Skip to the text

Articulus 5

DECLARATIO CAPITULI QUINTI : ET FACTUM EST, UT AUDIERUNT GENTES IN CIRCUITU.

DESCRIBUNTUR hic varia bella atque victoriæ Judæ contra gentes, in gyro Judææ manentes, quæ prosperitati Judæorum communiter invidebant, sicut in Esdra et Nehemia præcipue innotescit.12 Et factum est, ut, id est postquam, audierunt gentes in circuitu Judæorum morantes, quia ædificatum est altare templi, et sanctuarium, id est ipsum templum, renovatum est, id est instauratum in suo decore et cultu, ut prius, id est antequam ab Antiocho profanaretur, iratæ sunt valde, ex invidia, et quia idololatræ erant; et cogitabant tollere genus Jacob, id est, decreverunt trucidare Judæos qui erant inter eos, et cœperunt occidere quosdam de populo Judæorum.

Et debellabat Judas filios Esau, scilicet Idumæos, et eos qui erant in Acrabathane, id est urbe seu regione sic dicta, quia circumsedebant Israelitas, id est, arctabant Judæos. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, id est habitatorum loci sic nominati, vel natorum ex viro sic dicto, qui erant populo Judæorum in laqueum et scandalum, decipiendo, impingendoque eos. Et anathematizavit, id est maledixit, eos, zelo justitiæ, tanquam adversarios Dei et populi sui, et incendit eos in turribus. Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, id est robustum exercitum Ammonitarum, et Timotheum ducem eorum; et contriti sunt Ammonitæ in conspectu eorum, videlicet Judæ et suorum, imo ab ipso Juda et suis; et cepit Gaser, id est urbem famosam sic appellatam, et filios ejus, id est habitatores seu vicos aut oppida subjecta.

Et congregatæ sunt gentes. Describitur hic qualiter Judæi habitantes in terra Galaad, et item Judæi habitantes in Galilæa, miserunt ad Judam et ad fratres ejus pro subventione, et planus est textus. Ut audivit autem Judas et populus ejus sermones, convenit ecclesia magna, id est copiosa fidelium multitudo, cogitare, id est ad inquirendum et deliberandum, quid facerent fratribus, id est proximis suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis, id est ab inimicis suis, de quibus dictum est supra. Ex his elicitur, quod in arduis causis sit convocandum et celebrandum generale concilium. Dixitque Judas, post diligentem inquisitionem, Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade et libera fratres tuos in Galilæa, etc. Et dati sunt Simoni viri tria millia; et assumpsit eos, puta Judæos, qui erant habitantes in Galilæa, cum omnibus quæ erant illis, id est cum omnibus rebus ad eos pertinentibus, et adduxit eos in Judæam, ne amplius infestarentur a gentibus.

Et Judas et Jonathas ... qui secum ceperunt octo millia, quia ad acriora pergebant bella. Et occurrerunt eis Nabuthæi: qui videntur fuisse quidam ex Israel sic vocati, et ipsius Judæ amici. Et factum est diluculo quum elevassent Judas et sui oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, per hyperbolen, et erant gentiles, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, id est fortalitium in quod Judæi confugerant. Et vidit Judas quia cœpit bellum illorum gentilium, oppugnantium locum illum munitum, et eos qui erant in illo; et clamor belli, id est bellantium, vel sonus collisionis armorum, machinarumque bellicarum, ascendit in cœlum, id est multum alte. Et venit tribus ordinibus post eos. Divisit enim exercitum suum in tres partes, et sic tribus agminibus distinctis, aggressus est impios illos a tergo. Et exclamaverunt tubis hi qui erant cum Juda, juxta illud Numerorum: Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum;3 et clamaverunt in oratione: quæ est spiritualis et sonantissima tuba. Et cognoverunt castra, id est exercitus, Timothei, quia Machabæus est, cujus prosperitatem et fortitudinem erant experti. Et percusserunt eos plaga magna, et ceciderunt ex eis fere octo millia virorum. Et divertit Judas in Maspha, id est ad urbem gentilium sic vocatam, non in Maspha, quæ fuit urbs Judææ.

Deinde describitur alia ac major debellatio Timothei a Juda. Et misit Judas speculari exercitum, id est, quosdam industriosos misit de suis ad considerandum quantitatem ac dispositionem exercitus Timothei; et renuntiaverunt ei, videlicet Judæ: Quia convenerunt ad eum, id est ad Timotheum, omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, etc. Et dixit Timotheus: Si transierit Judas ad nos prior, transfretando per torrentem ad nos, non poterimus sustinere eum: quia transfretatio illa fuit signum audaciæ et confidentiæ magnæ, quæ multum valet in prælio.

Et congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, id est in terra Galaad, quatenus secum morarentur cum securitate in terra Judææ. Erat autem Judas congregans extremos, id est ultimos, ne quis hostium improvise irruens percuteret eos : quemadmodum Amalecitæ in deserto percusserunt extremos et lassos agminis filiorum Israel, prout in Exodo et in Deuteronomio legitur.45 Et exhortabatur populum per totam viam per se ipsum et per scribas ac sacerdotes quos habuit secum, admonendo populum ad virtutes, et grates Deo reddendas. Et ascenderunt in montem Sion, id est in templum situm in monte, et obtulerunt holocausta, pro gratiarum actione quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace : quod fuit non solum magnum beneficium Dei, sed et grande miraculum, quum in obsidionibus, de quibus in textu fit sermo, soleant fieri strages utrinque.

Et in diebus quibus Judas et fratres ejus erant absentes, audivit Josephus, et Azarias princeps virtutis, id est exercitus secum relicti : nam hi duo erant a Juda relicti pro custodia terræ Judææ ; res bene gestas a Juda et fratribus ejus, et prælia quæ facta sunt. Et dixit Azarias ille ad Josephum : Faciamus et ipsi nobis nomen, id est famam præclaram. Et præcepit Azarias his qui erant in exercitu suo, ut pergerent secum ad pugnam : ad quod non fuerunt obligati, quia a superiori suo, hoc est a Juda, fuit ei prohibitum assumere bellum, ipso Juda nondum reverso ; et abierunt Jamniam, id est ad provinciam sic vocatam. Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis; et ceciderunt de populo Israel ad duo millia, et fugati sunt Josephus et Azarias, etc. Cujus dejectionis triplex causa assignatur ex littera. Prima, quia contra virtutem obedientiæ iverunt ad prælium. Secunda, quoniam ex vanitate moti fuerunt, hoc est desiderio famæ et laudis humanæ. Tertia, quia non erant de semine Mathathiæ, per cujus filios Deus præordinavit populo suo victoriam dare.

Et viri Juda, id est ipse Judas potissimum et fratres ejus post eum, deinde propinqui et familiares auxiliarii ejus, magnificati sunt valde potestate, honore, fama, triumphis, et charismatibus gratiæ Dei. Et convenerunt ad eos fausta acclamantes : id est, quidam gentilium, visis tot victoriis et prosperitatibus Judæ ac fratrum et virorum ipsius, venerunt ad ipsos, ad componendum cum eis pacem et amicitiam ; acclamabantque eis fausta, id est laudes de eufortuniis seu prosperis eorum successibus.

In illa die ceciderunt sacerdotes in bello. Quod quidam exponunt de prædictis Josepho et Azaria, qui dicuntur fuisse de stirpe sacerdotali : qui tamen in textu leguntur fugati, non interfecti. Potest quoque exponi de sacerdotibus quibusdam profectis cum eis ad prælium. Dum voluit fortiter facere, id est, quando sacerdos ille quicumque præsumpsit se fortiter acturum, dum sine consilio veræ prudentiæ exit in prælium. Et videtur scriptura ista quasi despective loqui de illis, et a numero plurali ad singularem descendit, sicut fit in libro isto frequenter.

Footnotes

  1. I Esdr. iv, v; ↩

  2. II Esdr. ii, 10, 19; iv. ↩

  3. Num. x, 9. ↩

  4. Deut. xxv, 18. ↩

  5. Exod. xvii, 8; ↩

Chapter 6 of 17