Articulus 10
EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : ET ANNO CENTESIMO SEXAGESIMO ASCENDIT ALEXANDER.
GESTA Jonathæ, bella ac prosperitas ejus sub multis regibus habita, hic narrantur. Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui Alexander cognominatus est Nobilis, sicut avus ejus Epiphanes est cognominatus, sive Illustris.1 Aliqui autem accipiunt hoc loco Nobilem et Illustrem pro eodem; et addunt quod Alexander iste fuit filius Antiochi Nobilis seu Illustris, et frater Antiochi, qui Eupator vocatus est. Et occupavit Ptolemaidam; et receperunt illum, et regnavit illic, id est in urbe illa Syriæ. Atque, ut Josephus refert, ex proditione militum in Ptolemaida commorantium, Alexander fuit receptus: quia militibus illis displicuit Demetrius propter suam superbiam, quia dum se clausisset in quadam turre regali, quam non longe ab Antiochia construxerat, a nemine videbatur; sed et rem publicam ut desidiosus neglexit, ideo subditi oderant eum. Et misit Demetrius rex epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ex timore, ne Jonathas auxiliaretur Alexandro, memor molestiarum et injuriarum quas a Demetrio toleravit. Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma. Unde elicitur, quod Judæi vehementer premebantur jugo regum illorum. Et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare, id est meliorare in structuris, et innovare civitatem. Et fugerunt alienigenæ, id est gentiles, qui erant in munitionibus, id est locis munitis, quas ædificaverat Bacchides prope arcem, vel secundum quosdam, extra et prope Jerusalem. Tantum in Bethsura remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem, id est apostatæ legis; in arce quoque, ut infra et in Josepho patet.
Et audivit Alexander rex, qualiter Demetrius scripserat Jonathæ: idcirco et ipse scripsit ei amorosam epistolam ex affectu non ficto, misitque ei munera pretiosa, ut patet in littera, in qua non est difficultas. Et induit se Jonathas stolam sanctam, id est vestem pontificalem. Nam Alexander non solum constituit eum summum sacerdotem, sed etiam misit ei stolam, ut Josephus narrat, quamvis hoc textus non dicat. In die solenni Scenopegiæ, id est dedicationis templi primi a Salomone constructi, ut quidam exponit: quæ expositio probatur inepta, quia in lege communiter per festum Scenopegiæ intelligitur festum Tabernaculorum. Josephus quoque refert: Suscipiens epistolam Alexandri Jonathas, induitur stola sacerdotali, festo Tabernaculorum instante. Festum quoque Scenopegiæ occurrebat septimo mense, ut patet in Levitico;2 de quo mense loquitur hic Scriptura, dicendo, Et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense. Verumtamen stolam illam a rege missam ipse consecravit, antequam utebatur ea in Dei obsequio.
Et audivit Demetrius verba ista, quod scilicet Alexander scripsit et munera contulit Jonathæ, et ait consiliariis suis: Quid hoc fecimus, id est, cur ita habuimus nos, quod hoc fieri permisimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui, id est ad suam protectionem et opem? Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adjutorium. Et scripsit Demetrius eis, Jonathæ ac populo ejus, in hæc verba: Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros per confœderationem, gavisi sumus, etc. Hæc falsa erant et ficta, ut Jonathas erubesceret non adhærere Demetrio. Et remittemus vobis præstationes multas, id est multa quæ nobis dare soleatis certis temporibus: imo dabimus vobis donationes, id est munera. Et nunc absolvo vos et omnes Judæos in meo dominio commorantes, a tributis, et pretia salis indulgeo, id est pecunias quas solvistis pro sale, quod confecistis in terra nostra ex aqua maris, super quod pro parte sita est terra Judææ. Sicque aquæ de mari eductæ per alveos, super terram vertebantur in sal per solis calorem. Et coronas remitto, quas solvere consuevistis, et tertias seminis, id est tertias frugum partes. Merito ergo Esdras locutus est: Fructus ejus multiplicantur regibus, quos posuisti super nos.3 Et dimidiam partem fructus ligni, id est arborum, in totum tempus præsidentiæ meæ.
Et Jerusalem sit sancta, id est, Dei cultus exerceatur in ea et in templo ipsius, et libera a tributis; et decimæ et tributa, quæ nobis solvere solent, ipsius sint, id est, ei remaneant pro bono ejus communi. Remitto etiam potestatem arcis, ita ut nullus in ea moretur contra Jonathæ voluntatem. Ideo additur, et do eam summo sacerdoti, non simpliciter, sed ut constituat in ea viros quoscumque ipse voluerit, qui molestiam non ingerant intrantibus templum; qui custodiant eam pro rege, ut
Josephus addit: quod et verbis sequentis concordat capituli. Et omnem animam, id est personam, Judæorum captivam in omni regno meo, relinquo liberam gratis. Et omnes dies solennes, id est majora festa, ut Paschæ, Pentecostes, Tabernaculorum et Tubarum, quæ semel venerunt in anno, et sabbata in omni hebdomada venientia, et neomeniæ, id est festa in exordiis mensium celebranda, et dies4 decreti, id est, pro celebrandis festivitatibus5 ex certis casibus instituti seu ordinati, quemadmodum dies Sortium pro interfectione Aman liberationeque Judæorum, et dies victoriæ6 Judith, et tres dies ante diem solennem, id est præcipuam legis solennitatem, et tres dies post eam. Josephus vero ait pluraliter, Ante eos, et, Post eos: et sic per diem solennem forsitan designantur solennes dies semel in anno venientes. Solennitas autem Paschæ et Tabernaculorum duravit septem diebus, prout in Levitico habetur. Sint omnes dies immunitatis ab exactione, et remissionis a vectigali- bus, omnibus Judæis qui sunt in regno meo; et nemo habebit potestatem agere aliquid contra Judæos in foro contentioso, et movere negotia adversus aliquem eorum in omni, id est quacumque, causa, in prætactis diebus.
Et ut adscribantur ex Judæis in exercitu regis ad negotia bellica, pro defensione reipublicæ, qui sint quasi milites et stipendiarii regis, et præcipui defensores Judæorum in regno meo manentium, usque ad triginta millia virorum. Et dabuntur illis copiæ, id est necessaria ad sua officia peragenda, ut arma, stipendia aut consimilia, ut oportet dari omnibus exercitibus regis; et ex ipsis triginta millibus Judæorum, ordinabuntur aliqui per principes meos, qui sint custodes et propugnatores in munitionibus regis magnis, id est fortalitiis. Et ex his constituentur qui sint super negotia regni, id est aliqui officiati ad expediendum negotia, quæ aguntur ex fide, id est, qui tantæ sint reputationis, quod eis credatur, et ambulent in legitimis suis, sicut præcepit rex in terra Juda, id est, ubique in regno meo permittantur vivere secundum legem patrum suorum, sicut præcepi eos permitti sic vivere in Judæa. Et tres civitates quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur, tanquam de jure pertinentes ad eam, ut sint sub uno, scilicet principe sacerdotum. Ideo subditur, et non obediant alienæ potestati, nisi summo sacerdoti. Judæi namque post reditum a Babylone per pontifices regebantur. Ptolemaida et confines urbes ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, id est ministris templi, sacerdotibus ac Levitis, ad necessarios sumptus sanctorum, id est ministrorum illorum divinis consecratorum.
Et ego singulis annis dabo ad sacrificia aut consimilia, quindecim millia siclorum argenti, id est tantam pecuniam. Siclus autem, ut in lege habetur, viginti obolos habet.7 Sed sicli erant diversi. De rationibus regis, id est de rebus et bonis ad me de jure spectantibus. Et omne quod reliquum fuerit, dabunt qui præsunt negotiis in opera domus, id est ad ea quæ necessaria sunt in templo. Et super, id est ultra hæc quinque millia siclorum quæ accipiebant officiati mei pro me, vel alii reges, de sanctorum ratione, id est de pertinentibus ad templi ministros, vel ad templum, ad sacerdotes pertineant, qui ministerio sacerdotali funguntur. Et quicumque confugerint in templum, et in omnibus finibus ejus, id est infra septa ipsius, obnoxii regi in omni negotio, id est adstricti ad satisfaciendum mihi pro culpa quacumque, dimittantur; et universa quæ sunt, id est attinent, eis, libera habeant. Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, id est ædificia templi et appendicias ejus, sumptus dabuntur de ratione, id est reditibus, regis.
Ut autem audivit Jonathas et populus ejus sermones istos, non crediderunt eis: nam ficti erant et blandi, ex timore prolati. Et complacuit eis in Alexandrum, qui ex sinceritate quadam scripsit et contulit eis; quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, id est præcipuus repromissor atque exhibitor verborum pacificorum, non loquens nec scribens eis dolose, et ipsi Alexandro auxilium ferebant omnibus diebus opportunis. Circa hoc quæritur, an in hoc bene egerunt. Et apparet quod non: quoniam Alexander iste non habuit jus ad possidendum hoc regnum Demetrii. Fuit enim ex semine Antiochi Illustris qui regnum invasit, expulso filio fratris sui senioris Seleuci, cui regnum competebat de jure, ratione primogenituræ. Quid ad hanc respondendum sit quæstionem, non video, nisi forsan quod Demetrius ob suam in Judæos tyrannidem, et ob alia crimina meruerit regno privari.
Et congregavit Alexander rex exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, etc. Et cecidit, id est occisus est, Demetrius in die illa. Circa hoc Josephus scribit: Demetrius fortiter pugnans, non paucos hoipsos occideret, aperuerunt ei. Et prælium commiserunt contra se invicem Jonathas et Apollonius, non statim tunc, sed pau-lo post.
Et cognovit Jonathas, quoniam sunt insidiæ post se, id est, quod Apollonius aliquos dimisisset occulte, qui a tergo invaderent Jonathan et suos tempore prælii. Et circuierunt Jonathas et sui castra ejus, puta Apollonii, antequam pugnaverunt, ne includerentur a viris Apollonii, et jecerunt milites et sagittarii Apollonii jacula in populum Jonathæ, a mane usque ad vesperam. Populus autem stabat sicut præcepit Jonathas; et laboraverunt equi eorum, videlicet militum Apollonii. Circa hoc Josephus scribit: Jonathas suis præcepit, sagittas equitum testudine facta excipere. Quod quum fecissent, nihil lædebantur, quamvis hostes super eos frequentia tela vibrarent, usquequo suas evacuassent sagittas: nam sagittæ corpora clypeis septa minime contingebant, quum constipatione testudinis tela venientia refugarentur. Et ejecit, id est, ad bellandum repente direxit, Simon exercitum suum, videns adversarios jam lassatos, et commisit contra legionem pedestrem, quibus equites non valebant multum succurrere. Propter quod subditur: Equites enim fatigati erant sagittando. Et contriti sunt ab eo, id est a Simone, hi qui erant in legione, et fugerunt. Et intraverunt in Bethdagon idolum suum, id est in domum seu templum Dagon dei vel idoli sui, ut se, id est eos, liberaret. Et accendit Jonathas Azotum, et templum illud cum exsistentibus in se. Et fuerunt qui ceciderunt gladio, fere octo millia virorum.
Et movit inde Jonathas castra, et applicuit [ea] Ascalonem, quæ fuit una de quinque principalibus urbibus Philistinorum; et exierunt obviam illi, videlicet Jonathæ, in magna gloria, non audentes se ei opponere.
Et ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan ad regratiandum ei, quia expugnavit adversarios Alexandri. Et misit ei fibulam auream, sicut est consuetudo dari cognatis regum. Josephus dicit, Torquem auream. Porro jam supra in isto capitulo dictum est, quod misit Jonathæ purpuram, aureamque coronam. Quumque juxta præhabita, sint quatuor insignia regalia, patet quod misit Jonathæ tria, quartum (scilicet sceptrum) sibi reservans. Et dedit ei Accaron, unam quinque principalium civitatum Philistiim, et omnes fines ejus, id est urbes et villas Accaroni confines, in possessionem.
Footnotes
Chapter 11 of 17