Articulus 8
ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI: ET AUDIVIT JUDAS NOMEN ROMANORUM, QUIA SUNT POTENTES VIRIBUS.
DESCRIBITUR hic, qualiter Judas confugit ad humana præsidia, imo ad Romanorum idololatrarum auxilia. Propter quod videtur divini promeruisse subtractionem subsidii, quum jam dudum ante Deus per Prophetam suum dixisset ad regem Juda: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel ad pugnam: non enim est
Dominus cum Israel. Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus ab hostibus: Dei quippe est adjuvare et in fugam vertere.1 Et audivit Judas nomen, id est famam, Romanorum, qui tempore Judæ monarchiam pro magna parte fuerunt adepti: nondum tamen plenarie usque ad tempus imperii
Julii, vel potius Octaviani; quia potentes sunt viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis rationabiliter: nam pii fuerunt; et quicumque accesserunt ad eos ad faciendum cum ipsis amicitiam, annuerunt.
Audierunt Judas et sui prælia eorum, scilicet Romanorum, qui victoriosi fuerunt in bellis, et virtutes bonas, id est benevolos actus, quas fecerunt in Galatia: quæ est regio Græciæ; quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: id est, Romani subjugaverunt sibi Galatas in tributarios; ipsis quoque sic subjugatis fuerunt benevoli. Et quanta, id est quam magna et strenua opera, fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem suam redegerunt metalla argenti et auri, quæ ibi sunt, et possederunt omnem locum, id est quædam loca de omnibus; vel, Omnem locum, pro quo obtinendo egressi sunt; consilio suo et patientia: quia ut allegatum est sæpe, ad prævalendum in præliis plus confert prudentia, quam fortitudo. Consilium autem est actus prudentiæ. Patientia quoque plurimum proficit ad triumphum. Ipsos namque pugnatores oportet frequenter multa et magna pati incommoda: in quibus patientia est necessaria, ne propter hujusmodi aspera labor bellicus omittatur. Hinc libro de Re militari scribit Vegetius, quod per nullam rem Romani ita sibi subjugaverunt orbem, sicut per prudentiam bellicam, exercitiumque armorum. Græci enim, ut ait, erant eis astutiores, Gallici numero plures, Hispani ferociores, Teutonici corpore grandiores.
Et Philippum et Persen Cetheorum regem. Josephus dicit, Reges: et forsan ponitur hic singulare pro plurali. Et Antiochum magnum regem Asiæ contritum, id est victum, ab eis. Ille Antiochus fuit pater Antiochi Epiphanis, ut patuit in expositione primi capituli. Et statuerunt, id est, injunxerunt ei, ut daret eis, puta Romanis, tributum magnum et constitutum, id est, id quod exegerunt ab eo ultra tributum. Et regionem Indorum esse victam ab eis, et Medos et Lydos de optimis regionibus eorum, supple, esse ejectos a Romanis; et acceptas eas ab illis, id est regiones Medorum atque Lydorum vi armorum obtentas ab ipsis Medis ac Lydis per Romanos, dederunt ipsi Romani Eumeni regi ipsis confœderato. Et quia qui erant apud Helladan, id est regionem seu locum sic dictum, voluerunt ire et tollere eos, videlicet Eumenem regem ac suos de præfatis terris Medorum et Lydorum, et innotuit sermo his, id est, propositum illorum exsistentium apud Helladan fuit patefactum Romanis. Et miserunt ad eos, id est ad Eumenem ac populum ejus, ducem unum cum suo exercitu in illorum subsidium, et pugnaverunt rex ille et dux missus a Romanis, contra illos exsistentes apud Helladan, et ceciderunt ex illis Helladanis multi; et captivas duxerunt Romani uxores.
Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, id est, sub eorum defensione et confœderatione quiescebant, conservaverunt amicitiam.
Et in omnibus his nemo Romanorum portabat diadema, id est, nullus fuit inter eos imperator aut rex. Nempe primus rex Romanorum fuit Romulus conditor urbis cum fratre suo Remo: quo occiso a Fabio Romuli duce, Romulus factus est rex urbis. Post quem præfuerunt reges in urbe usque Tarquinium Superbum: quo cum filio suo Tarquinio feroce a Romanis expulso, cœperunt præesse et præfuerunt consules, deinde dictatores atque tribuni plebis usque ad Julium Cæsarem, qui usurpavit et invasit imperium: cui successit Octavianus, sub quo natus est Christus. Ideo tempore Machabæorum non præerant reges Romanis.
Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant, id est, de agendis et evitandis inter se conquirebant, trecenti viginti consilium agentes semper de multitudine, id est, trecenti viginti illi erant ex multitudine Romanorum electi, tanquam prudentiores ad tractanda consilia. alias trecentos
Vel sensus est, quod trecenti viginti consulebant de multitudine, id est de ipsa communitate, quod scilicet prodesset reipublicæ et paci omnium subditorum. Ut quæ digna sunt, gerant, id est, vere expedientia et eorum majestatem decentia agant ac prosequantur, juxta illud Isaiæ: Princeps, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.2 Ecce qualiter Romani isti adhuc gentiles, agnoverunt quod in Proverbiis Salomon dixit:3 Qui cuncta agunt consilio, reguntur sapientia.
Et rursus: Qui pacis ineunt consilia, sequetur eos gaudium.4 Itemque: Erit salus ubi multa consilia.5 Si Romani illi pagani ad temporalem prosperitatem suum regimen referentes, tam assidue atque quotidie inter se contulerunt et consuluerunt de bono communi: quanto magis Pontifex summus et curia ejus, quorum est ad æternam beatitudinem ordinare præsidentiam suam, deberent quotidie inter se perscrutari, consulere, determinare ea, quæ ad totius Ecclesiæ et universorum statuum, graduum, potestatum, et ordinum ejus pertinent reformationem, profectum atque salutem? Quod et suo modo unusquisque regum et principum, episcoporum et prælatorum deberet peragere, quatenus juxta dignitatem prælationum et officiorum eorum, esset et dignitas actionum ac gubernationum ipsorum. Verum, homo quum in honore esset, non intellexit;6 comparatus est jumentis insipientibus.
Et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos: qui præfuit ceteris universis tempore suo. Sicque regimen eorum fuit quodammodo monarchicum et regale: quod (teste Philosopho) optimum est, absolute loquendo, habetque admixtum aliquid, imo et multum de aristocratia et democratia. Et tale regimen in certo casu ex specialibus causis, et ad tempus potest optimum esse. Et omnes obediunt uni tempore præsidentiæ suæ. Obedientia namque est summe necessaria et saluberrima res in omni communitate: sine qua nulla politia, nulla villa, nulla domus potest subsistere, ut in regula sua sanctus scribit Hieronymus. De ista materia multiplicis regiminis, et quid sit optimum, atque de antiquo illo regimine Romanorum, magistraliter tractat S. Thomas in libro suo de Regimine regum; Ægidius quoque in libro de Regimine principum. Et non est invidia neque zelus, id est rancor aut contentio, inter eos: sicut solet inter ambitiosos consistere. Durante autem hac bonitate regiminis Romanorum, profecerunt in multis, et in brevi venerunt ad maximum incrementum, prout de hoc Cato et Tullius multa conscribunt. Postea vero fuit hoc regimen in ipsis corruptum: unde venerunt ad miserabile decrementum. Nempe, ut ait Hieronymus, et ante eum Sallustius, sicut concordia parvæ res crescunt, sic per discordiam res maximæ dilabuntur.
Et elegit Judas Eupolemium et Jasonem, et misit eos Romam constituere cum illis, puta Romanis, amicitiam et societatem, et ut Romani auferrent ab eis, videlicet a Judæis, jugum Græcorum, id est grave dominium, quo reges Syriæ opprimebant populum Judæorum. Dicitur autem jugum illud, Græcorum, quoniam ex Græcorum imperio exstitit derivatum. Et placuit sermo legatorum Judæ, in conspectu eorum, scilicet Romanorum.
Et rescripserunt in tabulis æreis ad perpetuam rei memoriam: Bene sit Romanis et genti Judæorum in mari, id est bellis navalibus, negotiisque marinis, et in terra in æternum, id est per omne tempus vitæ eorum. Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum, id est cuicumque genti Romanis confœderatæ, auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, id est, dispositio temporis seu casus occurrens exegerit, corde pleno, id est prompto atque omnino spontaneo. Et præliantibus, id est, Judæis Romanos juvantibus, non dabunt Romani triticum, arma, pecuniam,, id est stipendium, vel naves, sicut placuit Romanis, id est, prout Romani istud instituerunt; et custodient
Judæi mandata eorum, videlicet Romanorum, nihil ab eis, id est Romanis, accipientes ipsi Judæi, sed suis expensis servientes ac subvenientes Romanis. Similiter succurrent Romani Judæis; adjuvabunt Romani, et adjuvantibus Romanis ipsos Judæos, non dabitur a Judæis triticum, etc., id est stipendium; sed Romani suis expensis succurrent Judæis. Quod si post hæc verba, hi aut illi, id est Romani sive Judæi, addere vel demere ad hæc vel ab his aliquid voluerint, facient ex proposito suo, id est concordi deliberatione, seu communi utriusque partis consensu. Sed et scripsimus ei, id est Demetrio, dicentes: Quare gravasti jugum tuum, id est potestatis tuæ tyrannidem et abusum, super amicos nostros et socios Judæos? Si ergo iterum adierint, id est accesserint, nos, adversum te conquerendo, atque subsidium postulando, faciemus illis judicium, id est judicialem vindictam, et pugnabimus tecum, id est contra te, mari, id est bello navali, terraque.
Footnotes
Chapter 9 of 17