Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : JAMQUE VENERAT MENSIS SEPTIMUS.

REPARATIO templi et altaris hic recitatur, qualiter scilicet sint incepta. Jamque venerat mensis septimus primi anni regressionis in Jerusalem : qui mensis dicitur correspondere nostro Septembri, et partim Octobri ; et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo omnis populus*, a captivitate reversus,* quasi vir unus*, hoc est voluntate concordi, ad instaurandum* altare ac templum : de quibus in Jeremia Dominus prædixit, Dabo eis cor unum et animam unam ;1 in Jerusalem. Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes*. Iste Josue, est Jesus* filius Josedec, tunc pontifex Judæorum, ut Josephus refert undecimo libro Antiquitatum. De quo in Zacharia legitur : Audi, Jesu, sacerdos magne.2 Et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus*. Qui duo* erant principales in isto negotio atque in populo illo.

Et ædificaverunt altare Dei. Hoc fuit altare holocaustorum, in atrio factum sub dio, quia templum nondum fuit inceptum : et primo cœperunt altare construere, ut possent quotidie sacrificia immolare. Collocaverunt autem altare super bases suas*,* id est super convenientia fundamenta, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum*, id est gentilibus, et præsertim* Samaritanis, quos in terra decem tribuum collocaverant reges Assyriorum :3 qui communiter fuerunt adversarii Judæorum ; et obtulerunt super illud holocaustum Domino sacerdotes mane et vespere*. Hoc fuit* sacrificium juge et quotidianum, quo offerebatur quotidie agnus anniculus, id est unius anni, de mane, et item de vespere, sicut scriptum est in Numerorum libro, in quo Dominus ait : Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis :4 Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum.

Feceruntque solennitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est in Levitico : quæ incepit quintadecima die septimi mensis, quia ibidem legitur : quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ Tabernaculorum septem diebus.5 Qualiter autem illa solennitas celebrabatur, eodem capitulo et etiam infra in isto volumine continetur. Et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum Dei, in Levitico et Numeris, ubi de his sacrificiis agitur, opus diei in die suo, id est sacrificium fiendum quolibet die præfixo.67 Et post hoc holocaustum juge*, id est quotidianum*, quod nullo die omittebatur propter quæcumque sacrificia alia immolanda, tam in calendis*, id est neomeniis seu mensium* exordiis, quam in universis solennitatibus Domini quæ erant consecratæ*, id* est in præcipuis festis legis, videlicet Paschæ, Pentecostes, Tubarum, Expiationis et Tabernaculorum : de quibus in Levitico et Numerorum libro ac Deuteronomio frequenter fit mentio ;89 et in omnibus diebus, in quibus ultro offerebatur munus Domino, id est, sponte ex devotione ultra debitum fiebat a plebe oblatio.

A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino*. Tunc enim* erexerunt altare, ante cujus erectionem non poterant immolare. Porro templum Dei necdum fundatum erat. Dederunt autem principales inter Judæos pecunias latomis*, id est lapidum cæsoribus,* et cæmentariis*, qui cum cæmento muros seu* parietes ex lapidibus construebant. Cibum quoque*, videlicet blada,* potum et oleum dabant Sidoniis Tyriisque*, id est viris* operariis de Sidone et Tyro, ut deferrent, id est apportarent, ligna cedrina de Libano monte, in quo crescunt, ad mare Joppen, id est usque ad ripam maris Mediterranei, juxta quam sita est urbs nomine Joppe antiqua :10 quæ a Japhet filio Noe perhibetur fundata, ubi est portus Mediterranei maris ; juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum, qui (Josepho teste) jussit de suo sumptus in omnibus fieri. Sic et tertio Regum libro legitur Salomon dedisse blada et oleum Hiram regi Tyri, quatenus servi ipsius adducerent pro constructione templi ligna cedrina et abiegna :11 secundum quod Paralipomenon libro secundo additur et de vino, quod dedit Hiram regi.12

Anno autem secundo adventus eorum a Babylone ad templum Dei, id est ad locum templi nondum tunc incepti, cœperunt ædificare templum Zorobabel et Josue, etc., et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, id est, qui erant ad minus viginti annorum, ut urgerent opus Domini, id est, sollicitarent ædificium templi. In libro Numerorum legitur Dominus præcepisse numerari Levitas a tricesimo anno usque ad annum quinquagesimum, ad portandum et faciendum sibi injuncta.13 Alio loco Numerorum habetur :14 Hæc est lex Levitarum : viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. Quomodo ergo licuit istis constituere Levitas a viginti annis ? Ad quod dicendum videtur, quod isti Levitæ dicuntur positi ad sollicitandum structuram templi. Si autem faciebant cetera opera Levitarum, forsan ex dispensatione sic factum est, quia pauci erant adhuc. Stetitque Josue pontifex, et filii ejus et fratres ejus, quasi vir unus, id est ordinate atque concorditer, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei, id est in loco templi, hoc est ad dirigendum operarios ipsos ad agendum viriliter.

Fundato igitur templo, steterunt sacerdotes in ornatu suo, id est sacerdotalibus vestimentis induti, cum tubis, quarum usus fuit in cultu et obsequio Dei, et in jubilæo, et dicebantur tubæ sacerdotales :15 de quibus Josue ait. Fuerunt quoque tubæ, quarum usus fuit in bellis, et aliæ tubæ ad populum convocandum, sicut in libro scribitur Numerorum.16 Et Levitæ filii Asaph in cymbalis, id est cum talibus musicis instrumentis, de quibus prædictum est, ut laudarent Deum per manum David regis Israel, id est, secundum ordinationem David regis laudarent Dominum, in psalmis a David compositis.17 Et concinebant in hymnis et confessione Domino, Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israel : id est, in psalmis et laudibus aliis ac spiritualibus canticis pariter cecinerunt, Omnipotenti gratias agendo de templi fundatione. Omnis quoque populus Israel ibi præsens, vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.

Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum, id est præcipui inter patres, et seniores qui viderant templum prius a Salomone constructum, quum fundatum esset : non quod fuerint quando illud templum fundabatur, sed quum fundatum, id est firmiter collocatum esset, in suo vigore subsistens ; et hoc templum, id est templi hujus secundi fundamenta ; flebant voce magna, tum ex recordatione destructionis illius primi celeberrimi templi, tum quia templum istud secundum fundatum, videbatur parvi momenti respectu templi prioris, nec apparebat quod unquam pertingeret ad notabilem venustatem et gloriam comparatione templi prioris. Hinc per Aggæum Dominus ait constructoribus templi secundi : Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prius ? et quid vos videtis hanc nunc? Numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?1819 Et ibi consequenter Dominus consolabatur eos, dicendo : Magna erit gloria domus istius novissimæ magis quam primæ.20 Quod, sicut ibi expositum est, impletum est per Christi præsentiam, oblationem, prædicationem, miraculosasque actiones in templo secundo.2122

Footnotes

  1. Jer. xxxii, 39. ↩

  2. Zach. vii, 8. ↩

  3. IV Reg. xvii, 24. ↩

  4. Num. xxviii, 3, 4. ↩

  5. Lev. xxiii, 34 et seq. ↩

  6. Ibid. xxiii; ↩

  7. Num. xxviii, xxix. ↩

  8. Ibidem; ↩

  9. Deut. xvi. ↩

  10. Zach. iii, 8. ↩

  11. III Reg. v, 11. ↩

  12. II Par. u, 10. ↩

  13. Num. iv, passim. ↩

  14. Num. vm, 24. ↩

  15. Josue vi, 4, 5, etc. ↩

  16. Num. x, 2-10. ↩

  17. II Reg. vi, 5. ↩

  18. Agg. ii, 4. ↩

  19. Agg. ii, 4. ↩

  20. Ibid. 10. ↩

  21. Agg. viii, 24. ↩

  22. II Par. ii, 10. ↩

Chapter 4 of 11