Articulus 6
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : ET REX ANTIOCHUS PERAMBULAVIT SUPERIORES REGIONES.
MORS vitiosi Antiochi, et regnatio filii ejus, atque congressio Judæorum contra eum, hic describuntur. Et rex Antiochus perambulavit equitando superiores regiones, ad colligendum tributa ab eis. Specialiter autem nitebatur urbem quamdam ditissimam, Elymaidem nomine, spoliare; sed nequivit, quoniam habitatores urbis illius, agnita ejus rapacitate, fugaverunt eum. Quumque abiret cum ingenti tristitia, venit quidam annuntians ei quantas ruinas et mortes sustinuerunt duces ac subditi sui a Judæis, et quia diruerunt, id est, quod Judas ac sui destruxerunt, abominationem, id est idolum Jovis collocatum ab eo super altare templi, et sanctificationem, id est templum, circumdederunt muris excelsis.
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit Antiochus his auditis, et commotus est valde admiratione, ira et impatientia: imo sicut infra secundo libro habetur, repletus furore, jussit sine cessatione agitari currum, super quem sedit, comminans Judæis et templo ac urbi Jerusalem;1 moxque ex curru cum impetu cadens, læsus est usque ad mortem. Et incidit in languorem præ tristitia, et etiam ex illa ruina. Siquidem, Spiritus tristis exsiccat ossa;2 atque, ut iterum Salomon protestatur, Sicut vermis nocet ligno et tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi.3 Et dixit amicis suis: Recessit somnus ab oculis meis, ex inquietudine phantasiæ, sollicitudine et timore. Unde et Nabuchodonosor ex visione sua perterritus, ait: Sermo recessit a me. Et dixi in corde meo:4 In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum, qui jucundus eram et dilectus meis, quibus complacui, a quibus et Illustris quasi antonomastice sum vocatus! Nunc vero reminiscor et malorum quæ feci in Jerusalem. Cognovi ergo, quia propterea invenerunt me mala ista.5 Ecce quomodo vexatio dedit huic impio intellectum.
Et vocavit Philippum unum de amicis suis: cui dedit insignia regalia, committens ei administrationem totius regni sui, quousque filius suus Antiochus aptus esset ad regimen. Et mortuus est illic Antiochus sceleratissimus, anno centesimo quadragesimo nono regni Græcorum: et sic regnavit vix annis duodecim. Cœpit namque regnare anno centesimo tricesimo septimo, ut patuit supra.6 Sicque illud Job, Iniqui ante tempus suum sublati sunt, in ipso impletum est.7 Unde et ait Ecclesiastes: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus;8 sed quasi umbra prætereant, qui non timent faciem Dei. Circa hunc locum Josephus scribit: Miror Polybium, quod vir bonus exsistens, dicit ideo perisse Antiochum, quia voluit templum Dianæ in Perside devastare. Qui enim nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu tenetur. Ex quibus verbis eliciunt quidam Josephum æstimasse, non esse culpam in cogitatione aut appetitione, nisi procedat in actum. Auctor vero Scholasticæ historiæ sic concludit: Hic patet, secundum opinionem Josephi, quod lex cohibuit manum, non animum. Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est rex: quia ad talia denuntianda multi præcurrunt; et constituit ipse Lysias regnare Antiochum filium ejus regis defuncti. Hoc celeriter fecit Lysias, ne adolescens Antiochus veniret sub tutela atque regimine præfati Philippi.
Et qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum, id est, arctaverant ipsos sacerdotes et consistentes cum eis infra septa templi, ita quod non valebant libere introire et exire sicut cultus Dei exegit. Arx quippe, Josepho teste, altitudinem templi vicit. Et convenerunt simul et obsederunt Judas ac sui eos qui erant in arce, et fecerunt balistas, id est instrumenta ad jacienda spicula contra arcem, et machinas alias bellicas, ad arcem obtinendam idoneas. Et exierunt quidam ex ipsa arce de nocte, id est clam, et adjunxerunt se illis impii ex Israel refugæ legis, et abierunt ad regem, et dixerunt: Nos decrevimus servire patri tuo Antiocho jam defuncto. Isti fuerunt, qui et primo capitulo leguntur accessisse Antiochum pro licentia vivendi gentiliter.9 Et filii nostri propter hoc abalienabant se a nobis, volentes in Judaismo manere; et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur a Mathathia et filiis ac adjutoribus suis. Et ecce applicuerunt hodie, id est tempore isto, ad arcem; et munitionem, id est fortalitium in Bethsura urbe munierunt: sicut præhabitum est.
His auditis, commotus est rex; et collegit grandem et fortem, sicut patet in textu, exercitum, in quo erant triginta duo elephanti docti ad prælium, id est, per exercitationem multum dirigibiles facti in bellis. Nam et teste Philosopho, elephanti sunt inter bruta præcipue disciplinabiles, tanquam de ratione multum participantes. Et applicuerunt rex ac sui ad Bethsuram expugnandam, et fecerunt machinas; et exierunt Judæi a Juda constituto in fortalitio illo, et succenderunt eas machinas regis, et pugnaverunt viriliter. Judas enim non posuit in fortalitio illo custodiendo ac defendendo, nisi fortissimos pugnatores valde audaces.
Et Judas recessit ab arce ad succurrendum suis in Bethsura. Et surrexit rex ante lucem, quia audivit Judam venire; et comparaverunt, id est, disposuerunt, se exercitus tam regis quam Judæ, in prælium; et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, id est materiam illam liquidam expressam ex uvis et moris cruori consimilem, ad acuendum eos in prælium. Ex talis namque materiæ intuitione provocantur ad pugnam, sicut et equi ex buccinarum clangore, juxta illud Job:10 Non reputat tubæ sonare clangorem; ubi audierit buccinam, dicit, Vah. Et diviserunt ministri regis bestias, id est elephantos, quæ videntur maximæ bestiarum, per legiones. Sed et turres ligneæ super eos, scilicet elephantos. Et residuum equitatum hinc et inde, id est ex utroque latere bestiarum, statuit, id est, ordinate divisit, in duas partes: sic quod una pars residui exercitus fuit a dextris bestiarum, alia a sinistris; tubis exercitum commovere, id est ex clangore buccinarum animare et excitare bellatores ad pugnam, et perurgere constipatos in legionibus, id est milites condensatos constringere seu dirigere ad processum, ut sic conjunctim progredientes, non possent ab hostibus separari ab invicem. Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos exercitus regis, resplenduerunt montes ab eis, sicut lampades ignis, ex repercussione radiorum splendentium. Jussit enim rex clypeos illos nudari, ut nimium suis claritatis fulgorem emitterent: et hoc forsan fecit ad incutendum timorem Judæ ac suis. Et distincta, id est ordinate divisa, est pars exercitus regis per montes excelsos, per quos ivit, ne quis de exercitu Judæ effugeret per montes excelsos, et alii, hoc est, alia pars exercitus, distincta est et processit per loca humilia, id est bassa; et ibant caute et ordinate. Talis enim ordinatio valde utilis est in bellis: imo, secundum Vegetium, multitudo inordinata non est nisi hostium victima. Et commovebantur quadam admiratione seu horrore omnes inhabitantes terram illam, a qua videri poterat et audiri exercitus ille, a voce multitudinis eorum et collisione armorum. Et appropinquavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti in Bethsura, promittendo eis securitatem, dummodo exirent fortalitium, et dimitterent illud sibi: quod et fecerunt, necessitate quadam compulsi. Et exierunt de civitate, quia non erant eis alimenta ibi conclusis, id est, ipsi custodes loci illius obsessi ibidem a rege, non habuerunt necessaria vitæ, quia sabbata erant terræ, id est septimus annus, in quo Judæi terram non seminabant, prout in Levitico habetur, quo Dominus jussit: Sex annis seres agrum tuum. Septimo anno sabbatum erit terræ;11 agrum non seres. Sed qualiter istud potuit esse causa penuriæ Judæorum istorum? quum Dominus eodem dicat capitulo: Quod si dixeritis, Quid comedemus anno septimo, si non severimus anno sexto?12 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum. Ad quod quidam respondent, quod beneficium istud multiplicationis fructuum sexto anno, fuit subtractum Judæis post reditum a Babylone, sicut et alia quædam. Hæc tamen responsio probationem non habet, nec auctoritatem. Ideo dici potest, sicut et infra in isto capitulo tangitur, quod hi qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, scilicet terræ nascentium, quæ repositæ erant. Vel ob aliquam populi culpam, fuit beneficium hoc subtractum pro tunc in parte vel toto.
Et comprehendit rex Bethsuram egressis inde Judæis. Et applicuit castra ad Jerusalem ad locum sanctificationis, id est templi; et statuit balistas ad sagittandum contrarios, et ignis jacula ad incendendum, et tormenta, id est magna instrumenta, ad lapides jactandos, et scorpios, id est instrumenta ad emittendum venenatas sagittas, et fundibula. Fecerunt autem et ipsi Judas et sui machinas bellicas, et pugnaverunt dies multos. Escæ autem, id est sufficientia victualium pro tempore notabiliter longo, non erant in civitate Jerusalem, eo quod septimus annus esset: sicut modo expositum est. Quibus verbis pro causa subjungitur: et qui re- viri. Porro, infra libro secundo aliqua aliter recitantur de prælio isto, quam hic: quæ ibi discutientur.
Et vidit Eleazar filius Saura bestiam unam loricatam loricis regis, et visum est ei quod in ea esset rex; et dedit se, ut acquireret sibi nomen æternum, periculo mortis corporalis pro bono communi. Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris. Et ivit sub pedes elephantis, id est, prope et infra pedes illius elephantis, putans quod rex esset in ea, id est in turre superposita bestiæ illi, et occidit eum, videlicet elephantem; et cecidit bestia super ipsum, et mortuus est illic, oppressus mole elephantis: sicut et Samson exspiravit sub domo quam dejecit. Sed istud factum est in publico bello, in quo pro boni communis conservatione seu procuratione, exponenda est mortis discrimini vita corporalis particularium personarum. Quod autem Eleazar dicitur istud fecisse, Ut acquireret sibi nomen æternum, in bono accipitur, secundum quod ait Scriptura, Curam habe de bono nomine: prout supra expositum est. Præterea, ut Josephus refert, et Magister in historiis sequitur, Eleazar iste fuit frater carnalis Judæ Machabæi, et supra Eleazarus appellatur, eratque quartus inter filios Mathathiæ. Nec obstat quod nominatur hic, filius Saura. Nam Saura potuit esse nomen matris suæ, sicut et Joab et fratres ejus in libris Regum frequenter dicuntur filii Sarviæ. Vel Mathathias alio nomine vocatus est Saura, quemadmodum pater David, vocatus fuit Isai et Jesse ac Naas. Nam legitur in Regum libro, quod Amasa fuit filius Abigail filiæ Naas: et constat, quod Abigail illa fuit soror Sarviæ. Hunc Eleazar Judas vocavit Mauronem*, ut Josephus scribit.*
I Mach. 11, 51.
I Reg. xxvi, 6; II Reg. 11, 13, 18.
I Reg. xvi, 4; Is. xi, 1; Matth. 1, 5.
II Reg. xvii, 25.
Aὐράν
Et videntes Judas et sui virtutem, id est potestatem, regis et impetum exercitus ejus, diverterunt ab eis. Festinabant enim ad templum redire, et illud munire ac custodire, ne præoccuparetur a rege.
Et fecit rex pacem cum his qui erant manserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. Et remanserunt in sanctis, id est in civitate et templo Jerusalem, viri pauci cum Juda, quoniam obtinuerat eos fames: id est, ex inopia victualium, compulsi fuerunt occulte exire. Ideo Judas cum suis cito fuisset devictus per famem ex obsidione, nisi Deus subvenisset per modum qui subditur, et sicut liberavit sanctum David a circumdatione Saulis, per adventum Philistinorum in terram Saul.13
Et audivit Lysias, quod Philippus reversus esset a Perside, etc. Festinavit ipse Lysias ire et dicere ad regem: Deficimus quotidie per mortem aliquorum ex nostris, etc., et incumbit nobis ordinare de regno: quasi dicat, Negligimus utiliora. Nunc itaque demus dexteras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem; et ambulent in legitimis suis, etc. Et placuit sermo in conspectu regis; et misit ad eos facere pacem, et receperunt illam. Et juravit illis, videlicet Judæ et sociis ejus, rex, quod nihil ei noceret, nec templo: quod juramentum mox fregit, ingressus locum sanctum munitum, cujus muros dissipari præcepit, ut patet in textu.
B Verumtamen ab hac narratione videtur plurimum discrepare, quod secundo libro de ista recitatur historia, sicut ibidem Domino concedente tangetur.14
Footnotes
Chapter 7 of 17