Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : IN DIEBUS ILLIS SURREXIT MATHATHIAS FILIUS JOANNIS.

RECITATA Judæorum tribulatione acerrima, describitur hic exordium subventionis eorum. In diebus illis surrexit, id est, ad gesta virilia se erexit, Mathathias filius Joannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarim: qui Joarim fuit unus viginti quatuor sacerdotum post pontificem principalium, quos primo libro Paralipomenon David legitur instituisse. Verumtamen iste nominatur ibi alio nomine. Nam et infra Joarim iste vocatur Jarib. Surrexit, inquam, et abiit a Jerusalem, ubi ministravit in templo. Sic et Zacharias pater beatissimi Joannis Baptistæ dicitur fuisse de vice Abia. Et consedit in monte Modin, id est in oppido situato in loco montuoso, quod Modin vocatur. Et habebat filios quinque, quorum nomina et cognomina ponuntur in littera : et sicut virtus consistit in medio, sic medius inter illos fuit Judas Machabæus, virtuosissimus et strenuissimus inter fratres suos. Hi viderunt oculo exteriori et interiori mala quæ fiebant, etc.

Et dixit Mathathias : Væ mihi, temporalis tristitiæ et doloris. Juxta quem modum loquitur Michæas : Væ mihi, quia factus sum sicut homo qui colligit in autumno racemos vindemiæ. Ut quid natus sum videre contritionem, id est destructionem et desolationem, populi mei, de quo natus sum, et contritionem civitatis sanctæ Jerusalem, quæ fuit specialiter ad Dei cultum electa, et sedere illic, id est, ibi esse ad faciendum sacerdotale officium, si esset possibile ? Circa hæc verba, Væ mihi, ut quid natus sum videre, etc., quidam scribit : Quasi diceret, Minus malum mihi esset, simpliciter non esse, quam tanta populi mala et contemptum cultus divini videre. Quod non videtur idonee dictum. Nam quamvis minus malum sit, non esse simpliciter quam peccare, non tamen minus malum est, non esse simpliciter quam videre mala quæcumque pœnæ et culpæ, præsertim dum videntur cum compassione, displicentia, aut mentis renisu, prout Mathathias hic ea vidit. Quum datur in manibus inimicorum. Sancta in manu extraneorum facta sunt, id est, sacra loca et vasa templi gentibus tradita sunt ; templum ejus contemptum est, et vilibus usibus mancipatum, sicut homo ignobilis. Quæ gens non hereditavit regnum ejus? quasi dicat : Valde diversæ nationes obtinuerunt successive Judæam, videlicet Assyrii, Chaldæi, Syri et gentes eis admixtæ.

Omnis compositio ejus, id est decor seu venustas, ablata est. Quæ erat libera, fa-1 cta est ancilla : id est, Synagoga seu gens turbatus sum quum viderem; emarcuit Judæorum, quæ consuevit soli Deo esse subjecta, et ab humanæ servitutis oppressionisque jugo immunis, facta est gentilibus serviens sub tributo ac jugo gravissimo. Sic et Jeremias ait in Threnis: Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.2 Et ecce sancta nostra, id est sacra observantia legis, et pulchritudo nostra, id est templi ac plebis venustas, et claritas nostra, id est nobilitas veræ libertatis, consistens in solius Dei obsequio, desolata est, et coinquinaverunt, id est corruperunt seu inhonoraverunt, eam gentes. Quo ergo nobis adhuc vivere? id est, potius optare debemus, seu tolerabilius nobis esse debet bene mori, quam tot et talia mala conspicere. Unde quarto libro Regum Dominus ait Josiæ: Colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.3

Et scidit Mathathias et filii ejus vestimenta sua, sicut moris fuit Judæis, et item quibusdam gentilibus in magnis adversis, in signum mœroris; et operuerunt, id est induerunt, se ciliciis, affligendo corpus suum ad impetrandum misericordiam Dei; planxeruntque valde ex dolore de calamitatibus tantis, præsertim de dissipatione divini cultus.

Et venerunt illuc missi a rege, ut cogerent eos qui confugerant in civitatem Modin, immolare diis et accendere thura ad honorem eorum, et a lege Dei discedere, etc. Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Ego et filii et fratres mei, id est cognati sive germani, obediemus legi, imo et actori datorique legis patrum nostrorum, etc.

Et vidit Mathathias Judæum quemdam accedentem ad sacrificandum, et doluit de tanto facinore, præsertim quoniam erat scandalizativum omnium adstantium Judæorum; et contremuerunt renes ejus, ex redundantia vehementium affectionum animæ sensitivæque partis in corpus, juxta illud Isaiæ: Corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem;4 emarcuit cor meum. Et accensus est furor ejus, id est, ira ejus per zelum inflammata est, secundum judicium legis, hoc est, sicut lex dictat, et vera requirit discretio: quoniam ira illa sic regulata, cooperatur ad exsequendum actum justitiæ, secundum Philosophum; et insiliens trucidavit eum, scilicet Judæum illum idolo sacrificantem, super aram: quemadmodum Phinees perfodit Zambri Judæum, cum Cozbi Madianitide se commiscentem, prout in Numeris narratur.5 Sed et virum qui cogebat immolare idolo, occidit, tanquam hostem reipublicæ, ac violentatorem ad recedendum a cultu Dei: imo secundum Josephum, Mathathias cum filiis suis, occidit virum illum cum militibus secum missis, qui pauci fuerunt. In Scholastica quoque fertur historia: Surgens Mathathias, trucidavit eum, scilicet præfatum Judæum, et nuntios regis interemit. Et zelatus est legem, id est, cum fervore eam dilexit, sicut opere demonstravit: quemadmodum ait Elias, Zelo zelatus sum pro Domino exercituum.6 Et exclamavit: Omnis qui zelum habet legis divinæ datæ per Moysen, statuens testamentum, id est, firmiter proponens vetus Testamentum servare, exeat post me. Et fugit ipse et filii ejus in montes, id est ad loca montana deserti.

Denique, ad intelligendum plene historiam hujus primi libri, oporteret habere recursum ad librum sequentem, videlicet secundum Machabæorum, ubi eadem recitantur pro magna parte quæ hic, et frequenter cum additione. Nam et de isto puncto habetur libro secundo Machabæorum.7

Et renuntiatum est viris regis, id est ministris ac ducibus Antiochi, qualiter quidam contempsissent præcepta illius, et confugissent ad loca deserti, et abissent post illos multi fideles Judæi. Et statim perrexerunt ad eos viri Antiochi; et concitaverunt adversus eos prælium in die sabbati, scientes quod illa die non repugnarent Judæi. Et non responderunt Judæi eis, hoc est ministris regis: vel quia modicum responderunt, quod reputatur pro nihilo;8 vel non responderunt ad ultimo interrogata; aut non responderunt ad vota seu voluntatem quærentium. Aliqua tamen verba responderunt, ut patet in littera. Nec oppilaverunt, hoc est non obstruxerunt, loca occulta, per quæ hostes potuerunt eos accedere, ne tantumdem operando sabbatum violarent.

Dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra, id est in simplici fide, qua juxta superficiem litteræ videtur esse illicitum sabbato præliari, quum scriptum sit:9 Nihil operis facietis in eo. Et iterum:10 Maneat unusquisque apud semetipsum. Verumtamen ista simplicitas fuit partim columbina, quia simulatione et duplicitatis caruit plica; et partim, ut apparet, asinina, quia discretione et vera intelligentia præcepti de observantia sabbati, fuit privata. Excusabilis tamen fuit in istis, quoniam (ut videtur) nondum fuit ab Hebræorum doctoribus determinatum, quod in sabbato liceret pugnare: imo adhuc tempore Christi inter Judæos conversantis, ipsi Scribæ et Pharisæi præceptum de sanctificatione sabbati male intelligebant. Unde et Christum de violatione sabbati frequenter reprehenderunt, quibus ille convenienter respondit.11 Itaque per præceptum de sabbati celebratione, non prohibebantur necessaria ad damna vitanda, ut bovem et asinum solvere, et adaquandum deducere, et minus ea quæ necessaria sunt ad vitæ defensionem, ut præliari aut persecutionem fugere, sicut Elias a facie Jezabel fugiens, ambulavit quadraginta diebus.121314 Et testes erunt super nos cœlum et terra, id est, cives cœlestes et habitantes in terra testabuntur pro nobis coram summi Judicis tribunali, quod injuste perditis, hoc est occiditis, nos.15 Angeli etenim sancti testantur pro sibi commissis et justis in Dei judicio; et viri perfecti, per modum assessoriæ dignitatis, judicabunt cum Christo et ejus approbabunt sententiam. Hinc ait Propheta de Deo: Advocabit cœlum desursum et terram discernere populum suum.16

Et intulerunt illis bellum sabbatis; et mortui sunt usque ad mille hominum animas, id est mille supposita speciei humanæ: sicque sumitur pars pro toto, quemadmodum in Actorum libro, Eramus universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.17 Ex hoc ergo verbo non sequitur, quod animæ hominum sint mortales.

Et dixit vir proximo suo, hoc est, unus Judæorum residuorum fidelium dixit ad alium: Si non pugnaverimus pro animabus nostris, id est pro defensione vitæ nostræ, et justificationibus, hoc est observationibus legis, et pro conservatione cultus divini, citius disperdent nos de terra, id est, omnes nos trucidabunt, et ita ex erroneo intellectu præcepti de observantia sabbati, sequetur magis inhonoratio Dei et destructio legis, quam conservatio ejus. Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Quicumque venerit ad nos, id est contra nos, in bello die sabbatorum, pugnemus contra eum. Hoc determinaverunt ex informatione Mathathiæ, qui fuit peritus in lege, atque ut Josephus refert, dixit: Si sic legem servaveritis, eritis hostes legis, dantes causam ut pereat populus Dei, et lex cum plebe peribit. Et ex tunc inolevit consuetudo Judæis pugnandi in sabbato, si bella consurgant in eo.

Tunc congregata est ad eos, puta ad Mathathiam et suos, synagoga, id est collectio Judæorum, fortis viribus corporalibus ac spiritualibus, omnis voluntarius in lege; et omnes qui fugiebant a malis, facti sunt illis ad firmamentum. Et collegerunt exercitum, eligentes sibi Mathathiam in principem, et percusserunt peccatores, tam gentiles quos invenerunt, quam Judæos incredulos ad paganismum conversos, in ira sua per zelum; et ceteri qui eorum manus evaserunt increduli, fugerunt ad nationes. Et circuivit Mathathias et amici ejus urbes et valles Judææ, et destruxerunt aras idolis fabricatas, et circumciderunt pueros incircumcisos. In tali etenim casu non oportuit circumcisionem fieri die octavo a nativitate. Et prospera- tum est opus in manibus eorum, id est, opera bona quæ inceperunt, Deo auxiliante, expeditum habuerunt successum, prosperumque processum; et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, id est, observantiam legis Mosaicæ recuperaverunt, repulsa infidelium potestate, qua ad tempus fuit suppeditata; et non dederunt cornu peccatori, id est, sceleratissimo Antiocho non exhibuerunt exaltationem, sed magis depressionem suæ potestatis, quia ea abutebatur ad contumeliam Creatoris. Idcirco in talibus non fuit ei obediendum, sed resistendum.

Et appropinquaverunt dies Mathathiæ ut moreretur, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, id est, Antiochus superbiam suam jam ad tempus potenter per tyrannicam abusionem exsecutus est, et castigatio, id est, afflictio nobis per ipsum inducta propter nostra peccata, magna fuit et fortis; et tempus eversionis, qua subversa est observantia legis divinæ, roboratum fuit adversus nos. Tempus autem sumit denominationem ab his quæ fiunt in tempore, ut dicatur bonum vel malum, prosperum aut adversum, forte seu debile. Et ira indignationis, id est ultio nostræ transgressionis, nobis inducta ex detestatione divinæ justitiæ, qua nostra delicta detestatus est Deus.

Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, id est, tempore hujus adversitatis tanto ferventius diligite atque defendite legem, quo acrius impugnatur; et date animas vestras, id est, vitam vestram periculis mortis constanter exponite, pro testamento patrum, id est pro defensione veteris Testamenti patribus nostris dati in monte Sinai, ut in Exodo legitur.18 Quemadmodum enim quilibet homo pro defensione totius corporis sui exponit manum, seu quodcumque aliud membrum; sic pro defensione boni communis, potissime cultus divini, unusquisque debet se totum exponere. Et mementote operum patrum, ut ea sequamini, et accipietis gloriam magnam, id est copiosam a Deo mercedem, et nomen æternum, id est famam laudibus plenam in præsenti et in futuro, juxta illud, In memoria æterna erit justus;1920 et alibi, Memoria justi cum laudibus. Unde secundum Josephum, inter cetera dixit: Corpora quidem mortalia sunt; operum vero justorum monumenta, id est commemorationes, immortalitatis ordinem consequuntur. Ideo bona quæ nullo fine claudenda sunt, appetatis; et in quo quis melior fuerit altero, cedentes vobis invicem, propriis ministrate virtutibus.

Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis? id est, ex fide et fidelitate paratus Deo obedire in immolatione carissimi filii sui Isaac, ut in Genesi narratur; et reputatum est ei ad justitiam, id est, a Deo approbatus est, et justus reputatus pro obedientia illa et voluntate completa. Hinc Jacobus inducit: Abraham pater noster, nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?21 Joseph in tempore angustiæ suæ, id est captivitatis servitutisque in Ægypto, custodivit mandatum Dei de adulterio evitando.22 Mandata namque Decalogi ad naturalem pertinent legem: quæ sunt de judicio naturalis rationis omnibus insito. Propter quod Joseph dixit ad feminam: Quomodo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?23 ut scriptum est in Genesi. Et factus est dominus Ægypti, id est præpositus et princeps sub Pharaone, qui dixit ad Joseph, Uno tantum regni solio te præcedam:2425 ut patet in Genesi. Phinees pater noster, de cujus semine nos sacerdotes geniti sumus, zelando zelum Dei, id est, amando et exercendo zelum Deo placentem pro conservando Dei honore et impietate ulciscenda: ex quo zelo (ut tactum est) perfodit turpiter agentes; accepit testamentum sacerdotii æterni, id est pactum seu promissionem, quod sacerdotale officium permaneret ei ac posteris ejus per omne tempus veteris Testamenti, juxta illud Numerorum: Locutus est Dominus ad Moysen: Ecce do ei pacem fœderis mei, et erit tam ei quam semini ejus pactum sacerdotii sempiterni, quia zelatus est pro Deo suo.26

Jesus dum implevit verbum, factus est dux Israel, id est, Josue obediendo in omnibus his quæ sibi Moyses commisit aut jussit, meruit esse et factus est successor Moysis in regimine Israelitici populi, quemadmodum scriptum est in Numeris : Dixit Dominus ad Moysen : Tolle Josue, virum in quo est spiritus Dei, et pone manum tuam super eum, et dabis ei partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Caleb dum testificatur in ecclesia, id est, testando coram multitudine filiorum Israel, bonam et fertilem esse terram promissionis, et filios Israel eam posse faciliter obtinere Deo juvante, accepit hereditatem, id est promissionem a Deo, quod hereditatem consequeretur in terra promissa : quod qualiter actum sit et impletum, in Numerorum et Josue libris recitatur. David in sua misericordia, id est merito suæ pietatis, quam in multis, præsertim in inimicissimo sibi Saule sæpe monstravit : quia nec tunc voluit, nec permisit eum occidi, quando quærebatur ab ipso Saule ad occidendum. Unde legitur primo Regum libro : Dixit David ad Abisai : Ne interficias eum ; quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? Consecutus est sedem regni.

Elias dum zelat, id est, amat et implet, zelum legis, id est affectum quem habuit pro legis ac divinæ majestatis honore : ob quam causam restitit Achab regi, et prophetas Baal occidit, quinquagenariosque cœlesti igne procuravit comburi; receptus est in cœlum, id est, in cœlum aerium meruit elevari, atque in curru igneo ad paradisum transferri, prout quarto Regum libro describitur. Ananias, Azarias, Misael credentes perfecte in Deum, liberati sunt de flamma, hoc est, in medio fornacis ardentissimæ manserunt, et inde exierunt illæsi. Propter quod Nabuchodonosor dixit : Benedictus Deus eorum, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, quia crediderunt in eum : prout in Daniele scriptum est. Daniel in sua simplicitate columbina, qua in omnibus Deum sinceriter coluit, nec adulantibus, nec comminantibus cessit, liberatus est de ore leonum, secundum quod ipse ait in libro suo Dario regi : Deus meus misit angelum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi. Quod miraculum etiam secundo contigit Danieli sub Cyro rege, ut Danielis quartodecimo est scriptum.

Et ita cogitate per generationem et generationem, id est, ea quæ acciderunt per generationum successiones et temporum intervalla fidelibus, ad memoriam revocate, prout in libris Moysis, Josue, Judicum, Regum, etc., continetur ; quia omnes qui sperant in eum, id est, in Deum confidunt spe formata, non infirmantur, id est, non deficiunt corde, sed roborantur in Domino mente et etiam sæpe in corpore. Ideo ait Psalmista : In Domino sperans non infirmabor. Ecclesiasticus quoque asserit :

Nullus speravit in Domino, et confusus est. Et rursus hortatur Propheta : Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Et a verbis peccatoris, id est ex comminationibus Antiochi, ne timueritis timore carnali immoderato : secundum quod Christus ait in Evangelio, Nolite timere eos qui corpus occidunt. Unde et in Isaia habetur : Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet? Ideo Salomon loquitur : Qui timet hominem, cito corruet. Quia gloria ejus stercus et vermis est, id est, gloriatio ejus, inanis decor et apparatus, vilis est, fœtida, et cito putrescens. Hodie extollitur, et cras, id est cito post hæc, non invenietur, quia per mortem erit sublatus : juxta illud in Psalmo, Vidi impium superexaltatum, et transivi, et ecce non erat. Quia conversus est in terram suam. Hoc quidam exponunt de corporali Antiochi reversione ad terram Syriæ, ut dictum est capitulo præcedenti. Sed expositio hæc non consonat litteræ præcedenti, pro cujus causa istud inducitur. Ideo sensus est : Quia conversus

Num. xxvii, 18, 20.

Ibid. xiv, 30, 38; Josue xiv, 6 et seq.

I Reg. xxvi, 9.

III Reg. xviii, 40; IV Reg. 1, 10, 12.

IV Reg. 11.

Dan. 11, 21 et seq.

Ibid. 95.

Dan. vi, 22.

Ibid. xiv, 30 et seq.

Ps. xxv, 1.

Eccl. 11, 11.

Ps. xxvi, 14.

Matth. x, 28.

Is. 11, 12.

Prov. xxix, 25.

Ps. xxxvi, 35, 36. est in terram suam, id est, post mortem protinus resolvetur in terram, de qua secundum corpus formatus est, juxta illud:

Ps. cxlv, 4.

Gen. III, 19.

II Mach. IX, 5 et seq. alias periit

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Nam et primo parenti Dominus dixit: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es. Fuit autem hoc ipsum quod ait hic Mathathias, in Antiocho adimpletum, quia post paucos annos exspiravit ex ægritudine molestissima, qua de ejus corpore vermes ebulliebant, tantusque fœtor, quod nullus poterat eum ferre, ut infra secundo libro narratur. Et cogitatio ejus periet , id est, effectu optato frustrabitur, et damnationem recipiet.

Vos ergo, filii, confortamini, id est, vos ipsos invicem animate, et sperando in Domino robur accipite, atque pro confortatione corporis et animæ Deum fideliter invocate. Bellatoribus autem specialiter necessaria est fortitudo: quæ est virtus cardinalis, per quam homo viriliter aggreditur ardua, et in periculis mortis constanter se habet ac fortiter præliatur. Hinc Josue Dominus jussit: Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus valde.27 Et viriliter agite in lege, ita ut eam personaliter impleatis, et a populo vestro observari pro viribus faciatis; quia in ipsa gloriosi eritis, id est famosi et beati, si eam sic observaveritis.

Sap. VI, 1.

Sap. VI, 1.

Eccle. IX, 16, 18.

Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est, id est industriosus, circumspectus et prudens, ad dandum consilia bona aptus: qui et in dono consilii abundavit; ipsum audite auribus cordis et corporis, semper, omni scilicet tempore opportuno, præsertim in bellicis rebus: in quibus prudentia plus valet quam corporalis fortitudo; imo et fortitudinem, quæ est virtus, prudentia dirigit. Hinc scriptum in libro Sapientiæ: Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis quam fortis. Hoc Ecclesiastes plenius memorat: Melior est sapientia fortitudine. Et ipse erit vobis pater, id est loco patris, quantum ad consiliarem directionem. Siquidem ratione eminentiæ in sapientia, aliquis non immerito pater vocatur. Et Judas Machabæus fortis viribus a juventute, id est ab exordio juventutis suæ, in qua adhuc est: imo nec ad senectutem pervenit, ut infra patebit; sit vobis princeps militiæ: quoniam aptus est stare in acie, et propriis factis alios animare; et ipse aget bellum populi, id est, principalis erit in præliis vestræ communitatis.

Et adducetis ad vos omnes factores legis, id est, Judæos qui permanserunt in observantia legis, colligite et vobis associate. Nam et hi qui bene se habent in divinis, sunt melioris fiduciæ, secundum Philosophum, et magis adjuvari merentur a Domino. Propter quod secundo Paralipomenon libro Propheta ait Amasiæ regi Juda: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non enim est Dominus cum Israel. Et vindicate vindictam populi vestri, id est, vindicando exercete zelo justitiæ debitam ultionem in adversarios vestros pro crudelitatibus et sceleribus quæ commiserunt in populum vestrum, magis autem in Deum. Retribuite retributionem, id est justam vindictam, gentibus vos impugnantibus.

Et benedixit eos, id est, filiis suis imprecatus est bona, commendavitque eos Deo; et appositus est ad patres suos, id est defunctus, et quantum ad animam suam, adjunctus patribus suis in limbo ac Abrahæ sinu, saltem post purgatorii pœnas, si quid purgandum detulit secum. Et mortuus est centesimo et quadragesimo sexto anno, non vitæ suæ, quia non vixit tam diu, sed regni Græcorum. Unde elicitur, quod uno tantummodo anno præfuit populo in ducatu prædicto. Antiochus enim intravit Jerusalem anno centesimo et quadragesimo tertio; deinde post duos annos misit principem tributorum, qui vastavit Jerusalem, ut patuit. Tuncque surrexit, et se erexit Mathathias cum suis contra Antiochum; et obiit anno centesimo et quadragesimo sexto.

Ex isto capitulo multipliciter informamur: principaliterque instituimur, quam

I Mach. IX, 18.

II Par. XXV, 7.

I Mach. I, 21.

Ibid. 30.

Moralitas. cordialiter et amarissime debeamus ruinam Ecclesiæ deplorare, et pro ejus reformatione per orationes, lacrimas, abstinentias, humiliationes et corporum nostrorum afflictiones jugiter laborare; qualiter etiam principes christiani et cuncti fideles ad hoc idonei, debeant adversariis fidei infatigabiliter repugnare, et esse parati ad mortem pro defensione christianæ religionis ac boni communis, atque pro viribus suis consilio et auxilio reformare collapsa.

A Insuper instruuntur prælati ac præsidentes, ut morti appropinquantes, solliciti sint de fructuoso regimine subditorum suorum post suam decessionem, et maxime ut virtuosi, discreti, condigni ad præsidentiam provehantur. Postremo docemur hic sanctorum patrum virtutes et exempla perpendere ac sectari, sicque confortari et sperare semper in Domino, et inordinatum timorem abjicere, et usque ad mortem zelari pro Dei honore ac communi salute.

Footnotes

  1. alias Jarib 1 Par. xxiv. Ibid. 7. 1 Mach. xiv, 29. Luc. 1, 5. Mich. vi, 1. ↩

  2. Thren. 1, 1. ↩

  3. IV Reg. xxii, 20. ↩

  4. Is. xxi, 3, 4. ↩

  5. Num. xxv, 8. ↩

  6. III Reg. xix, 10, 14. ↩

  7. II Mach. vi. ↩

  8. Thren. i, 1. ↩

  9. Exod. xii, 16. ↩

  10. Exod. xvi, 29. ↩

  11. Matth. xii, 10; ↩

  12. Joann. vii, 22; ix, 16. ↩

  13. Luc. vi, 2; xiii, 14; xiv, 3; ↩

  14. Marc. ii, 24; iii, 2; ↩

  15. III Reg. xix, 8. ↩

  16. Ps. xlix, 4. ↩

  17. Act. xxvii, 37. ↩

  18. Exod. xx. ↩

  19. Prov. x, 7. ↩

  20. Ps. cxi, 7. ↩

  21. Jacob. II, 21. ↩

  22. Gen. xxii, 9, 10. ↩

  23. Gen. xxxix, 9. ↩

  24. Gen. xli, 40. ↩

  25. Num. xxv, 8. ↩

  26. Ibid. 10, 12, 13. ↩

  27. Josue I, 9. ↩

Chapter 3 of 17