Skip to the text

Articulus 5

EXPLANATIO CAPITULI QUINTI : PROPHETAVERUNT AUTEM AGGÆUS PROPHETA ET ZACHARIAS FILIUS ADDO.

HIC agitur de resumptione ædificationis templi, et de appellatione propter hoc facta ad Darium regem. Prophetaverunt autem Aggæus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israel. Isti duo fuerunt in terra Babyloniæ nati, et inter duodecim minores computantur Prophetas. Unde in Scholastica fertur historia : Ascensuri ex Babylonia in Judæam, alios hortabantur Judæos ut secum ascenderent, sed paucos invenerunt qui assentirent eis. Propterea in exhortatione et apparatu tres annos compleverunt, et in tertio anno regni Cyri egressi sunt sub Zorobabel duce eorum et Jesu pontifice, exhortantibus eos Zacharia propheta et Aggæo juvene, sed nondum propheta. Denique, mortuo Cambyse et Dario imperante, hi duo Prophetæ admonuerunt ipsum Zorobabel atque pontificem et populum, ut rursus inciperent prosequi ædificium templi et civitatis, etiam nondum ad hoc licentia obtenta a Dario, prædicentes ex revelatione divina, quod prosperaretur opus in manu eorum, nec Darius impediret. Verumtamen, secundum Josephum, Zorobabel audita promotione Darii in regem, festinanter eum accessit, quia jamdudum habuit familiarem amicitiam secum, atque (ut legitur) ex instigatione ipsius Zorobabel Darius fecit votum Deo Israel, quod si fieret rex, reædificaret civitatem Jerusalem et templum in ea. Concessit itaque Darius ipsi Zorobabel largam licentiam instaurandi templum et urbem, et privilegia multa. Sed sicut Magister in historiis scribit, iste accessus Zorobabel ad Darium, fuit postquam resumpsit ædificationem, dum principes Darii habitantes trans flumen petierunt a Zorobabel, qua auctoritate prosequeretur ædificationem dudum prohibitam, sicut jam ex textu patebit.

In ipso tempore venit ad eos, id est ad Zorobabel et Judæos, Thathanai, qui erat dux trans flumen Euphraten, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, et dixerunt : Quis dedit vobis consilium, ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus civitatis aut templi instauraretis ? Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum illius ædificationis, id est, qui essent principales in opere illo : quod scilicet Aggæus et Zacharias ex divina revelatione hoc insinuarent esse agendum, et quod Zorobabel dudum amicus Darii, esset exsecutor operis hujus. Oculus autem Dei eorum, id est respectus divinæ pietatis et confortationis, factus est super senes Judæorum, eos corroborans, ita quod non cessaverunt ab incepto, et non potuerunt principes præfati inhibere eos, quia Judæi de ipsorum inhibitione non curaverunt. Vel quamvis venerunt cum inhibendi proposito, Omnipotens tamen immutavit corda eorum, ita quod non prohibuerunt. Prima tamen expositio aptior reputatur. Nam subditur : Placuitque utrique parti, puta Judæis et Samaritis, ut res ad Darium referretur, id est, causa ista ad judicium Darii regis deportaretur, quia tunc erat monarcha in oriente ; et tunc satisfacerent adversus accusationem illam, id est, Judæi ex determinatione Darii responderent ad accusationem eis objectam, quod incaute haberent se, ædificando sic sine licentia regis.

Exemplar epistolæ quam misit Thatha- nai ad Darium, id est, sermo epistolæ quam miserant ei hi, qui cum ipso Thathanai scripserunt Dario regi, cui scripserunt sic: Dario regi pax omnis, id est pax perfecta, seu pax interior, exterior, præsens et futura. Notum sit regi, isse, id est ivisse, nos ad Judæam ad domum Dei magni. Isti enim Samaritani cum diis suis colebant et Deum Israel, quem magnum et summum esse credebant.1 Quæ ædificatur lapide impolito, id est ex impolitis seu non sculptis lapidibus, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur, crescitque in manibus eorum. Interrogavimus ergo senes illos: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis? Responderunt: Nos sumus servi Dei cœli et terræ, et ædificamus templum quod erat exstructum ante hos annos multos, id est, ædificamus templum simile templo olim a Salomone constructo. Itaque ex eo tempore quo fundamenta templi sunt a Zorobabel seu Sassabasar posita usque nunc, ædificabatur templum, non continue, sed interveniente longa interruptione ex Cambysis prohibitione, ut patuit capitulo præcedente.2 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, id est in armario seu repositorio librorum suorum annalium et historialium, quæ bibliotheca est in Babylone, id est in terra Babyloniæ: siquidem urbs Babylon fuit destructa; utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

Footnotes

  1. IV Reg. xvii, 32, 33, 41. ↩

  2. I Esdr. iv, 21-24. ↩

Chapter 6 of 11