Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET SURREXIT JUDAS QUI VOCABATUR MACHABÆUS.

RECITATUR hic, qualiter filii Mathathiæ exsecuti sint inclyti patris sui præcepta in bellis; et excellentia Judæ Machabæi hic declaratur. Et surrexit, id est, ad actus strenuos se erexit, Judas; et adjuvabant eum fratres sui, ac ceteri qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israel cum lætitia, id est, alacriter et jucunde exercuerunt prælia pro communi bono Israeliticæ plebis. Exercuerunt enim prælia ex virtute multiplici, videlicet ex caritate Dei et proximorum, ex zelo justitiæ, ex fortitudine quæ est virtus cardinalis, atque ex latria quæ Deo cultum et cærimoniam exhibet. Signum autem virtutis est delectatio actioni annexa. Ideo quod Aristoteles quærit in Ethicis, an fortitudo habeat delectationem in actibus suis, ex isto habet responsionem.

Et dilatavit gloriam populo suo, id est, famam et jucunditatem auxit undique Israeliticæ plebi; et induit se loricam sicut gigas : imo veraciter gigas fuit, non corporis mole, sed operum strenuitate; et succinxit se arma bellica sua in præliis*,* et protegebat castra, id est turbas Israel, gladio suo. Similis factus est leoni in ope- ribus suis : quia sicut leo est fortissimus bestiarum, ad nullius pavens occursum, sic ipse fuit pro tunc fortissimus virorum, nullum metuens inimicorum;1 et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Nam sicut catulo leonis, seu leone bestiam insequente ut devoret eam, rugiente, bestia præ timore figit gradum, sic adversarii audito nomine hujus Judæ perterrebantur.

Ideo subditur : Et persecutus est iniquos, et omnes succendit flammis, et repulsi sunt, id est, fugerunt præ timore, inimici ejus; et directa est salus in manu ejus, id est, liberatio et prosperitas Israeliticæ plebis expedite a Deo concessa et peracta est per fortitudinem et obsequium Judæ : qui fuit instrumentum et minister Omnipotentis, qui per ipsum Judam decrevit sic populo suo succurrere. Et exacerbabat, id est, ad amaritudinem provocabat, reges multos : quorum populos ac subditos expugnavit, videlicet Idumæos, Ammonitas, Moabitas, Philistæos, Syros ac alios, ut infra habetur;2 et in sæculum memoria ejus in benedictione, id est cum laude et imprecatione boni, quia qui audiunt gesta ipsius, dicunt : Benedicatur seu benedictus sit a Domino.

Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel, id est, Israeliticum populum liberavit a tribulationibus, quas diu sustinuit ab infidelibus ex ira illorum contra ipsum, vel ex ira Dei propter vitia populi, quem reduxit ad Dei devotum obsequium. Et nominatus est usque ad novissimum terræ, id est undique valde longe ac late, ut sit hyperbolica locutio: et potuit esse quod usque ad quosdam fines terræ habitabilis devenerit fama ejus, sicut et fama Herculis; et congregavit pereuntes, id est Judæos qui a gentilibus opprimebantur, et per timorem atque supplicia ad gentilitatis facinora trahebantur.

Et congregavit Apollonius gentes. Apollonius iste fuit unus de principibus Antiochi, duxque Samariæ: ad quod insinuandum subjungitur, et a Samaria virtutem multam et fortem, id est copiosum et robustum exercitum. Et cognovit Judas ex revelatione quorumdam, forsitan Israelitarum in Samaria commorantium, vel exploratorum suorum; et exiit obviam illi, antequam introiret Judæam, et occidit eum. Et gladium Apollonii abstulit ab occiso: quem exuit armis, secundum Josephum, sicut David ensem Goliath;3 et erat pugnans in eo, id est cum gladio illo, omnibus diebus, quibus pugnavit: quo constat quod fuit gladius valde valens.

Consequenter describitur aliud bellum. Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ inferioris, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, et ait: Faciam mihi nomen, id est celebrem famam, et glorificabor in regno toto Antiochi, et debellabo Judam. Ecce ambitio magna et præsumptio stulta: ideo Deus qui resistit superbis, prostravit impium illum per electum pugilem suum Judam. Et præparavit se;4 et ascenderunt cum eo, id est cum Seron, castra, id est turbæ armatæ, impiorum: inter quos (ut fertur) fuerunt multi transgressores perfidique Judæi a Juda expulsi. Et exivit Judas obviam illis cum paucis, Deo sic disponente, ut victoria Judæ gloriosior fieret, et a Deo concessa evidenter agnosceretur. Ut viderunt autem pauci qui erant cum Juda, exercitum adversariorum venientem obviam eis, esse magnum et fortem, dixerunt Judæ ex humano timore: Quomodo poterimus pauci pugnare ad, id est contra, multitudinem tantam tam fortem?

Et ait Judas: Facile est concludi, id est comprehendi et vinci, multos in manu, id est per manum et operationem seu potestatem, paucorum: et hoc, Deo auxiliante, sicut subjungitur. Et non est differentia in conspectu Dei liberare in multis et in paucis, id est, Deo omnipotenti æque facile est adversarios expugnare per paucos ab ipso adjutos, et per multos tales; quia non in multitudine exercitus victoria belli consistit tantum aut principaliter: quia divinæ providentiæ cuncta subduntur, et Deus secundum censuram sapientiæ atque justitiæ suæ, largitur nunc isti, nunc illi victoriam, et frequenter ex occultissimis causis seu meritis, et ipse ad libitum suum corda bellantium immutat, confortat, debilitat, confundit, obstupefacit, afficit, ordinat, exhilarat et contristat. Hinc primo Regum libro bonus et magnanimus ille Jonathas ait: Non est Domino difficile salvare in multis vel in paucis.5 Secundo quoque Paralipomenon libro Asa rex loquitur Deo: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus.6 Et nisi ista pensentur, quasi incredibiles essent multæ historiæ Scripturarum de vario et inopinato eventu bellorum. Si autem hæc perpendantur, absque dubitatione creduntur. Hinc subditur: sed de cælo fortitudo est, id est, potestatem prævalendi atque victoriam Deus qui in cælo esse et habitare asseritur, præstat, juxta illud Proverbiorum: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet. Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, quia de viribus suis præsumunt, nosque despiciunt. Nos autem pugnabimus pro animabus nostris et legibus7 nostris, id est pro defensione vitæ nostræ, ac legum seu institutionum nostrarum. Lex etenim Moysis, fuit lex una aggregative continens plures leges, id est jussiones particulares. Unde per Moysen Dominus dixit: Leges meas custodite.8 Et Dominus conteret, id est dejiciet, eos. Hoc fuit verbum bonæ spei, imo ex divina inspiratione prolatum. Vos autem ne timueritis eos.

Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito, ex impulsu divino: sicut in libro Judicum de ipsis virtuosis judicibus sæpius legitur, quod irruit in eos, seu factus est in eis Spiritus Domini, sicque fecerunt hoc aut illud.9 Et contritus, id est destructus, dissipatus, victus, est Seron et exercitus ejus, et ceciderunt ex eis octingenti viri. Refert Josephus, quod Judas occidit ipsum Seron ducem Syrorum et octo millia. Et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes, id est quædam de omnibus, vel omnes in circuitu Judææ morantes.

Ut audivit autem Antiochus rex sermones istos, iratus est animo, quod Judæi, quos pro nihilo reputavit, et sine resistentia ad libitum tribulavit, ita prævaluerunt principibus et exercitibus suis; et congregavit exercitum universi regni sui, volens Judæos funditus exstirpare; et aperuit ærarium suum, id est locum thesauri. Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, id est in repositoriis thesaurorum, vel pecunia sumpta de thesauris suis, et tributa regionis modica, id est, quod regiones sibi subjectæ solverent sibi parva tributa: quoniam oderant eum, et paulatim rebellabant, eo quod abstulit eis leges eorum, et cultum deorum suorum. Unde subjungitur: propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus, id est ab antiquo, quo diversæ gentes deos suos colere inceperunt. Et timuit ne non haberet sicut semel et bis, in sumptus, id est, ne non haberet facultatem dandi exercitui sufficientia stipendia pro expensis, sicut antea sæpius dedit.

Et consternatus, id est deficiens et dejectus, animo erat valde, et cogitavit ire in Persidem ad colligendum ibi tributa regionum sibi tributariarum. Erat enim terra plurimum opulenta, præsertim in argento et auro, sicut ex libris Esther et Esdræ colligitur. Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, qui infra vocatur cognatus regis, videlicet filii hujus Antiochi: ex quo elicitur, quod fuit cognatus Antiochi hujus aut suæ uxoris; super negotia regia, ut esset quasi vicarius regis in regimine regni et negotiorum ad regem spectantium. Et exiit Antiochus ab Antiochia civitate regni sui, tunc metropolitana, videlicet Syriæ: cujus ante metropolis fuit Damascus, juxta illud Isaiæ, Caput Syriæ Damascus. Denique, urbs illa tempore Antiochi et ante vocabatur Emath, sicque vocatur in Zacharia propheta: quam Antiochus reparans, a nomine suo Antiochiam appellavit; quæ antea vocabatur et Reblatha, ut quarto Regum libro, quo legitur quod Chaldæi adduxerunt Sedeciam regem ad regem Babylonis in Reblatha. Anno centesimo quadragesimo septimo regni Græcorum, etc., sicut expositum est, hoc est undecimo anno regni Antiochi: qui (ut supra habetur) cœpit regnare anno centesimo tricesimo septimo regni Græcorum monarchici, secundum sensum præhabitum.

Et vidit Judas et fratres ejus, quod multiplicata sunt mala, id est adversa atque pericula eis imminentia, scilicet quod exercitus adversariorum a Lysia missus, copiosus, robustus, et expertissimos duces in rebus bellicis habens, quorum unus fuit Gorgias, qui libro secundo dicitur in talibus fuisse expertissimus, appropinquaret ad eos, sicut subjungitur: et exercitus Syrorum applicabat ad fines eorum. Et cognoverunt Judas et sui verba regis Antiochi, quæ mandavit populo nostro videlicet facere in interitum et consummationem, id est Judæos omnes occidere, et prorsus de terra auferre: sicque quod dicitur, Populo, posset referri ad verba ista sequentia, quod

II Mach. xi, 35.

Is. vii, 8.

Zach. ix, 2.

IV Reg. xxv, 6.

I Mach. i, 11.

II Mach. vni, 9. scilicet jussit populo Judæorum inferri interitum et eradicationem finalem. Et dixerunt unusquisque Judæorum cum Juda exsistentium, ad proximum suum, animando se invicem: Erigamus dejectionem populi nostri, id est, ruinam et oppressionem plebis nostræ recuperemus, resistendo adversariis, quatenus plebs nostra dudum dejecta et hostibus subdita, jam eis prævaleat, et pugnemus pro populo nostro et pro sanctis nostris, id est pro conservatione legum nostrarum et sacrorum locorum ac solennitatum. Et congregatus est conventus Judæorum ad Judam ex diversis urbibus Judææ, ut essent parati ad prælium, imo ad omnia necessaria et accommoda ad victoriam obtinendam, et quæ Judas eis præciperet, et ut orarent, et peterent misericordiam, id est pietatem gratiæ Dei, et miserationes, id est multiplices divinæ pietatis effectus contra diversas miserias eis inexsistentes aut imminentes.

Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum; et sanctum, id est locus templi seu ipsum templum, conculcabatur a pessimis et crudelissimis gentilibus prope templum morantibus, et circa templum seu per illud discurrentibus. De quibus subjungitur: et filii alienigenarum erant in arce; et ablata est voluptas a Jacob, id est, a Judæis ex Jacob natis ablata est multiplex lætitia, quam consuebant habere in solennitatibus, in quibus confluebant ad templum, præcipue ter in anno, atque in sacrificiis quæ fiebant in templo; et defecit ibi tibia et cithara, id est musica instrumenta, quibus in officiis Dei ex devotione utebantur: imo cum instrumentis talibus et melodiis eorum solebant venire ad templum seu sacrificii locum, prout primo Regum libro patet.10

Et venerunt in Maspha, id est oppidum Judææ sic nuncupatum, contra Jerusalem, id est ex opposito: quatenus ab illo loco dirigerent facies suas versus templum in sua oratione, prout tertio libro Regum agendum esse innuitur ab his, qui ad templum venire non poterant;11 quemadmodum etiam Daniel se fecisse testatur, quum esset cum Dario rege;12 quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel, id est, filii Israel, templo nondum constructo, solebant convenire in Maspha ad orandum. Scriptum est enim primo libro Regum:13 Dixit Samuel, Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum.14 In Judicum quoque libro: Locutus est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Et jejunaverunt illa die, ad impetrandum misericordiam et miserationes. Ob quam causam fecerunt et ea quæ sequuntur: et induerunt se ciliciis, et cinerem posuerunt in capite suo, id est, capitibus suis supersparserunt, humiliando se valde, in signum mœroris, sicut de amicis suis Job loquitur:15 Sparserunt pulverem super caput suum in cœlum. Et destituerunt vestimenta sua, id est, in signum desolationis abjecerunt vestes valoris et alicujus jucunditatis, indueruntque lugubres vestes.16 Aliqui tamen exponunt, Destituerunt, id est, sciderunt.

Et expanderunt libros legis: forsitan ad legendum aliqua capitula ex eis pro populo confortando; vel, ut aliqui dicunt, in signum quod parati erant se morti exponere pro lege tuenda; sive ut Deus dignaretur attendere et implere promissiones, quas in Deuteronomio repromisit zelatoribus et observatoribus legis, quod scilicet daret eis victoriam contra æmulos legis.17 De quibus libris scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum, id est, gentiles inquirebant comprobare culturam idolorum suorum, quia ex libris legis probabant in tabernaculo Moysis ex præcepto Dei fuisse similitudines sive imagines Cherubim, juxta illud Exodi: Duos Cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi.18 Hæc autem probatio fuit inefficax, quia imagines non erant positæ ibi ut adorarentur vel colerentur, neque ut res quas repræsentabant, videlicet angelici spiritus, colerentur ut dii, sed ad designandum quod mentes illæ angelicæ jugiter Creatori adsistant ad obsequendum.192021 Gentiles autem ista scrutantes ex lege, fuerunt eruditi, et forsan philosophi, cognoscentes esse unum summum Deum, et nihilo minus deos suos colentes. Imo quidam philosophi, ut Porphyrius, concesserunt legem Moysis esse datam a Deo, nec idololatriam esse in lege prohibitam nisi Hebræis, dicentes quod Deus altissimus voluit solus coli ab illis, non tamen voluit deos non adorari ab aliis gentibus: ad quod allegabant illud Exodi, Diis non detrahes;22 et illud, Si dixerit servus, Diligo dominum meum, offeret eum dominus diis.23 Contra quam stultam opinionem arguit Augustinus in libro de Civitate Dei.

Et attulerunt ornamenta sacerdotalia, ad ostendendum quod libenter eis uterentur in templo Dei, si possent, et extra, si liceret, et primitias et decimas, quæ solebant in templo offerri; et suscitaverunt, id est, ad invocandum Deum induxerunt, Nazaræos, videlicet quosdam specialiter Deo consecratos, qui impleverant dies voti sui, quo voverant se Deo vacaturos ad certum tempus: quo expleto, debebant sacrificia quædam offerre Deo, prout in Numeris scribitur.24 Aliqui vero erant nazaræi per totum tempus vitæ suæ, ut Samson et Samuel. Unde in Judicum libro loquitur Samson: Nazaræus, id est, consecratus Domino sum de utero matris meæ.25 Idem patet de Samuele primo Regum libro.26 Et clamaverunt voce magna in cœlum, id est ad Deum cœli: cui magnitudo vocalis clamoris accepta non est, nisi in quantum procedit ex magnitudine devotionis et piæ affectionis: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? quasi dicant: Dolemus quod non possumus uti ornamentis sacerdotalibus aliisque prædictis, in templo, nec illuc ducere Nazaræos. Idcirco tu, Domine, subveni. Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, id est, sacra templi loca ingressi sunt perfidi, et contaminaverunt ea vitiis gulæ atque luxuriæ ac idololatriis:27 prout secundo libro clarius continetur. Et sacerdotes tui facti sunt in luctum et in humilitatem, id est, propter tam abominabilia scelera ploraverunt et humiliaverunt se et sunt despecti. Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? Et tubis exclamaverunt, id est, buccinis sacerdotalibus cecinerunt ad impetrandum auxilium Dei, sicut in Josue fecisse leguntur.28

Et post hæc constituit Judas duces populi, id est, exercitum suum ordinate distinxit, et quosdam quibusdam juxta legem præfecit, videlicet tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. Porro tribunus præfuit bellatoribus mille; centurio, centum; pentacontarchus, id est quinquagenarius, præfuit quinquaginta; decurio, decem. De quibus in Exodo legitur: Constitue tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.2930 Et dixit Judas his qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. Nam in Deuteronomii volumine jussum fuit, ut tales redirent ab exercitu ad propria loca, qui de novo erexerant sibi domum aut vineam, aut sponsam acceperant, seu pavidi cordis erant, ne desiderio novæ rei et timore separandi ab ea, vel ex formidine mortis fierent ad bella inepti, aliosque redderent pavidos.31

Et moverunt Judas et sui, et etiam hostes, castra, id est turmas suas. Et ait Judas bellatoribus suis: Accingimini, id est, armis accingite vos, et estote filii potentes, id est fortes corde et corpore, confidentes in Deo; quoniam melius, id est commendabilius, magisque meritorium, est nobis mori in bello justo ex parte nostri, quod inimus ex caritate et zelo justitiæ pro divini cultus et boni communis defensione: quod æquipollet martyrio; quam videre mala gentis nostræ et sanctorum, id est adversitates, mortes et profanationes populi nostri et sacrorum locorum. Sicut autem fuerit voluntas in cœlo, sic fiat.32

Footnotes

  1. Prov. xxx, 30. ↩

  2. 1 Mach. v. ↩

  3. I Reg. xvii, 51. ↩

  4. Jacob. iv, 6. ↩

  5. I Reg. xiv, 6. ↩

  6. II Par. xiv, 11. ↩

  7. Prov. xxi, 31. ↩

  8. Lev. xviii, 5; xix, 19. ↩

  9. Judic. xi, 29; xiv, 6, 19; xv, 14. ↩

  10. 1 Reg. x, 5. ↩

  11. III Reg. vii, 44. ↩

  12. Dan. vi, 10. ↩

  13. 1 Reg. vii, 5. ↩

  14. Judic. xi, 11. ↩

  15. Job ii, 12. ↩

  16. *alias sciderunt, vel, dissuerunt* ↩

  17. Deut. xxviii, 7. ↩

  18. Exod. xxv, 18. ↩

  19. * alias disciderunt, vel, dissuerunt ↩

  20. III Reg. viii, 44. ↩

  21. I Reg. x, 5. ↩

  22. Exod. xxu, 28. ↩

  23. Exod. xxi, 5, 6. ↩

  24. Num. vi, 13-17. ↩

  25. Judic. xvi, 17. ↩

  26. 1 Reg. i, 11, 28. ↩

  27. II Mach. v, 15, 16; vi, 2-5. ↩

  28. Josue vi, passim. ↩

  29. Exod. xvm, 21. ↩

  30. Exod. xviii, 21. ↩

  31. Deut. xx, 5-8. ↩

  32. Exod. xxii, 28. ↩

Chapter 4 of 17