Skip to the text

Articulus 9

EXPLANATIO CAPITULI NONI: INTEREA, UT AUDIVIT DEMETRIUS QUIA CECIDIT NICANOR.

MORS Judæ et institutio fratris sui Jonathæ, ac aliqua ejus bella hic describuntur. Interea, id est, inter ea quæ dicta sunt, hoc est infra tempus quo legati Judæ et populi sui fuerunt in expeditione commissi eis negotii occupati, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursus mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis, id est fortiores et constantiores de suo exercitu, qui solent poni in dextera parte, et regi a dextris adsistere. Et abierunt, et castra posuerunt in Masaloth, et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas, intelligendo per animas ipsos homines, qui quantum ad corpus, occidebantur. Per partem etenim totum exprimitur, juxta præhabita.

Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo, id est cum Juda. Et viderunt qui erant cum Juda, multitudinem exercitus Bacchidis, quia multi sunt, scilicet viginti millia peditum et duo millia equitum, et timuerunt valde: quum tamen frequenter prævaluissent in bellis, in quibus comparative loquendo, pauciores erant respectu adversarium, quam in isto occursu; sed ad Romanos idololatras confugiendo, meruerunt privari confortatione animationis ac confidentiæ Dei; et non remanserunt nisi octingenti viri cum Juda. Et vidit quod defluxit, id est, minoratus sic fuit, exercitus ejus, et bellum perurgebat eum, id est, valde arctabat eum, ita quod sine suorum periculo non poterant declinare; et confractus est corde, id est, solitam confidentiam in Deo amisit pro parte, quia non habebat tempus congregandi eos, qui defluxerunt de suo exercitu; et dissolutus est formidine quadam, subtracta sibi solita magnanimitate et spe plena in Deo, quia ad hominum infidelium confugerat opem. Unde nec in isto congressu legitur suos more solito ad confidendum in Domino admonuisse, aut precem fudisse ad Deum, sed potius cum ambiguitate quadam dixisse: Eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.

Verumtamen, quia habitum magnanimitatis aliarumque virtutum in magna excellentia habuit, non fuit totaliter mente dejectus, nec fugere acquievit; imo ad moriendum pro bono communi exhibuit se paratum, dicendo: Si appropiavit, id est, si nunc instat, tempus nostrum, id est finis curriculi vitæ nostræ, moriamur in virtute, id est in exercitio virtuoso fortitudinis, justitiæ, imo et caritatis fraternæ. Ideo subditur, propter fratres nostros, id est pro communi pace et salute proximorum nostrorum, quatenus liberati ab hostibus, Deo secundum legem deserviant. Et non inferamus crimen gloriæ nostræ, id est maculam famæ nostræ, vel opprobrium eminentiæ nostræ, neque excessum meritis nostris, pro quibus nobis debetur gloria æternalis.

Et movit exercitus Judæ de castris, id est tentoriis suis: in quo patet adhuc Judæ audacia, quod sic magnanimiter ivit obviam tanto exercitui inimicorum suorum; et divisi sunt equites Bacchidis in duas partes; et fundibularii et sagittarii præibant exercitum Bacchidis; et primi certaminis omnes potentes, id est, viri exsistentes in dextro cornu cum Bacchide, qui erant primo pugnaturi, fuerunt validi pugnatores. Et proximavit legio militum Bacchidis ex duabus partibus. Et commota est terra a voce exercituum, id est, habitantes in terra sunt admirati et quodam horrore concussi. Vel ipsa terra quasi timere videbatur ex buccinarum et tubarum clangore, congredientiumque clamore et collisione armorum atque strepitibus ictuum.

Et vidit Judas quia firmior, id est robustior, est pars exercitus Bacchidis in dextris, id est in dextro cornu seu latere, et convenerunt cum ipso Bacchide omnes constantes corde, videlicet fortes et imperterriti; et contrita est dextera pars ab eis, id est, dexterum cornu illud a Juda ac suis est dissipatum et victum, atque in fugam conversum, sicut subjungitur; et persecutus est eos [usque] ad montem Azoti. In quo patet mira fortitudo, strenuitas, et elegantia Judæ et virorum suorum, et quod Deus omnipotens illum pusillum gregem suum in extremo illo conflictu non reliquit, sed mirabiliter confortavit, quamvis eos pro magna parte permisit occidi, quia feliciter obierunt, et virilissime suas compleverunt ac concluserunt congressiones et expeditiones. Unde et Josephus circa hoc refert: Videns Judas Bacchidem cum suis electis in dextro cornu ordinatum, congregans animosissimos viros, invasit illam partem exercitus, et confligens ibi, ordinem eorum dirupit, et medios ad fugam convertit.

Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dexterum cornu, et secuti sunt post Judam et eos qui cum ipso erant, a tergo. Et ingravatum est prælium contra Judam et suos, qui stabant in medio hostium adversariis circumsepti, jamque lassati, quia a mane usque ad vesperam pugnaverunt; et ceciderunt multi ex his et illis; plures tamen ex exercitu Bacchidis. Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt, tali ac tanto capitaneo suo prostrato. Qui (ut Josephus scribit) fugere nolens, stans hostibus circumseptus et fortiter pugnans cum suis, multos interfecit adversariorum, et tandem percussus occubuit. Talis finis Judam invenit, virum fortem, magnum et bellicosum, mandatorum patris sui memorem, omnia pro libertate civium facere et pati paratum. Tali ergo virtute plenus, magnam sibi gloriam et monumenta servavit, liberans gentem suam a Macedonum servitute: qui quum principatum sacerdotii tribus annis habuisset, defunctus est. Hæc Josephus. Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, id est, corpus ejus abstulerunt, non die eodem, sed paulo post: quod et ab hostibus redemerunt pecunia, ut in Scholastica (ex Josepho) fertur historia.

Et cetera verba, id est gesta, bellorum Judæ et virtutum, id est virtuosorum strenuorumque operum ejus, non sunt descripta. Multa enim erant valde, ita quod singula describi vix poterant.

Et factum est, post mortem Judæ emerserunt, id est, de profundo malitiæ suæ diu absconditæ exierunt aut proruperunt manifeste in medium, exstincto eo cujus timore non audebant hoc facere, viri iniqui in omnibus finibus Israel, etc. In diebus illis facta est fames, id est caristia, magna valde in terra Juda, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis, id est, Judæi communiter subjecerunt se Bacchidi sub tributo, seu etiam aliis modis, pro necessariis vitæ adipiscendis. Et facta est tribulatio magna in Israel: quoniam Bacchides amicos Judæ confusibiliter crudeliterque peremit.

Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ: Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est qui exeat contra inimicos nostros. Nunc itaque hodie te elegimus esse pro eo in principem et ducem. Et suscepit Jonathas tempore illo principatum ducatus et pontificatus, non ambitiose, sed ex communi et concordi populi sui electione, et tempore tantæ angustiæ, ut esset primus in omni congressu et acie. Et fugerunt Jonathas ac sui, eo quod Bacchides vellet eos occidere: et fugerunt caute, non vituperabiliter timide, in desertum, quousque adunarent se invicem, et exercitum congregarent, et consederunt ad aquam lacus Asphar, id est Mortui maris, per quod transit Jordanis, juxta illud Josue:1 Aquæ Jordanis inferiores, in mare Solitudinis, quod nunc vocatur Mortuum, descenderunt. Et die sabbatorum venit Bacchides, ad impugnandum Jonathan: venitque sabbati die, vel in contemptum religionis Judæorum sabbato libenter quiescentium; vel putans Jonathan die illa non pugnaturum, aut saltem invite.

Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, id est, Jonathas fratrem suum Joannem misit cum aliquibus quibus eum præfecit, et rogavit Nabuthœos amicos suos: qui secundum Josephum, Nabuthæi dicuntur ab urbe nomine Nabath; ut commendaret illis apparatum suum, id est, supellectilem suam apud illos deponeret, quousque contra Bacchidem ipse Jonathas dimicaret. Aliqui tamen habent, Ut commodarent illis apparatum suum, id est, quatenus Nabuthæi concederent Jonathæ ac suis arma sua atque tentoria. Et exierunt filii Jambri ex Madaba, id est urbe sic dicta, et comprehenderunt Joannem præfatum Jonathæ fratrem, etc. Et recordati sunt sanguinis fratris sui: id est, Jonathas et Simon recolentes injustam fratris sui Joannis occisionem a filiis Jambri, fecerunt ultionem, quæ in textu qui planus est, recitatur. Et vindicaverunt, id est, vindicando exercuerunt, vindictam sanguinis, id est effusionis sanguinis, fratris sui, zelo justitiæ.

Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus et pugnemus contra inimicos nostros, videlicet Bacchidem et ejus exercitum. Non est enim hodie, sicut heri et nudiustertius, id est sicut præteritis diebus, in quibus fuit nobis libertas eundi ac divertendi hinc inde. Nunc autem oportet nos pugnando prævalere, aut infeliciter subdi seu trucidari. Nunc ergo clamate in cœlum, Deum cœli invocando. Et commissum est bellum. Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, quatenus principe impiorum hostium interempto, celerius prævaleret. Estque probabile, quod Bacchides vir valde audax, animosus et fortis, appropinquavit ad Jonathan ut eum occideret. Et divertit Bacchides ab eo retro: alioquin fuisset occisus a Jonatha. Et ceciderunt de parte Bacchidis mille viri; et reversi sunt in Jerusalem ipse Bacchides et sui, occisis de eorum exercitu mille viris.

Et œdificaverunt, id est, captas munierunt, et in aliquibus exstruxerunt, civitates munitas in Judæa; et posuit custodias in eis, id est custodes et raptores de populo suo, ut inimicitias exercerent in Israel, id est, populum Judæorum spoliarent ac molestarent. Et accepit filios principum regionis, id est, filios principalium Judæorum sumpsit, in obsides, ne vel ipsi vel patres eorum contra se rebellarent, Jonathan adjuvando. Et præcepit Alcimus destrui muros, id est parietes seu munimenta muralia, domus sanctæ interioris, id est Sancti sanctorum, et opera Prophetarum, id est ædificia templi facta ex instigatione Zachariæ et Aggæi prophetarum sanctorum, ut patet in Esdra et Aggæo. In illo tempore percussus est Alcimus, id est plagatus a Deo, et occisus propter facinora sua.234

Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant militiæ ipsius Bacchidis, seu principales in ejus exercitu, quinquaginta viros, et occidit eos. Hoc Jonathas fecit, quum post mortem Alcimi Bacchides redisset ad regem, et rursus expletis duobus annis ad Judæam fuisset reversus. Et contritus, id est victus, non occisus, est Bacchides ab eis, hoc est a Jonatha et Simone. Et misit ad eum, puta ad Bacchidem volentem ad propria remeare, Jonathas legatos componere cum ipso Bacchide pacem, et reddere ei captivitatem, hoc est, ut Bacchides redderet Jonathæ eos quos de populo Jonathæ captivavit. Jonathas quoque præbuit se paratum reddere Bacchidi, quos captivos habuit de populo Bacchidis, ut Josephus refert. Et in hoc uterque consensit. Et cessavit gladius ex Israel, id est, populus Israel a solita hostium impugnatione est liberatus. Nihilo minus post hæc habuerunt et alia prælia, ut infra habetur, sed non tam dura neque ita assidua, sicut ante. Et habitavit Jonathas in Machmas, id est urbe Judææ sic nominata: de qua exponitur illud primi Regum libri, Erant cum Saul duo millia in Machmas.5

Footnotes

  1. Josuem, 16. ↩

  2. Zach. 1, 16; iv, 9. ↩

  3. Agg. 1, 8, 14; ↩

  4. 1 Esdr. v, 1; vi, 14; ↩

  5. 1 Reg. xiii, 2. ↩

Chapter 10 of 17