Skip to the text

Articulus 7

DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI: ANNO CENTESIMO QUINQUAGESIMO PRIMO.

B ELLA Judæ habita contra successorem prædicti regis Antiochi, hic narrantur. Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius, Seleuci filius, ab urbe Roma. Sicut præhabitum est, Seleucus iste fuit frater Antiochi Epiphanis, qui mortuo Seleuco, invasit regnum ipsius, nepote suo, videlicet filio præfati Seleuci excluso: qui filius, nomine Demetrius, profectus est Romam ad agendum contra avunculum suum Antiochum. Audiensque ipsum obisse, reversus est, et ascendit in civitatem maritimam, id est juxta mare sitam, et regnavit illic. Atque, ut Josephus refert, civitas illa fuit Tyrus. Et factum est, ut ingressus est in domum regni patrum suorum, id est, in urbem atque palatium Antiochiæ, quæ fuit metropolis Syriæ, comprehendit exercitus Antiochum, filium Antiochi Epiphanis, et Lysiam: ad quos exercitus conceperat displicentiam et rancorem, præsertim illi qui cum Philippo venerunt, quem Antiochus iste (secundum Josephum) paulo ante occidit.

Et venerunt ad eum, puta Demetrium, viri iniqui ex Israel, refugæ legis, et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos, id est princeps sacerdotum seu pontifex, ut post insinuatur. Et accusaverunt populum Judæorum apud regem, dicentes: Perdidit, id est occidit, Judas amicos tuos, quos reperit in Judæa seu alibi. Et misit rex Bacchidem; et Alcimum impium constituit in sacerdotium, id est in pontificatum. Qui venerunt in Judæam cum grandi exercitu, verbisque dolosis voluerunt decipere Judam ac fratres ejus: qui non crediderunt illis iniquis. Porro alii quidam credebant illis, sicut subjungitur: Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt, id est pertinentia ad bonum rei publicæ et ad conservationem cultus divini; et primi, Assidæi, qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis, id est ab Alcimo et Bacchide, pacem. Porro Assidæi Judæi sunt dicti, qui assidue vacabant divinis. Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos. Hi boni viri juxta suam sinceritatem judicaverunt de aliis, sed decepti fuerunt, et occisi ab impio illo usque ad sexaginta viros: quæ deceptio habuit in eis rationem pœnæ, non culpæ. Et incubuit timor et tremor in omnem populum Judæorum hæc considerantem: cujus timoris signum est, quia dixerunt: Non est in eis, videlicet Alcimo et societate ipsius, veritas verborum, quia nec juramenta servant neque promissa, et judicium, id est discretio veræ prudentiæ, seu judicium rectum in factis; transgressi sunt enim constitutum, id est ordinationem inter nos factam.

Et abiit Bacchides ad regem Demetrium, commissa Alcimo regione Judææ. Et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui obtinendo et conservando. In quo notatur ejus ambitio; et Scriptura minus dicendo, plus notat, videlicet quod importune, impudenter, et per practicas vitiosas conatus sit pontificatum obtinere et possidere, prout ambitiosis est consuetudo. Numerari etenim vitia nequeunt, quot ex ambitione nascuntur: ex qua inter cetera oriuntur invidia, suspicio prava, crudelitas, simonia, simulatio, hypocrisis, falsitas, inquietudo, mendacium, perjurium, atque adulatio, prout in libro de Consideratione plenius docet S. Bernardus. Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus, etc. Et fecit Judas vindictam in filios desertores, qui legem patrum suorum sanctam dereliquerant: qui tanquam apostatæ legis, fuerunt gentibus ferociores; et cessaverunt ultra exire in regionem, id est, adjutores Alcimi, præsertim qui erant in arce, non audebant amplius per Judæam discurrere ad prædandum et occidendum Judæos.

Et misit rex Nicanorem, etc. Et hostes parati erant rapere Judam. Quum enim Alcimus vidisset Judam sibi prævaluisse, ad regem reversus, accusavit Judam et suos multis criminibus. Propter quod rex misit Nicanorem cum Alcimo, habentem secum magnum exercitum, voluitque Judam capere dolo. Et innotuit sermo Judæ. Et conterritus est Judas ab eo. Nam, ut Josephus refert, quum Judas et Nicanor pariter starent, dedit Nicanor suis militibus signum, ut raperent Judam: quod sentiens Judas, subito territus, prudenter et fortiter exsilivit ab illo nequissimo. Et amplius noluit videre faciem ejus, puta Nicanoris, cum tali circumventione et ad tempus. Postea tamen, sicut secundo habetur libro, erant multum concordes. Deinde contra se invicem pugnaverunt. Et cognovit Nicanor, quia denudatum est consilium ejus, et exivit obviam Judæ in pugnam.12 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David, id est ad arcem, ipse Nicanor et sui, ad gentiles ibi manentes et eis confœderatos.

Et post hæc verba, id est, post gesta designata per verba hæc, ascendit Nicanor in montem Sion, id est ad aliqua ejus loca eminentiora; et exierunt de sacerdotibus populi, id est, aliqui sacerdotes exiere de templo, salutare eum, et demonstrare ei holocautomata quæ offerebantur pro rege. Specialiter enim orandum est pro præsidentibus et communitatibus etiam iniquis et perfidis, ut convertantur. Propter quod Jeremias mandavit Judæis in Babylonia captis, ut orarent pro pace civitatis ad quam translati fuerunt.3 Et irridens Nicanor, sprevit eos tanquam idololatra, et polluit, id est inhonoravit. Et locutus est superbe, et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, succendam domum istam, id est templum. Hanc4 præsumptionem sacrilegam, Deus superbis resistens plenarie refrenavit, et superbissimum illum extreme dejecit.5 Verumtamen inter hæc duo bella, inter Judam et Nicanorem habita, quorum unum prætactum, et aliud consequenter in littera describitur, notabile fluxit tempus, quo inter ipsos fuit concordia, prout secundo libro recitatur.6

Consequenter describitur in hoc loco, qualiter sacerdotes zelo justitiæ oraverunt pro justa dejectione obstinati Nicanoris, qui fuit tyrannus, et publicus hostis boni communis atque divini cultus. Ideo licuit contra eum sic exorare.

Et exiit Nicanor de Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron, et occurrit illi, puta Nicanori, exercitus Syriæ ad auxiliandum. Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris. Et oravit Judas: Qui missi erant a rege Assyriorum Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, percussit ex eis angelus centum octoginta quinque millia. Primo enim missi fuerunt a rege illo Rabsaces et alii quidam, qui Deum enormiter blasphemaverunt ex parte sceleratissimi regis.7 Propter quorum blasphemias aliaque facinora, interfectus fuit ab angelo totus pene exercitus regis illius, prout quarto Regum et secundo Paralipomenon enarratur. Sic contere exercitum istum, quia male locutus est super sancta tua, id est contra templum et sacrificia, et contra fideles tuos ministros.

Et commiserunt prælium tertiadecima die mensis Adar, id est Martii, et cecidit Nicanor primus in prælio. Quo cognito, fugit ejus exercitus. Et tubis cecinerunt Judas et sui post eos sic fugientes, cum significationibus, quia sonitus tubarum ita fiebat et formabatur, quod designavit hostium fugam. Et exierunt Judæi de omnibus castellis terræ suæ in circuitu, et ventilabant eos cornibus: id est, insequendo impios illos, agitaverunt eos hinc inde per angulos et cornua, et per loca diversa; vel sonando post ipsos per cornua; et convertebantur iterum ad eos undique occurrendo fugientibus, ita quod omnes ceciderunt.

Postremo, quemadmodum Nicanor præ ceteris peccavit enormius, sic eum etiam mortuum confusibilius tractaverunt: quia jam interfectum decapitaverunt, ejusque caput in arcis apice suspenderunt. Et quia specialiter peccavit per manum et linguam, manum contra templum contumaciter extendendo, et per linguam blasphemando, multaque verba scelestissima proferendo, ideo absciderunt ei manum et linguam, sicut in ultimo secundi libri capitulo, ubi ista historia plenius describitur, continetur.8 Et manum ejus suspenderunt contra Jerusalem. In secundo libro habetur, Contra templum. Ideo intelligendum est, quod suspenderunt manum iniqui ex opposito templi et civitatis, in cujus extremitate situm fuerat templum.9 Et siluit terra Juda paucos dies, hoc est, modico tempore plebs Judæa quievit a præliis, ut sequenti patet capitulo

Footnotes

  1. II Mach. XIV, 18-25. ↩

  2. II Mach. XIV, 18-25. ↩

  3. Jer. XXIX, 7. ↩

  4. II Par. xxx, 9-21. ↩

  5. I Petr. v, 5; ↩

  6. Jacob. IV, 6. ↩

  7. IV Reg. xviii, 17, 19 et seq.; xix, 10-13, 35. ↩

  8. II Mach. xv, 30, 33. ↩

  9. Ibid. 33. ↩

Chapter 8 of 17