Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : AUDIERUNT AUTEM HOSTES JUDÆ ET BENJAMIN.

MODO describitur, qualiter adversarii Judæorum procuraverunt prohibitionem reædificationis templi et civitatis Jerusalem. Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, id est Samaritani habitantes in terra decem tribuum, hostes Judæorum reversorum de Babylone, qui erant ex tribu Juda ac Benjamin et etiam Levi, quia filii captivitatis, id est præfati Judæi ante diu in captivitate detenti, et jam inde relaxati atque remissi, ædificarent templum Domino Deo Israel; et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum, id est, Deum Israel colimus, sicut et vos. Legitur quarto libro Regum, quod quum Salmanasar rex Assyriorum captivasset et abduxisset decem tribus Israel, posuit in terra earum gentes diversas, quibus idola sua colentibus Deus misit leones, qui devoraverunt multos ex eis. Quo cognito, rex Assyriorum jussit illuc adduci unum de sacerdotibus Israel a se captis, ut doceret gentes illas colere Deum. Sicque receperunt circumcisionem et Moysis libros, Deoque Israel sacrificaverunt, et cum hoc coluerunt deos et idola sua. Hinc dicunt: Ecce nos immolavimus victimas, id est hostias Deo Israel, a diebus Asarhaddon regis Assur, qui adduxit nos huc.

Legitur quarto Regum libro, quod mortuo Sennacherib, successit ei in regno Asarhaddon filius ejus. Jam autem inductum est, quod Salmanasar rex Assyriorum, pater ipsius Sennacherib, captis filiis Israel, collocavit in terra eorum gentiles. Quomodo ergo dicunt, Ecce nos immolavimus victimas ex diebus Asarhaddon regis Assur, qui adduxit nos huc?1 Ad hoc quidam respondet, quod sacerdos fuit missus ab isto Asarhaddon, et cum ipso sacerdote multos gentiles idem rex misit ad inhabitandum territorium decem tribuum. Quod dictum pro parte verificatur. Nempe, ut Magister in historiis refert, Salmanasar paucos adduxit gentiles ad inhabitandum Samariam. Asarhaddon autem postea misit multo plures, populavitque terram illam. Verumtamen sacerdos missus fuit ab ipso Salmanasar, nec poterat tanta dilatio adventus sacerdotis differri usque Asarhaddon regem, videlicet per totum tempus regni Sennacherib. Imo, secundum Josephum nono libro Antiquitatum, Salmanasar misit non unum tantummodo sacerdotem, sed plures.

Et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes:2 Non est vobis et nobis, ut ædificemus Domino Deo nostro, id est, vobis non convenit societas aut communio vel jus ædificandi nobiscum templum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino templum, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. Cyrus enim (ut patuit supra) dedit Judæis, non gentibus, licentiam construendi templum Deo, quamvis aliis dederit licentiam adjuvandi Judæos.3 Isti autem perversa intentione voluerunt se Judæis ædificantibus commiscere, ut scilicet in societate eorum admixti, eos plus impedirent: quia familiaris inimicus est efficacior ad nocendum. Et quia erant idololatræ, eorum societas fuit Judæis vitanda.

Factum est ergo ut populus terræ Samariæ et circumjacentium regionum, impediret manus populi Judæ, id est Judæorum ædificantium, et turbaret eos in ædificando: faciendo eis diversas molestias, seu impediendo adductionem lignorum et consimilium ad ædificia necessariorum.4 Conduxerunt quoque adversum eos consiliatores, id est, quosdam induxerunt pecuniis, ut destruerent consilium eorum, id est, ut ipsi consiliatores suis persuasionibus impedirent Judæorum consilium ab ædificationis prosecutione, omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum, id est usque ad secundum annum imperii Darii hujus: de quo infra dicetur, quis et quorum filius fuit. Hinc in Aggæo habetur: In anno secundo Darii regis, etc. His consonat quod Josephus narrat: Dum mitterent templi fundamenta, omnes in circuitu gentes, præsertim Cuthæi, id est Samaritani, petebant satrapas, ut impedirent Judæos ne civitatem et templum instaurarent. Qui pecuniis corrupti, fecerunt sic: quod Cyrus circa bella occupatus nescivit.

In regno autem Assueri: ipse est rex Artaxerxes; in principio regni ejus, scripserunt præfatæ gentes, accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem, id est contra Judæos commorantes in terra Judææ et urbe Jerusalem. At vero quis fuerit iste Assuerus, habet difficultatem propter opinionum varietatem, et potissimum propter diversitatem nominum regis ejusdem, et coincidentiam nominum regum diversorum. Frequenter enim rex habuit nomina multa, et rursus diversorum regum nomina erant eadem sæpe, sicut et adhuc sunt. Itaque aliqui putaverunt, quod Assuerus cui nunc dicitur scripta accusatio contra Judæos, fuit is qui Esther accepit uxorem: quod, Lyra testante, etiam Rabbi Salomon tenet. Et verum est quod Josephus recitat Assuerum illum a Græcis Artaxerxem vocari. Dicit quoque quod vocatus sit Cyrus. Verumtamen Josephus ait, quod Assuerus iste non fuit qui ipsam Esther accepit, sed diu ante, videlicet quod fuit Cambyses filius Cyri immediatus, qui Cyrus dedit redeundi licentiam: et hoc expositores catholici sunt secuti, et verum censetur. Et Cambyses ille in libro Judith, Nabuchodonosor nuncupatur. Opinio autem Rabbi Salomonis, paulo post erronea ostendetur.

Et in diebus Artaxerxis, id est Cambysis, scripsit Beselam, id est vir sic vocatus, Mithridates et Thabeel, id est alii viri sic dicti, principes Samaritanorum, ad Artaxerxem regem Persarum, videlicet Cambysem, qui Cyro successit in regno et monarchia. Epistola autem accusationis scripta erat Syriace, id est verbis Syrorum, et legebatur sermone Syro, id est eodem sermone quo exstitit scripta, ita quod non legebatur audientibus per interpretem in alia lingua, quoniam audientes illi noverant Syriacam linguam.

Reum Beel Teem : tria sunt nomina. Circa quod scribit quidam : Expositores nostri dicunt communiter, quod sint tria nomina propria hominum scribentium istam epistolam : quod dictum ex ignorantia Syri sermonis procedit. Nam secundum proprietatem linguæ illius, Reum est proprium nomen ; alia duo sunt nomina appellativa sui officii. Beel enim dominum significat vel magistrum ; Teem, ratiocinationem. Ratiocinatio autem uno modo significat computum ; alio modo, prolationem verborum. Est igitur sensus, quod Reum fuit vel magister vel dominus computi. Hæc ille. Cujus objectioni posset faciliter responderi, quod in multis linguis eadem nomina sunt appellativa et propria, sicut in Latino, leo, amator, amicus et consimilia, et frequenter in eadem propositione possunt utroque modo sumi, ut certum est. Præterea multi doctores catholici in hoc loco dicunt, Beel et Teem esse communia nomina, et designare officium. Ideo expositores catholici non fuerunt hoc loco taliter, tamque generaliter, de ignorantia et errore notandi. Amplius non videtur verum, quod Reum ille fuerit magister aut dominus computi, quia (ut Josephus tangit et Magister in historiis sequitur) fuit scriptor accidentium rerum. Nec obstat quod sequitur, et Samsai scriba. Reges namque et principes consueverunt habere scriptores rerum gestarum in propria ter-

Agg. n, 1.

Esther n, 17.

Ibid. xvi, 1.

Judith 1, 3, 7, etc.5 ra, qui dicebantur scribæ, et alios conscribentes ea, quæ in aliis contingebant provinciis, qui dicebantur scriptores accidentium rerum. Unde quod quidam ait, quod Reum ille dictavit epistolam, et Samsai eam scripsit, erroneum est aut incertum, si secundum suam opinionem, Reum ille fuit magister aut dominus computi, quum scriptores et scribæ magnatum communiter melius sciant formam et modum dictandi quam principes.

Et ceteri de gentibus quas transtulit, id est, de terris imperii sui migrare, et in Samaria habitare fecit, Asenaphar, id est prædictus Asarhaddon, qui plura sortitus est nomina, qui (ut dictum est) terram decem tribuum magis populavit, quam Salmanasar avus ipsius.

Hoc est exemplar epistolæ quam miserunt ad eum, id est, quam præfati miserunt Cambysi regi Persarum: Artaxerxi, id est Cambysi, regi Persarum, servi tui, id est nos ministri tui, quos præfecisti populo tuo, viri qui sunt trans fluvium Euphraten, qui inter Persas et Samariam medius fuit, salutem dicunt. Notum sit regi, quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam. Ex hoc loco (ut recitat Lyra) probat Rabbi Salomon, quod epistola ista sit missa Cyro regi Persarum, quoniam ipse Cyrus, et non filius ejus Cambyses, dedit Judæis redeundi licentiam. Quod argumentum facillime solvitur, quum sit sensus, Ascenderunt a te ad nos, id est a terra imperii tui ad terram nostram. Denique, Rabbi Salomon iste (ut tactum est) dicit, quod Assuerus seu Artaxerxes cui scripta est ista epistola, fuit Assuerus qui ipsam Esther duxit uxorem:6 quem constat non fuisse Cyrum, qui dedit Judæis redeundi licentiam. Et paulo post clarius reprobabitur error iste. Quam œdificant exstruentes muros ejus et parietes componentes. Circa hoc scribit quidam: In hoc false accusabant Judæos, quia non reædificabant civitatem, sed tantummodo templum. Quod dictum stare non potest: imo prius cœperunt reædificare civitatem quam templum; alioqui, ubi mansissent? Nec principes illi ausi fuissent regi suo tam manifestum et ad oculum patens mendacium scribere. Cyrus quoque dedit Judæis licentiam reædificandi, non solum templum, sed etiam civitatem, ut cito probabitur.

Nunc ergo notum sit regi, quia si civitas illa œdificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt, id est, tibi erunt rebelles, renuendo persolvere reditus, quos omni anno solvere obligantur de terræ nascentibus et arborum fructibus, tributa quoque et vectigalia. Dicitur autem tributum, quod datur seu solvitur ministro principis deputato ad levandum hujusmodi bonum; vectigal autem, quod principi apportatur, seu pedagium quod solvitur de rebus quæ vehuntur per terram aut aquas. Et usque ad reges hæc noxia, id est rebellio et offensio ista, perveniet, id est usque ad te, successoresque tuos. Nos autem memores salis quod in palatio comedimus, id est, ad memoriam revocantes beneficia collata nobis a te et a patribus tuis usque ad minima, scilicet usque ad sal, vel usque ad cibos sale conditos, nuntiamus regi, ut recenseas, id est, recolas et inquiri facias, in libris historiarum patrum tuorum; et invenies scriptum in commentariis, et scies quia urbs illa, urbs rebellis est.

Sequitur responsio regis. Verbum, id est responsivam epistolam, misit rex Reum, id est ipsi Reum ac ceteris qui cum eo scripserant regi. A me præceptum est, et recensuerunt scribæ mei in libris historiarum, inveneruntque, quoniam civitas illa ab antiquis diebus adversus reges rebellat, id est, rebellare consuevit. Et hoc reges et cives Jerusalem quandoque fecerunt juste, ut patet de David, Asa, Josephat, Ezechia; quandoque injuste, ut tempore Joakim et Sedeciæ, quando Deus propter peccata eorum subdidit eos infidelium regibus.78910 Nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: prout secundo et tertio Regum de David et Salomone refertur. Tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant, id est, reges illi Jerusalem, scilicet David, Salomon, receperunt tributa et alia quæque a regnis et provinciis, scilicet Syria, Moab, Ammon, Idumæa, quas sibi subjecerant.1112 Nunc ergo audite sententiam: Prohibeatis viros illos ab exsecutione ædificationis, et urbs illa non ædificetur.

Circa hoc scribit quidam: Ex quo patet, quod Artaxerxes iste fuit Cyrus, et non retractavit, edictum suum: quia non dederat licentiam ædificandi civitatem, sed tantum templum, ut habetur supra, nec istud retractavit.13 Circa hoc dico, quod Artaxerxes iste non fuit Cyrus, qui dedit licentiam ædificandi templum, sicut dictum est et probatum, quia secundum Hieronymum in multis locis expositionum suarum super Prophetas, Cyrus ille fuit omnino per omnia favorabilis ipsis Judæis:14 et hoc Beda, Haymo et ceteri Catholici concorditer dicunt. Insuper, falsum est et sacræ Scripturæ contrarium, dicere quod Cyrus iste non dedit Judæis licentiam reædificandi civitatem, sed solum templum: quoniam (ut in expositione superiori allegatum est plenius) de Cyro hoc rege Persarum per Isaiam Dominus prænuntiavit:15 Ipse ædificabit civitatem meam. Quod certum est de urbe Jerusalem esse prædictum, et esse sensum: Ipse ædificabit, id est ædificari licentiabit et permittet, aut certe jubebit, secundum quod ipsemet Cyrus dixit:16 Ipse, scilicet Deus cœli, præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem. Si ergo Cyrus prohibuit civitatem ædificari, suum utique edictum revocavit. Nec verum est primo haberi capitulo hujus libri, quod Cyrus dedit Judæis licentiam reædificandi solum templum. Nam quamvis ibi dicatur de templo construendo, non tamen additur ibi aliquid de præcisione aut exclusione aliorum. Iterum, dictum est Cyrum fuisse inductum ad templi reparationem, quia Hebræi ostenderunt ei præfatam Isaiæ prophetiam. Et quia in ea de civitatis reædificatione manifeste habetur, constat quod ad hoc dedit licentiam: imo de civitatis reædificatione habetur ibi apertius quam de templi constructione, ut patet ex primo articulo. Rursus, Josephus undecimo Antiquitatum libro recitat Cyrum scripsisse: Judæos terram meam inhabitantes, qui voluerunt ad patriam suam redire, permisi et civitatem renovare, templumque Dei in ea ædificare. At vero, secundum opinionem illam erroneam, Cyrus suum retractasset edictum de templi ædificatione: alioqui Judæi non omisissent prosequi ædificium templi, nisi epistola regis hoc continuisset.

Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, id est prosecutionem templi et ædificatio civitatis, et non fiebat usque ad secundum annum Darii regis Persarum:17 qui Darius, secundum Josephum, Hieronymum et sanctos doctores, fuit filius Hystaspis et diu præcessit Assuerum, cujus conjux exstitit Esther.18 Aliqui vero Hebræi affirmant, quod fuit filius Assueri et Esther. Postremo, juxta mysticum sensum, per reædificationem templi et civitatis Jerusalem, designatur reformatio Ecclesiæ in capitibus ejus et membris. Per gentes vero impedientes, signantur invisibiles atque visibiles Ecclesiæ hostes, falsi fratres, vitiosi prælati, et omnes qui adversantur unitati, paci et reformationi Ecclesiæ: qui dum nec ratione nec auctoritate queunt Catholicis prævalere, libenter se muniunt sæcularium principum favore ac potestate, apud quos mendaciter criminantur atque accusant Catholicos; et sicut fideles, exsultant et voce altisona laudant Deum, dum Ecclesia aliqualiter reformatur. Sapientiores tamen et perfectiores, considerantes in quanta sanctitate et justitia Ecclesia Deo servivit tempore Apostolorum et postea diu, plorant dum moderni temporis qualemcumque reformationem conspiciunt.19

Footnotes

  1. Ibid. xix, 37. ↩

  2. IV Reg. xvi, 24 et seq. ↩

  3. 1 Esdr. 1, 3, 4. ↩

  4. IV Reg. xvii, 24 et seq. ↩

  5. Agg. ii, 1. ↩

  6. Esther 11, 17. ↩

  7. II Reg. viii, 1; ↩

  8. III Reg. xv, 16, 19; ↩

  9. II Par. xx; ↩

  10. IV Reg. xviii, 9 et seq.; xix; xxiv, 1-4, 10-16; xxv, 1 et seq. ↩

  11. II Reg. VIII; ↩

  12. III Reg. IV, IX. ↩

  13. I Esdr. 1, 3, 4. ↩

  14. Cf. Quæst. Hebr. in fi- ne. ↩

  15. Is. XLV, 13. ↩

  16. I Esdr. 1, 2. ↩

  17. Sensus mysticus. ↩

  18. Esther 11, 17. ↩

  19. Esther II, 17. ↩

Chapter 5 of 11