Articulus 8
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : HI SUNT ERGO PRINCIPES FAMILIARUM.
QUALITER Esdras cum suis in Jerusalem venerit, hic refertur. Nec est difficultas in littera. Hi sunt ergo principes familiarum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis: De filiis Phinees, Gerson; de filiis Ithamar, Daniel. Isti fuerunt sacerdotes nati ex Aaron et præfatis filiis ejus, ut catholici expositores fatentur. Ideo quidam inepte circa hoc reprehendit expositores catholicos. Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava.
D Josephus dicit, Ad Euphraten: et forsan venerunt ad aliquem rivum ipsius, seu tandem ad fluvium ipsum. Et mansimus diebus tribus, repausando, seu aliquos exspectando, aut de necessariis providendo. Quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, id est Levitas quosdam, secundum quod Levitæ a sacerdotibus distinguuntur, et inferiores sunt, sacerdotibusque deserviunt, prout in libro Numerorum legitur, et consequenter ibidem capitulo quarto, et non inveni ibi, id est, nullum Levitam reperi ibi mecum.1 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Elnathan et Jarib, etc., ad Eddo, qui est primus in Chaspiæ loco, ut adducerent nobis inde ministros Dei nostri, præsertim Levitas.
Circa hæc scribit quidam: Dicunt expositores nostri communiter, quod Esdras misit nuntios ad Judæos, qui erant ultra montes Chaspios, quos transtulerant reges Assyriorum. Quod dictum reprobat ille: quia sacerdotes et Levitæ non fuerunt capti cum decem tribubus, quæ sunt ultra Chaspios montes. Nec illi de montibus illis potuissent tam cito venire ad Esdram, sicut in littera venisse dicuntur hi, pro quibus misit. Sed argumenta hæc modici sunt vigoris. Quamvis enim sacerdotes et Levitæ fuerunt capti a Chaldæis diu post decem tribuum captivitatem ab Assyriis, interim tamen durante per septuaginta annos captivitate, et Babylone destructa, poterant quidam de sacerdotibus et Levitis ad decem tribus transisse. Denique decem tribus illæ nondum fuerunt clausæ (Alexander enim rex eas reclusit), atque, ut Josephus narrat, erant in Media, id est in regno Medorum: et sic poterant satis cito venire ad Esdram, quia habuerunt a rege licentiam. Insuper, dictum illud Catholicorum, quod et in Scholastica historia continetur, verbis Josephi consonare videtur, qui ait undecimo libro Antiquitatum: Exemplum epistolæ misit Esdras ad omnes Israelitas, et ad Mediam inhabitantes. Ecce manifesta probatio. Additque Josephus: Totus autem populus Israel, scilicet decem tribus, in terra illa permansit. Ideoque duæ tantum tribus sunt constitutæ per Europam et Asiam, obsequentes Romanis. Verumtamen duabus tribubus illis, videlicet Juda et Benjamin, annumeratur tribus Levitica. Atque, ut dictum est sæpe, aliqui ex decem tribubus fuerunt capti cum populo regni Juda, et redierunt vel ipsi vel eorum posteri cum Judæis a Babylone. Asserit etiam Josephus: Decem tribus hactenus trans Euphraten commorari probantur, quarum multitudines innumerabiles numero comprehendi non possunt. De quibus in Scholastica historia additur, quod circa finem mundi egredientur, magnam hominum stragem facturi.
Et prædicavi ibi jejunium, hortando ut jejunarent, quatenus Deus custodiret nos in processu itineris. Erubui enim a rege petere auxilium, quia dixeramus regi: Manus, id est protectio, Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate, id est in sinceritate virtutum; et furor, id est rigor suæ justitiæ et vindictæ, incumbit super omnes qui derelinquunt eum. Idcirco ne rex scandalizaretur, si Esdras videretur de divina defensione diffidere quærendo humanum auxilium, Esdras erubuit petere subsidium a rege pro deductione per viam: nec hoc fuit Deum tentare, præsertim quia ex rationabili causa processit, et per orationes atque jejunia ad Deum confugerunt, tam Esdras quam populus ejus.
Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, id est, duodecim notabiliores ex numero sacerdotum elegi. Appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, universusque Israel, de numero eorum qui inventi fuerant in terra transmigrationis, nec redierunt: id est, omnia ista assignavi sacerdotibus illis fideliter, sicut ea recepi sub pondere et numero certo. Et crateres aureos, quæ sunt vasa duas ansas habentia. Et dixi eis, videlicet sacerdotibus: Vos sancti Domini, id est, vos estis electi ministri Deo consecrati, et vasa hæc sancta sunt. Vigilate et custodite, id est, omnia ista quæ vobis assignavi, et divino sunt cultui deputata, vigilanter custodite, donec appendatis, id est, quousque ea assignetis in Jerusalem, in templo Dei, coram principibus sacerdotum et Levitorum, id est coram principalibus inter sacerdotes atque Levitas. Utensilia namque cultus divini et spiritualia bona, sunt cum præcipua diligentia custodienda.
Promovimus ergo, id est, ad procedendum movimus pedes nostros; et venimus in Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus. Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa, id est, assignata et tradita sunt in templum, in thesaurum ipsius. Dederunt autem edicta regis satrapis, id est, epistolam regis Artaxerxis, continentem prætacta præcepta ipsius, præsentaverunt reversi a Babylone, qui erant de conspectu regis, id est ex parte et ex commissione prædicti regis constituti præfecti et duces, trans flumen; et elevaverunt populum et domum Dei, id est, duces ac satrapæ magnifice honoraverunt populum Dei et templum ejus, propter præcepta regis, et propter beneficia ac privilegia quæ rex concessit eisdem.
Footnotes
-
Num. III, 7 et seq.; IV. ↩
Chapter 9 of 11