunt, usque adhuc, quidam autem dormierunt somno beatæ mortis in Domino.9 De hac visione nullus Evangelistarum scribit. Deinde visus est seorsum Jacobo Minori fratri Domini, primo Jerosolymorum episcopo. De hac apparitione non loquitur Evangelium. Deinde visus est Apostolis omnibus in die ascensionis.10
Novissime autem omnium prædictorum, videlicet post ascensionem et Spiritus Sancti missionem, tanquam abortivo, visus est et mihi proficiscenti Damascum. Abortivum autem vocatur proles quæ extra debitum et congruum tempus nascitur, vel cum violentia de ventre educitur, vel ad debitam quantitatem non pervenit. Ideo propter tria comparat se Apostolus abortivo: primo, quoniam alii Apostoli ante missionem Paracleti sunt renati, ipse postea ab Anania;11 secundo, quia cum quadam coactione conversus est, scilicet per terrorem et minas; tertio, quia aliis Apostolis minor fuit, consideratione vitæ præteritæ, quando persecutus est Christianos. Ideo subdit: Ego enim sum minimus Apostolorum: non simpliciter, sed quantum ad aliquid, utpote quia ultimo ad apostolatum vocatus est. Hoc modo Jacobus Alphæi, frater Domini, dictus est Minor, respectu Jacobi filii Zebedæi, non sanctitate aut dignitate, sed quia vocatione posterior.12 Iterum, Minimus sum Apostolorum, ratione præteritorum malorum. Qui non sum dignus vocari apostolus, per respectum ad merita mea præcedentia, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei, viros ac mulieres ad judicium pertrahens:13 quod alii Apostoli nunquam fecerunt.14
Gratia autem Dei gratum faciente, et gratis data, non propriis viribus aut meritis, sum id quod sum in esse supernaturali et spirituali: per gratiam enim gratum facientem, habeo esse deiforme et Deo acceptum, quoad ultimum finem; per gratiam vero gratis datam, sum apostolus, propheta, doctor, interpres, signorum patrator. Et gratia ejus in me vacua, id est infructuosa, non fuit; sed abundantius illis omnibus laboravi, id est cunctis Apostolis, scilicet, quolibet eorum seorsum, non plus omnibus simul acceptis. Nullus enim Apostolorum tanta spatia percurrisse, tot populis prædicasse, tot persecutiones legitur pertulisse, ut Paulus; nec aliquis eorum sic propriis manibus victum quæsivit, ut ipse. Sed ne ista videatur jactanter dixisse, subjecit: Non autem ego sic laboravi propria potestate, vel tanquam principalis causa operum bonorum, sed gratia Dei mecum, scilicet, cooperata et auxiliata est mihi, fuitque principalior causa bonorum, quam ego seu mea natura. Gratia enim se habet ad liberum arbitrium, ut sessor ad equum.
Sive enim ego, sive illi, id est tam ego quam ceteri Apostoli, sic prædicavimus, videlicet Christum resurrexisse, vel nos per ejus gratiam operari, et sic credidistis sicut evangelizavimus vobis.
Præterea, ex resurrectione Christi capitis nostri, ostendit Apostolus generalem resurrectionem futuram. Si autem, id est Quia, Christus prædicatur a veris Apostolis quod resurrexit a mortuis: quomodo quidam hæretici dicunt in vobis, id est inter vos, quoniam resurrectio mortuorum corporalis et universalis non est credenda, neque futura? Si autem resurrectio mortuorum non est futura, sequitur quod neque Christus resurrexit. Eadem quippe ratio est de capite et de membris. Si autem Christus non resurrexit veraciter, sed phantastice: sicut dixerunt hæretici, scilicet Marciani et Marcionitæ, qui Christi incarnationem dixerunt fuisse phantasticam, quos secutus est immundissimus Manichæus; inanis est ergo, id est, infructuosa, vana et falsa est, prædicatio nostra quæ asserit Christum resurrexisse. Simili ratione inanis est et fides vestra catholica. Invenimur autem, id est, si ita est ut dicunt hæretici, nos Apostoli esse probamur et sumus falsi testes Dei, id est mendaciter testantes de Deo; quoniam testimonium diximus adversus Deum, id est contra veritatem et voluntatem Dei, videlicet quod suscitaverit Christum a morte; quem non suscitavit, id est, quem sequitur non esse suscitatum a Deo, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit, qui ad hoc incarnatus et passus est, ideoque resurrexit, ut nos ad immortalem vitam reduceret. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia non potest vos ad ultimum finem seu veram felicitatem perducere; adhuc enim, scilicet post Baptismi ac fidei receptionem, estis in peccatis vestris præteritis, sicut et ante, secundum eos qui Christi resurrectionem non profitentur. Fides etenim vana, et Baptismus falsum repræsentans, non tollunt peccata. Baptismus autem, Christi sepulturam ac resurrectionem repræsentat, ut dictum est ad Romanos. Si ergo Christus non resurrexit, fides vestra inanis est, et Baptismus falsa significat. Non ergo tolluntur vestra peccata per fidem atque Baptismum. Ergo et qui dormierunt in Christo, id est, in fide Christi defuncti sunt, perierunt, id est, damnati sunt, eo quod in fide inani et pristinis vitiis sint defuncti.
Consequenter ponit aliam rationem resurrectionis futuræ. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, id est, si solum confidimus per Christum consequi bona in hac vita præsenti, et non potius vitam æternam in anima et corpore, miserabiliores, id est infeliciores, sumus omnibus hominibus (non Christianis), qui in hac vita præsenti suis fruuntur deliciis. Nos vero nec in præsenti, nec in futuro gaudebimus: imo tanto miserabiliores essemus, quanto graviora et plura propter fidem et Christum sustineremus.
Nunc autem, id est, ne prædicta inconvenientia concedantur, veritas ita habet, videlicet quod Christus resurrexit a mortuis, qui est primitiæ, id est primitivus vel primus, dormientium, id est mortuorum: qui dormientes dicuntur, quoniam Christo jubente faciliter et integre quasi de somno reducentur ad vitam. Horum dicitur Christus primitiæ,
16
17
Rom. vi, 4.
18
19
20
1 Cor. iv, 12.
11
12
13
14
15 quoniam primus tempore, et propria virtute surrexit, loquendo de dormientibus in fine sæculi suscitandis. Aliqui tamen pauci ante Christum surrexerunt, quorum ipsemet tres suscitavit.1516 Unde de Christo legitur in Apocalypsi :1718 Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. Quoniam quidem per hominem, scilicet Adam primum nostrum parentem, mors naturæ et culpæ ingressa est genus humanum, propter originale peccatum illius, et per hominem, scilicet Christum, id est merito passionis ejus, erit resurrectio mortuorum, qui immutabuntur.1920 Potentior est enim Christus ad reparandum, quam Adam ad destruendum. Et sicut in Adam, id est in prævaricatione Adæ, omnes moriuntur, incurrendo originale peccatum et moriendi necessitatem, eo quod peccatum illius traducatur in posteros ; ita et in Christo, id est virtute et merito Christi, omnes vivificabuntur in resurrectione futura, et vitam gloriæ consequentur omnes electi : imo meritum Christi omnino in se sufficiens est, ut omnes simpliciter per ipsum beatam resurrectionem sortiantur.
Porro, quod impii resurgent, non erit merito Christi, sed divina ejus virtute. Apostolus autem nunc loqui videtur de omnibus electis, qui merito Christi beatam immortalitatem adipiscentur. De quibus et Christus dixit :21 Omnia traham ad me ipsum;22 Daniel propheta quoque, Omnes (inquit) populi, tribus et linguæ servient ei.
Unusquisque autem in suo ordine, id est, in suo gradu et dignitate, secundum exigentiam meritorum suorum, resurget, ut Apostolus in ordine Apostolorum, martyr in ordine martyrum. Deinde exponit hunc ordinem : Primitiæ Christus, id est, omnium resurgentium in finali judicio primus tempore, et summus dignitate, est Christus, qui prior surrexit, ut fidem et spem faceret, formamque præberet credentibus; deinde in fine sæculi suscitabuntur hi qui sunt Christi, id est fideles, electi, utpote qui in adventum23 ejus crediderunt, id est in Christum venturum ad faciendam universalem remunerationem. Isti resurgent Christo posteriores tempore, et inferiores dignitate. Resurgent etiam ante eos qui non sunt Christi, id est ante infideles et reprobos, non ordine temporis, sed dignitatis. Resurrectio enim erit in momento.24
Deinde, id est resurrectione completa, erit finis hujus mundi, quia tunc species generabilium esse cessabunt, et status mundi mutabitur.25 Erit quoque tunc finis, id est consummatio seu plena perfectio electorum, qui tunc in anima et corpore glorificabuntur. Quum Christus homo tradiderit, id est, obtulerit, seu præsentaverit, regnum militantis Ecclesiæ, id est electos fideles, in quibus Christus interim regnat per fidem, regens eos per gratiam. Hoc regnum offeret et præsentabit Salvator Deo et Patri, id est Patri æterno, tanquam elegantissimam prædam de antiqui hostis manu excussam, atque de vinculis mortis æternæ suo pretiosissimo sanguine liberatam.
Dicitur autem Christus hoc regnum Patri sic præsentare, quia adducet electos ad summi cœli palatium, in quo habitat Deus Pater, ponetque eos illic in conspectu Patris, non ut Pater incipiat eos inspicere, sed ut ipsi eum per speciem contemplari incipiant. Juxta quem modum ait Psalmista : Quando veniam et apparebo ante conspectum Dei ?26 — Vel sic : Quum Christus tradiderit, id est dederit, regnum prædictum Patri, videlicet ut Pater in electis regnet, eosque regat gubernatione completa, puta per gloriosam fruitionem et confirmationem eorum in bono, quos modo regit gubernatione incompleta per gratiam viæ amissibilem, quæ tamen imperfectio est ex parte nostri, qui sæpe peccamus, non recte tendentes ad ultimum finem. Viatores enim reguntur a Deo per hoc, quod diriguntur in ultimum finem, sed hæc gubernatio non excludit omne malum. Comprehensores vero reguntur a Deo per hoc, quod in ipso ultimo fine immobiliter conservantur. Ut ergo Pater hoc modo regnet in ipsis fidelibus, Christus dat eos Patri.
Denique dat eos Patri, non quasi non sint Patris : imo a Patre dati sunt Christo, juxta illud in Psalmo, Postula a me, et dabo tibi gentes.27 Et alibi ipse Christus : Omne, inquit, quod dat mihi Pater, ad me veniet.28 Alibi quoque apertius loquitur Patri :29 Tui (inquiens) erant, et tu mihi eos dedisti. Quomodo ergo dat Christus eos Patri, nisi secundum manifestationem? Nunc enim ignoratur, qui amore sint digni;30 sed tunc Christus manifestabit, qui ad Patrem pertineant, dicens electis : Venite, benedicti Patris mei.31 Hoc modo et nos damus aliqua Deo, prout David testatur :32 Tua, Domine, sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Per hoc autem quod Christus dicitur tradere regnum Deo Patri, non est intelligendum quod tollat aut adimat illud sibi aut Sancto Spiritui. Una namque divina Persona expressa, singulæ dantur intelligi, ubi non obviat relativa distinctio.
Itaque finis erit, quum evacuaverit, id est, cessare fecerit Christus, omnem principatum, et potestatem, et virtutem, id est universos gradus prælationum, angelorum, dæmonum et hominum : quia ut dicit Glossa, quamdiu durat hic mundus, angeli angelis, dæmones dæmonibus, homines hominibus præsunt, ad utilitatem vel deceptionem viventium; sed omnibus collectis, jam omnis cessabit prælatio, quoniam ultra non erit necessaria. Ideo hanc prælationem dicitur Christus evacuare, quia omnes suos exaltabit in regno, tanto unumquemque sublimius, quanto jam amplius humiliatur. Vel, Quum evacuaverit omnem principatum, etc., hoc est, manifestaverit nullam creaturarum habuisse aliquid horum nisi a Deo.
Sed quum ordo angelorum in prælatione consistat, et inter ceteros ordines hi tres computentur, videlicet Principatus, Potestates, Virtutes : quæri potest, quomodo angelorum evacuentur prælatio, principatus, potestas et virtus. Et respondendum, secundum Thomam in prima parte, quod in ordinibus angelorum duo pensantur, videlicet distinctio seu gradus perfectionum, secundum differentiam naturæ et gratiæ : et quantum ad hoc, ordines angelorum nunquam cessabunt, quia natura eorum non corrumpetur, nec gratia auferetur. Secundo consideratur in ordinibus angelorum exsecutio officiorum. Hæc autem exsecutio post diem judicii cessabit, secundum quod ordinatur ad reductionem hominum ad suum principium creativum. Manebit vero, prout consistit in consecutione ultimi finis seu adeptione beatificæ fruitionis : nam actiones hierarchicæ manebunt post diem judicii in Beatis, non propter novam influentiam, sed propter conservationem perfectionis influxæ. Sicut enim inferiores angeli a superioribus illustrantur, sic inferiorum cognitio talis a superiorum illuminatione dependet, non solum quantum ad receptionem, sed etiam quantum ad conservationem. Homines quoque, qui angelorum ministerio ad beatitudinem perducuntur, aliquam illuminationem habebunt per angelorum officia. Hæc est responsio S. Thomæ : quæ licet probabilis sit, auctoritatem tamen non habet, secundum aliquos, saltem in multis. — Porro de dæmonibus aliqui dicunt, quod post diem judicii non cruciabunt homines, sed omnes simul, tam dæmones quam homines reprobi, uno igne, non tamen æqualiter, punientur.
Quamvis autem communiter dicant expositores aliqui, per principatus designari majores, per potestates vero medios, et per virtutes, inferiores, tam in angelis quam hominibus, et suo modo in dæmonibus, ita quod Apostolus enumerando incipit a superioribus : documentis tamen divini et magni Dionysii potius consonare videtur, ut dicamus opposito modo, ita quod enumeratio Apostoli incipit ab inferiori, videlicet a principatibus, per quos intelliguntur inferiores, per potestates, medii, per virtutes autem, superiores. Dionysius enim in libro de Principatu angelico, ponit Virtutes ante Potestates ac Principatus. Nam Principatus ponit in summo ordine infimæ hierarchiæ, Potestates vero in infimo ordine secundæ hierarchiæ, Virtutes autem in medio ordine hujus hierarchiæ.33
Oportet autem, ut impleantur Scripturæ, illum, videlicet Christum, regnare jam per fidem in Ecclesia militanti, juxta illud: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum;34 donec ponat ipse Christus divina sua virtute, omnes inimicos, id est adversarios suos incredulos et perversos, sub pedibus ejus, id est sub suæ potestatis plenaria subjectione:35 quod erit in die judicii, quando implebitur illud propheticum, Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.36 Interim ergo durabit status Ecclesiæ, et regimen Christi in ea. Hæc dictio, Donec, sumitur hic inclusive, non exclusive. Non enim Christus regnare cessabit, quum fuerint sibi omnes subjecti, sed si interim regnat, certius est quod postmodum regnabit. Simili modo sumitur in Psalmo, quum dicitur: Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum.37 Novissime autem, quando videlicet in die novissimo mortale hoc induerit immortalitatem, inimica destruetur mors, id est mors quam naturaliter abhorremus, et quæ nostræ vitæ adversatur. Quod autem Christus ponet inimicos omnes sub pedibus, hinc constat: Omnia enim, cœlestia, terrestria et infernalia, subjecit Pater sub pedibus ejus, scilicet Christi.38 Unde ipse ait:3940 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.41 Quum autem dicat Scriptura, Omnia subjecta sunt ei, scilicet Christo a Patre, intelligendum est hoc sine dubio, præter eum, id est præter Patrem, qui subjecit ei omnia, scilicet Christo.
Quum autem subjecta fuerint illi, id est Christo, omnia, quando videlicet omnes adversarii ejus fuerint ei plene subjecti, et cunctis fidelibus et infidelibus manifestatum fuerit Christum Dominum esse universorum, quando perversi per experientiam suæ damnationis scient Christum esse Dominum omnium; tunc ipse Filius subjectus erit ei, id est Patri, qui sibi, id est Filio, subjecit omnia creata. Erit autem Christus secundum formam servi Patri subjectus, non quod modo non sit subjectus, sed quia tunc cum corpore suo mystico manifestabitur subditus Patri coram universis electis. Ut sit Deus Pater, vel Christus secundum divinam naturam, omnia causaliter, objective seu fruitive, in omnibus comprehensoribus. Quidquid enim amari possit vel appeti, habent in Deo; et Deus est causa totius beatitudinis electorum, qui nihil quærunt aut diligunt nisi Deum, et alia in Deo, propter Deum, et secundum Deum. Deus quippe est unum illud quod solum necessarium est, in quo est omnium bonorum ac pulchrorum ac desiderabilium plenitudo immensa, qui solus quietat rationalis creaturæ affectum.42
Præterea redit Apostolus ad probandum generalem resurrectionem futuram. Alioqui, id est, si mortui non resurgent, quid facient qui baptizantur, id est, lacrimis pœnitentiæ seu aquis afflictionum perfunduntur, pro mortuis, id est pro remissione peccatorum mortuis impendenda, si omnino mortui non resurgunt? quasi dicat, Inanis esset labor eorum: sicut habetur de Juda, quod nisi eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis.43 Sed posset quis instare et dicere, quod licet corpora resuscitanda non essent, animæ tamen præmio donarentur, sicut et nunc ante resurrectionem. Pium ergo et utile esset pro defunctis, hoc modo baptizari ac deprecari propter animas liberandas de pœnis, quamvis corpora nunquam resurgerent. Et respondendum, quod tunc non esset tam utile sicuti modo. Ut quid et baptizantur vivi (juxta sensum prædictum) pro illis defunctis? Est ergo baptismus afflictionis, de quo in Evangelio dicit Salvator:44 Ego baptismo habeo baptizari. Vel sic: Quid facient qui baptizantur pro mortuis, id est pro peccatis suis delendis, vel se ipsis spiritualiter mortificandis, ad similitudinem mortis Domini Salvatoris? quasi dicat: Inaniter baptizantur, quum non sint vitam habituri. Ut quid, id est quo fructu, et nos Apostoli, prædicatores et martyres Christi, periclitamur, id est, pericula patimur, imo et mortificamur, vel ad supplicia ducimur, omni hora, id est assidue?45 Quotidie enim morior, id est, gravibus tribulationibus afficior: et hoc verum esse juro per gloriam vestram, fratres, id est per beatitudinem vobis paratam in cœlo; vel, Propter gloriam vestram, id est ad hoc ut vos gloriam mereamini sempiternam; quam habeo per certissimam exspectationem et propinquam potentiam, in Christo Jesu Domino nostro, id est virtute et gratia ac merito Christi, vel per contemplationem ipsius.
Footnotes
-
Thren. IV, 20. ↩
-
Is. LIII, 5. ↩
-
Is. XI, 10. ↩
-
Is. LIII, 9. ↩
-
Osee VI, 3. ↩
-
Soph. III, 8. ↩
-
Joann. XX, 18. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
Marc. XVI, 14-19. ↩
-
Act. viii, 17. ↩
-
Marc. XV, 40. ↩
-
Act. VIII, 3; IX, 2. ↩
-
Act. VIII, 2-7. ↩
-
Luc. vii, 14, 15; ↩
-
Matth. ix, 25; ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Joan. xi, 43, 44. ↩
-
Sap. ii, 24. ↩
-
Gen. iii, 19; ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
1 Thess. iv, 15. ↩
-
vers. 52. ↩
-
Apoc. xxi, 1. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Ps. 11, 8. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Joann. xvii, 6. ↩
-
Eccle. 1x, 1. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
1 Par. xxix, 14. ↩
-
26 vers. 54. ↩
-
Luc. 1, 32. ↩
-
Ps. cix, 1. ↩
-
Is. xlv, 25. ↩
-
Ps. lxx, 18. ↩
-
Ps. viii, 8; ↩
-
Matth. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
xxviii, 18. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
II Mach. xii, 44. ↩
-
Luc. i, 32. ↩
-
Rom. viii, 36. ↩
Chapter 16 of 18