Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : POST HÆC AUTEM VERBA.

RECITATUR hic promotio atque prosperitas Judæorum sub filio Darii regis. Post hæc autem verba, id est post gesta jam ante descripta sub Dario. Sæpe autem in Scripturis sumitur verbum pro re significata per verbum. In regno Artaxerxis, videlicet filii Darii, quem Artaxerxem Josephus vocat Xerxem, Esdras, cujus genealogia in textu describitur, ascendendo usque ad Aaron, qui fuit sacerdos ab initio, id est pontifex Judæorum primus, a tempore quo Deus per Moysen in deserto instituit sacerdotium Judæorum, distinctum a sacerdotio legis naturalis, in qua omnes primogeniti fuerant sacerdotes.1 Fuerunt tamen plures intermedii inter Esdram et Aaron, quam hic exprimuntur, sicut ex primo Paralipomenon libro elicitur:2 principaliores autem ponuntur hic.

Ipse Esdras ascendit de Babylone versus Judæam, quæ in altiori est situ, quam Babyloniæ terra. Dicunt autem nonnulli, quod Esdras primo ascenderat cum Zorobel, deinde Babyloniam rediit ad deducendum secum plures inde in Judæam, et ad impetrandum privilegia quædam a rege. Quod si ita est, mirum quod non fit de eo mentio specialis in descriptione reversionis Zorobabel. Ex Josepho quoque et ex Scholastica historia id non apparet. Et ipse scriba velox in lege Moysis, id est doctus valde et peritus in Scripturis veteris Testamenti: qui et ideo dicitur, scriba velox, quoniam novos apices litterarum excogitavit faciliores ad scribendum et exprimendum; qui et legem a Chaldæis combustam dicitur reparasse, et ceteras veteris Testamenti Scripturas recuperasse. Pentateuchum vero, id est libros Moysis, apud Samaritanos invenisse asseritur. Et dedit ei rex Artaxerxes secundum manum Domini Dei ejus super eum bonam, id est secundum gratiosam et potentem opem et adsistentiam Dei, omnem petitionem ejus, id est, universa quæ a præfato petiit rege. De hoc Josephus undecimo Antiquitatum recitat libro: Fuit in Babylone vir justus et gloria magna potitus, apud multitudinem primus populi Judæorum sacerdos, qui quum legum Moysis integram haberet scientiam, amicus factus est Xerxi regi. Præterea advertendum, quod secundum Magistrum in historiis, Artaxerxes iste fuit alter quam Xerxes filius Darii, et successit in regno Xerxi præfato, atque vocatus est Artaxerxes Longimanus.

Esdras autem paravit, id est, aptavit et præbuit, cor suum, ut investigaret legem

Domini, id est, eam recoleret et recuperaret, et faceret, id est, obediret eidem: quia scientia præceptorum et legum ordinatur ad opus, quemadmodum et Philosophus protestatur, Quid sit virtus scrutamur, ut boni efficiamur.3 Ideo scienti et non facienti, peccatum est illi. Et doceret in Israel præceptum et judicium, id est, ipsum Israeliticum populum reversum doceret per verba et scripta præcepta moralia, puta Decalogum et mandata judicialia, quæ assignant modum servandi justitiam inter proximos. Per hæc autem insinuatur, quod docuit quoque præcepta cærimonialia, quæ docent modum colendi Deum in sacrificiis, et in discretione ciborum, ac consimilium rerum figuralium.

Hoc est autem exemplar epistolæ contentivæ edicti, id est præcepti seu ordinationis, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti: Artaxerxes rex regum terrenorum subjectorum monarchiæ Persarum, Esdræ doctissimo salutem. Nam et propter sapientiam suam, Esdras fuit regi tam acceptus, carus, et honoratus ab ipso. Atque, ut refert Hieronymus, Hebræi dicunt ipsum fuisse Malachiam prophetam, qui inter duodecim Prophetas est ultimus, et fuisse eum adspectus angelici, et sic erat decorus et multum amabilis.

A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo, id est toto imperio meo, de populo Israel, tecum vadat in Jerusalem. A facie enim regis et septem consiliatorum ejus, id est a persona ac præsentia mea et septem principalium consiliariorum meorum, missus es. Nempe, ut legitur in libro Esther, reges Persarum et Medorum habebant assidue secum septem nobilissimos duces in jure et legibus peritissimos, quorum consilio cuncta agebant.4 Ut visites Judæam et Jerusalem, id est terram et populum tuum, in lege Dei tui, id est cum observantia et memoria legis Mosaicæ, quæ est in manu, id est operatione tua, id est, quam habes ad manum, hoc est in promptu; et ut feras, id est, tecum portes, argentum et aurum, quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israel in subsidium ornamentorum, sacrificiorum ac ædium templi. Jam itaque notitia veri Dei longe ac late innotuit gentibus ex dispersione et commoratione filiorum Israel inter illos, et ex perpetratione mirabilium quæ Deus tunc fecit inter gentiles illis temporibus; ex relatione quoque Israelitarum narrantium gentibus magnalia Dei scripta in lege. Et hæc fuit una causa, cur Deus punivit peccata populi sui per dispersionem inter gentiles. Propter quod scriptum est in libro Tobiæ: Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum:5 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant Deum, ut enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos, quoniam non est alius Deus omnipotens præter eum. Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et quod populus offerre voluerit, id est populus tuus residuus, qui non vult tecum ascendere in Judæam, detentus amore uxorum ac sobolis ac possessionum, quas habet in Babylone; vel, populus meus residuus post me et septem consiliarios meos. Vasa quoque quæ dantur in ministerium domus Dei tui, id est sacra vasa deputata ad Dei cultum in templo, trade in conspectu Dei, id est, in templo repone tempore opportuno.

Sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui, dabis de thesauro et de fisco regis, id est, emes de pecunia ad me pertinente, quam accipies a præfectis meis trans flumen. Itaque, De fisco, id est de communi pecunia, seu camera regis. Ego Artaxerxes rex statui, id est jussi et commisi omnibus custodibus arcæ publicæ, id est repositoriorum pecuniæ meæ seu thesaurizariis meis, ut quodcumque petierit Esdras a vobis, absque mora detis ei usque ad argenti talenta centum, et usque centum batos vini. Batus mensura est, quæ alio nomine dicitur ephi, videlicet trium modiorum.6 Et usque ad frumenti coros centum. Corus hic sumitur pro mensura aridorum, sicut batus pro mensura liquidorum. Et continet corus, ut legitur, decem modios. Estque tertia pars oneris quod potest portare camelus. Verumtamen mensuræ istæ apud diversos valde diversificantur, nec scire valemus de facili certam quantitatem earum.

Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, id est juxta sapientiam tibi a Deo collatam, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, id est, provide ut ibi sint judices et præsidentes idonei, prudentes, qui ad profectum populi judicent recte in omni causa, quia potestatem habes instituendi tales, et destituendi indignos; his videlicet qui noverunt legem Dei tui, id est, qui judicent peritis in lege tua, videlicet populo tuo: et ita videtur potestas ista extendi ad judices et præsides præficiendos Judæis, et forsan ex plebe eorum. Et omnis [Judæus] natione vel conversione ad Judaismum, qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, id est præcepta mea, diligenter, judicium erit de eo, sive in mortem, sive in exsilium, sive in condemnationem substantiæ, vel certe in carcerem: id est, volo ut talis adjudicetur morti corporali aut exsilio, quod est mors civilis, aut privationi possessionum suarum in toto aut parte, seu incarcerationi secundum exigentiam gravitatis aut parvitatis sui excessus, vel secundum quod peccatum ejus processerit ex ignorantia, aut infirmitate, vel ex certa malitia.

Et dixit Esdras. Hoc tamen non est de textu, sed subintelligitur. Dixit itaque Esdras, Deo gratias agens, cum jucunditate et admiratione, eo quod Deus omnipotens mentem regis gentilis taliter inclinavit ad promovendum cultum Dei Israel in templo Jerusalem: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, et in me inclinavit misericordiam suam coram rege, id est, pietatem et gratiam suam mihi impendit, per quam fui regi et consiliariis ejus acceptus, atque ab eis in omnibus exauditus. Et ego confortatus manu Dei quæ erat in me, id est divino subsidio, directione et adsistentia Dei corroboratus, congregavi de Israel principes, id est præcipuos quosdam de Judæis adhuc in Babylonia commorantes, qui ascenderent mecum in Jerusalem: quibus monstravi epistolam regis; qua visa, animati fuerunt mecum ascendere.

Footnotes

  1. Exod. xxviii, 1; xxix. ↩

  2. 1 Par. vi, 3-14. ↩

  3. Jacob. IV, 17. ↩

  4. Esther 1, 13, 14. ↩

  5. Tob. XIII, 3, 4. ↩

  6. Ezech. XLV, 11. ↩

Chapter 8 of 11