Skip to the text

Articulus 6

EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : TUNC DARIUS REX PRÆCEPIT, ET RECENSUERUNT IN BIBLIOTHECA.

PRÆCEPTUM Darii de templo ædificando et consummando, hic ponitur. Tunc Darius rex præcepit ministris et scriptoribus suis, et recensuerunt, id est inquisierunt, in bibliotheca librorum continentium gesta præcedentium regum, qui erant in Babylone, id est in regno Babyloniæ, prout se ante extenderat et includebat multa et magna regna; et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum.1 In libro Judith habetur, quod Ecbatanis fuit potentissima civitas: quomodo ergo vocatur castrum? Forsan, quoniam instar fortalitii fuit firmissime facta, sicut secundum quorumdam expositionem Christus de Jerusalem dixit discipulis:2 Ite in castellum quod contra vos est.3 Vel forte Ecbatanis sumitur hic pro castro, non pro civitate. In Medena provincia, id est in regno Mediæ seu Medorum, inventum est ibi volumen unum, talisque in eo scriptus erat commentarius, id est tractatus expositorius rei gestæ per Cyrum.

Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est, id est, esse debet, vel cujus locus est, in Jerusalem, ædificaretur in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem, id est structuram templi, quod erit in altitudine sexaginta cubitorum, et latitudinem cubitorum sexaginta. Aliqui opinantur, quod latitudo sumatur improprie hic pro longitudine templi, præsertim quum latitudo templi Salomonis non fuerit nisi cubitorum viginti. Verumtamen Josephus etiam refert sicut in textu habetur.4 Et ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis. Hoc videtur ex verbis Josephi quasi exponi, dum ait:56 Et faciant tres parietes lapideos ipsius, videlicet templi, et unum parietem ligneum ex materiis ipsius provinciæ. Præterea objici potest, quia si templum istud secundum, fuit altitudinis sexaginta cubitorum, videtur fuisse altius templo Salomonis, quod habuit triginta cubitos in altitudine, prout tertio libro Regum habetur.7 Et respondendum, quod templum Salomonis fuit triginta cubitorum in altitudine usque ad primum tabulatum, deinde totidem usque ad tabulatum secundum, et ab illo usque ad verticem habuit adhuc in altitudine cubitos sexaginta. Unde tota ejus altitudo describitur secundo libro Paralipomenon ubi habetur: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat.8

Nunc ergo, Thathanai et qui estis trans fluvium, procul recedite ab illis, scilicet Judæis reædificantibus templum et urbem Jerusalem, et dimittite fieri templum Dei a duce Judæorum. Et offerant oblationes Deo cœli, orentque pro vita regis Darii et filiorum ejus prospere conservanda. Circa hoc scribit quidam: Ex hoc patet, quod rex iste habebat fidem unius veri Dei. Verumtamen, an habuit fidem formatam vel solum informem, an potius solummodo fidem suasam et quamdam credulitatem fidei similem, non autem fidem quæ est theologica virtus, puto incertum. Nam (ut patuit) etiam Samaritani idololatræ, credebant, supplicabant et sacrificabant uni vero Deo. Similiter Assuerus, cujus conjux fuit Esther, credebat esse unum verum et summum Deum, omnium provisorem, ut patet in ejus epistolis, præsertim Esther ultimo.910 Et tamen isti non habuerunt fidem quæ est virtus theologica, nec formatam neque informem, sicut neque hæretici nec Sarraceni, qui unum Deum, non idola, colunt.

A me ergo Dario rege positum est decretum, id est ordinatio et præceptum, ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, id est, transgressus fuerit eam, tollatur lignum de domo ipsius, si habuerit domum et lignum pro patibulo aptum: alioqui aliunde sumatur hujusmodi lignum; et configatur in eo. Domus autem ejus publicetur, id est, facultates ipsius ad fiscum pertineant regis. Deus qui habitare facit nomen suum ibi, id est, qui in templo Jerusalem jussit se invocari, nominari, laudari, et qui se ipsum voluit ibi per specialem gratiam esse et habitare, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei.

Ædificaverunt Judæi templum et urbem, jubente Deo per Aggæum et Zachariam prophetas, et jubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum;1112 et compleverunt domum Dei. Ex qua forma verborum patet falsitas Rabbi Salomonis, dicentis quod Artaxerxes iste fuit idem qui Darius:1314 quod si verum esset, Scriptura non loqueretur de eo et Dario cum interpositione hujusmodi conjunctionis copulativæ. Idcirco cum Josepho dicendum, quod Artaxerxes ille fuit filius Darii, et a Josepho Xerxes vocatur. Nec obstat, quod templum dicitur esse completum sexto Darii anno, videlicet quoad ædificium ejus secundum se: multa tamen deerant ejus ornatui et utensilibus et ædibus in gyro fiendis pro templi ministris. Usque ad diem tertium mensis Adar, qui duodecimus mensis est apud Judæos.

Deinde in littera describitur, qualiter Judæi seu filii transmigrationis, id est de transmigratione et captivitate reversi, fecerunt dedicationem templi; et pontifex ac majores fecerunt sacerdotes ac Levitas stare ordinate secundum congruentiam officiorum suorum in vicibus suis, in quibus ministrare debebant et exercere opera Dei, sacrificando, laudando, et circa hostias præparandas ministerium exhibendo, sicut scriptum est in libro Moysis, præsertim in Levitico et libro Numerorum per diversa capitula: et plana est littera.

Et purificati sunt sacerdotes et Levitæ, id est, ad faciendum pascha secundum legem erant dispositi et purgati per orationes, lotiones et continentiam, atque per immunitatem ab irregularitatibus et immunditiis legis, a quibus debebant esse immunes aut purgati pascha facturi et agnum paschalem manducaturi : de quibus omnibus in Exodo, Levitico et ceteris Moysis libris diffuse tractatur. Purificati sunt ergo quasi vir unus, id est omnes concorditer sine exceptione. Et fecerunt solennitatem Azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, gratiose agendo cum ipsis, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum, id est, mentem Darii regis inclinaverat ad faciendum tam liberaliter et benigne cum ipsis, et ad habendum se tam devote circa Deum et templum. Dicitur autem Darius rex Persarum, rex Assur, quia et regnum Assyriorum fuit sub ejus imperio.

Footnotes

  1. Judith 1, 1. ↩

  2. Matth. xxi, 2; ↩

  3. Marc. xi, 2. ↩

  4. III Reg. vi, 2. ↩

  5. Judith i, 1. ↩

  6. IV Reg. xvii, 32, 33, 41. ↩

  7. III Reg. vi, 2. ↩

  8. II Par. III, 4. ↩

  9. Esther XVI, 4, 16, 18. ↩

  10. IV Reg. XVII, 32, 33, 41. ↩

  11. Zach. 1, 16; IV, 9. ↩

  12. Agg. 1; ↩

  13. I Esdr. 1, 3, 4; ↩

  14. II Esdr. 11, 6, 8. ↩

Chapter 7 of 11