Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI: ET REX ÆGYPTI CONGREGAVIT EXERCITUM.
DESCRIBUNTUR hic gesta quædam plurium regum, videlicet regis Ægypti, regumque Syriæ Alexandri et Demetrii, et principaliter gesta Jonathæ sub eisdem. Et rex Ægypti Ptolemæus Philometor, secundum Josephum, congregavit exercitum copiosum, sicut arenam quæ est ad oram, id est in littore, maris: quod hyperbolice accipi potest; et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo: quod fuit detestanda ambitio, et multum innaturalis, quum Alexander esset gener ipsius, essetque spes quod ad nepotem aut neptem Ptolemæi ex filia sua Cleopatra Alexandri uxore, devolvendum esset regnum Alexandri. Sed infelix ambitio caret oculo, tamque crudelis est, quod nec patri parcit, nec fratri. Et exiit Ptostium prostravit. Quumque fugans alios equus ejus cœni barathro, id est profundo luto, inhæsisset, minime fugere valens, occiditur. Videntes etenim hostes quod ei accidisset, reversi, circumdederunt eum; et omnibus in eum jacula destinantibus, quum ipse pedestris fortiter resisteret, postea perfossus vulneribus lapsus est. Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos, dicens: Quoniam regressus sum ad regnum meum, etc. Et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem: quod Ptolemæus libenter fecit. Et scripsit Alexander Jonathæ, ut veniret sibi obviam in Ptolemaida civitate. Quo quum Jonathas pervenisset, dedit Alexandro ac Ptolemæo munera pretiosa et magna; et honoraverunt eum, præcipue Alexander, qui jussit eum purpura mox vestiri ac secum sedere, et primum esse amicorum suorum, ac ducem atque participem principatus. Denique, sicut in Scholastica fertur historia, quatuor sunt insignia regalia, scilicet purpura, fibula aurea, diadema, et sceptrum.
Consequenter describitur bellum Jonathæ contra Demetrium prætacti Demetrii filium. In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta civitate: de qua ex parte matris fuerat oriundus; ideo patre suo occiso, illuc confugit. In urbe illa postea fuit archiepiscopus ipse Titus apostoli Pauli discipulus. Jupiter quoque fuit rex Cretæ. De Cretensibus vero allegat Apostolus illud poetæ:1 Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.2 Et audivit Alexander adventum Demetrii, et contristatus est valde, timens ab illo vastari, quia Demetrius ille fuit de linea regalis prosapiæ, ex semine primogeniti magni Antiochi, et reversus est Alexander Antiochiam regni sui metropolim. Et constituit Demetrius Apollonium ducem, et congregavit exercitum magnum, ut in primis expugnaret Jonathan, quem scivit Alexandro fortiter confœderatum; et accessit ad Jamniam in Judæa prope mare sitam, et misit ad Jonathan ipse Demetrius rex, vel Apollonius ex parte ipsius [dicens]: Tu solus resistis nobis, id est, præcipue impedis nos, roborando audaciam Alexandri. Ego autem factus sum in derisum et in opprobrium ab Alexandro et suis, qui occupant terram patrum meorum, nec me volunt recipere, et etiam a te et tuis, propterea quia tu potestatem exerces adversus nos in montibus, ita quod in locis montanis, et in urbibus fortalitiisque hujusmodi confidis, ad quæ difficile est ascendere, præsertim equitibus. Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, id est robore tui exercitus, seu corporalibus viribus, aut justitiis, quibus facta tua coloras, descende ad nos in campum, ut in loco plano præliis apto pugnemus; quia mecum est virtus bellorum, id est fortitudo exercitus atque industria præliandi. Interroga, et disce quis sum ego: quasi dicat, Si excellentiam meam perpenderes, te mihi opponere non auderes. Loquitur autem comminatorie, præsumptuose, superbe, tanquam volens Jonathan perterrere: qui confidens in Domino magis quam in virtutibus suis, ex verbis tantæ improbitatis fuit magis ad magnanimitatem et confidentiam provocatus, sicut subjungitur.
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii ex ore nuntii seu ex epistola, motus est animo ad justam indignationem, et ad iram per zelum atque audaciam, quemadmodum David ex verbis Goliath. Erant namque devoti cultores veri Dei: in quo confidentes, verba idololatrarum spernebant.3 Et elegit Jonathas decem millia virorum, etc. Et applicuerunt Jonathas et Simon frater ejus cum exercitu suo, in Joppen, id est extra et prope Joppen: nam subditur, et exclusit eum a civitate, id est, populus in Joppe exsistens, portas clausit, ne Jonathas introiret cum suis; quia custodia Apollonii Joppe erat, id est, milites ab Apollonio constituti in urbe illa, ad succurrendum sibi tempore opportuno; et oppugnavit Jonathas eam. Et exterriti qui erant in civitate, ne caperet eam et
D lemæus de Ægypto in Syriam verbis pacificis, simulans se venisse ad profectum generi sui, et ideo urbes aperuerunt ei, præsertim quia Alexander hoc eis commisit.
Et ut appropinquavit Ptolemæus Azoto, ostenderunt ei Syri pergentes cum ipso, ut Josephus tangit, templum Dagon incensum, et Azotum quoque incensum, et cetera ejus demolita, id est destructa, et corpora occisorum projecta, et eorum qui cæsi erant in bello, tumulos, id est sepulcra, quia tanquam viliores erant sepulti. Et narraverunt regi, quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei, id est, ut regem inflammarent invidia contra Jonathan; et tacuit rex, nolens contra Jonathan amicum Alexandri litem assumere, ne Alexander percipiendo tale litigium, malum aliquid suspicaretur contra Ptolemæum. Et occurrit Jonathas regi Ægypti in Joppen, volens pro posse pacem amicitiamque servare cum regibus propter commune populi sui bonum. Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum Syriæ, auxilio militum suorum, quos in singulis posuit urbibus illis, usque Seleuciam maritimam, id est urbem sic appellatam ad mare sitam; et cogitabat in Alexandrum consilia mala, qualiter posset eum omnino opprimere fraudulenter.
Circa hæc gesta, multa scribit Josephus, quæ huic historiæ non concordant, nec cum ea videntur posse concordari, nisi forsan multum extorte. Ideo magis credendum est huic libro.
Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pacta pacis et amicitiæ fædus, et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander. Tale divortium fuit omnino illicitum. Pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam. Quæsivit enim me occidere. Hoc secundum Josephum ita fuit. Nam refert Ptolemæum exisse Ægyptum ad præbendum solatia Alexandro, et tamen in Ptolemaida fuerit quasi occisus ex insidiis Alexandri, quas per Ammonium Ptolemæo paravit. Et aliqui dicunt quod voluit Ptolemæum inficere. Sed textus non consonat, asserens Ptolemæum egressum, ut dolo regnum Alexandri acquireret. Subditur: Et vituperavit eum, videlicet Ptolemæus Alexandrum, propter ea quod concupierat regnum ejus. Et intravit Ptolemæus Antiochiam metropolim Syriæ, ut ibi coronaretur super Syriæ regnum. Unde subjungitur: Et imposuit capiti suo duo diademata, Ægypti et Asiæ. Quare non ait, Ægypti et Syriæ? nisi forsan quoniam Syria est pars Asiæ, prout B Asia dicitur una de quatuor plagis vel partibus mundi.
Et audivit Alexander fraudes et practicas Ptolemæi, et venit ad eum in bellum, etc.; et fugavit eum, scilicet Alexandrum Ptolemæus. Occulta quippe sunt judicia Dei, qui permittit interdum pejores melioribus seu minus pravis prævalere, ex certa et legitima causa quæ homines latet:4 sicut in libro Judicum leguntur filii Benjamin injustissimam causam habentes, ceteris tribubus Israel justam pugnandi causam habentibus, imo ex divina revelatione ad bellum procedentibus, bis prævaluisse.5 Certum est autem, Alexandrum istum fuisse idololatram, atque in multis culpabilem. Et fugit Alexander in Arabiam cum filio suo Antiocho ad parentes maternos; et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo. In Scholastica fertur historia: Rex Arabum timens potestatem Ptolemæi, occidit Alexandrum, et reservavit filium ejus. Ptolemæus vero, capite Alexandri viso, gavisus fuit. Et Ptolemæus mortuus est in die tertio, postquam caput acceperat Alexandri. Sicque Deus justo judicio punivit celerrime tantas Ptolemæi impietates. Et qui erant in munitionibus, id est hi quos rex Ægypti constituerat in munitis Syriæ locis, perierunt ab his qui erant intra castra, id est, opprimebantur a militibus et pugnatoribus Demetrii, quorum multi ante adhæserant Alexandro. Demetrius namque et Syri noluerunt loca sua munita ab Ægyptiis possideri.
In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnaret arcem, etc. Et abierunt quidam viri iniqui ad regem Demetrium, qui nuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem. Et ut audivit, iratus est, id est, Demetrius iratus est contra Jonathan, quum sibi denuntiatum esset a quibusdam perfidis apostatisque Judæis, quod Jonathas obsideret arcem. Et dedit se periculo, id est, Jonathas exposuit se periculo mortis, pergendo ad regem Demetrium cum sacerdotibus ac senioribus Judæorum, non obstante quod contra regis præceptum jussit continuari arcis obsidionem: de qua re intendebat regi causam rationabilem assignare. Et invenit gratiam in conspectu ejus, puta Demetrii, cui attulit munera pretiosa et multa, per quæ mentem Demetrii emollivit. Omnipotens quoque ad nutum immutat principum corda.6 Unde et Demetrius, præter spem Jonathæ, multipliciter honoravit exaltavitque Jonathan, quemadmodum Alexander, nec accusatoribus ejus audientiam præbuit.
Et postulavit Jonathas a rege ut immunem, id est a tributo seu obsequiis, vel gravaminibus solitis liberam, faceret Judæam, et tres toparchias, id est principatus urbes, id est Samariam, quæ fuit metropolis in regno decem tribuum, et confines ejus, id est duas urbes ei confines; et promisit ei, videlicet regi, talenta trecenta, in recompensam emolumentorum consuetorum. Et concessit rex, et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum, id est tenorem et formam, continentes:7
Rex Demetrius Jonathæ fratri salutem, et genti Judæorum. Exemplum epistolæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos. Lasthenes iste creditur fuisse propinquus, carus et familiaris Demetrio, specialiter quoque honoratus ab eo: propter quod vocavit eum parentem. Propter quod etiam scripsit ei propria gesta: sicque gratiam et beneficia quæ concessit Jonathæ ac Judæis, significavit Lastheni, et formam epistolæ illi missæ, misit et Jonathæ ac populo ejus. Genti Judæorum decrevimus benefacere, propter benignitatem quam erga nos habent. Statuimus ergo, id est, ordinamus et exhibemus, illis omnes fines Judææ, et tres civitates, videlicet Lydan et Ramathan quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, hoc est ex civitatibus regni decem tribuum. Porro Samaria interdum accipitur pro speciali urbe regionis illius, et sic fuit tertia urbs, pro cujus immunitate institit
B Jonathas. Sequestrari, id est separari, et ad inhabitandum concedi, omnibus Israelitis sacrificantibus in Jerosolymis in templo, id est veri Dei cultoribus, pro his donationibus et exactionibus, quæ ab eis rex Syriæ, scilicet ego seu quicumque prædecessor meus, prius accipiebat per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum, id est arborum. Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum, ex hoc tempore remittimus eis pro trecentis talentis, quæ in horum recompensam
C Jonathas nobis solvet. Et areas salinarum, id est loca, in quibus conficitur sal, modo tacto præcedenti articulo: de qua re plenius scripsi super illud Proverbiorum, Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo;8 et coronas quæ nobis deferebantur, id est, a Judæis persolvebantur, omnia concedimus, id est relinquimus eis, non exigimus, ex causa præhabita. Nunc ergo curate facere horum exemplum, id est, ista diligenter conscribite in materia bene durabili, et detur Jonathæ ad disponendum de ejus custodia, et ponatur in monte sancto Sion, in loco celebri templi ad perennem memoriam.
Et videns Demetrius quod siluit terra in conspectu suo, id est, quod habitatores terræ sibi non repugnarent, dimisit exercitum suum, ex proprio populo suo collectum, excepto peregrino, id est alieno, exercitu, quem contraxit ab insulis gentium, id est a Creta ac aliis gentibus, quarum subsidio intravit terram regni patrum suorum; et inimici ei erant omnes exercitus patrum ejus, id est proprius et nativus exercitus, qui et patribus suis servierat. Indignabantur enim regi, quod peregrinum illum exercitum, ipsis licentiatis, apud se retinebat, et quia solitas eis diminuebat annonas : imo, secundum Josephum, reges priores consueverunt eis dare annonas etiam tempore pacis, quatenus tempore prælii essent ad omnia promptiores.
Tryphon autem quidam erat partium Alexandri primus , id est præcipuus inter fautores ac principes Alexandri, dum ille vixit :9 qui videns exercitum contra B Demetrium murmurare, intravit Arabiam, ut inde deduceret filium Alexandri, cui putavit exercitum mox adhæsurum. Et mansit ibi, id est in Arabia ipse Tryphon, diebus multis : quia Antiochus ille fuit nimis juvenis ad regnandum, et princeps qui eum nutrivit, non cito neque faciliter acquievit petitioni Tryphonis, ut Josephus narrat.
Et misit Jonathas ad Demetrium, ut ejiceret eos qui in arce erant. Ex hoc non sequitur, quod Jonathas cessavit ab arcis obsidione, sed potius quod non poterat eam ad libitum expugnare. Et qui in præsidiis erant, id est in locis munitis Judææ hinc inde : quia impugnabant Israel, id est populum Judæorum ex fortalitiis illis, exeundo de illis ad deprædandum et impugnandum. Erant enim partim gentiles, partim Judæi apostatæ. Cui petitioni dixit se rex satisfacturum et majora facturum, præsertim si Jonathas sibi auxiliatores transmitteret. Misitque regi tria millia virorum fortium. Et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, id est, vias et plateas urbis sic munierunt, ut nec rex posset aufugere, nec ab extra aliquis sibi in auxilium advenire. Sed per hoc sibi ipsis laqueum extenderunt, quoniam victi sunt, nec potuerunt fugere expedite propter hujusmodi impedimenta. Et vocavit rex Judœos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem : id est, Judæi undique discurrebant per urbem, insequendo, fugando, occidendoque æmulos ; et occiderunt illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem pro parte : quo viso, residui postulaverunt a rege pacem et veniam. Sicque Judæi famosi effecti sunt in regno Demetrii.
Verumtamen Josephus circa hæc multa refert, quæ non videntur multum consona textui huic, videlicet quod exercitus ille peregrinus adhuc cum Demetrio fuit, et quod Judæi ascenderunt super tecta domorum, quæ ibi plana fuerunt, atque ex alto contra adversarios præliabantur, jacula et alia emittendo, unde nec lædi valebant ; et quod transiliebant de tecto in tectum, ac multa similia.
Et siluit terra in conspectu ejus, id est Demetrii, post tantam victoriam, et metropolis suæ prostrationem ac subjugationem sub eo. Et mentitus est omnia quæcumque dixit, id est, quæ Jonathæ scripsit ac promisit de beneficiis impendendis gratiisque agendis.
Post hæc autem reversus est Tryphon C ab Arabia, et Antiochus puer adolescens, filius Alexandri, et regnavit, et imposuit sibi diadema regni Syriæ ; et congregati sunt ad eum exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, puta Demetrium, et fugit Demetrius. Et accepit Tryphon bestias, id est elephantos, vel secum adductas, vel a Demetrio fugiente sublatas, et obtinuit Antiochiam. Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ: et hoc de consilio Tryphonis, quatenus Jonathas adjuvaret Antiochum, sicut adjuverat ipsius patrem Alexandrum ; dicens : Constituo tibi sacerdotium, id est, pontificatum tibi concedo. Concessionem namque a Demetrio factam, reputavit Antiochus cassam. Et constituo te principem super quatuor civitates extra regionem Judææ. Et misit Antiochus illi vasa aurea in ministerium templi vel mensæ suæ, et dedit ei potestatem, id est auctoritatem, bibendi in auro, id est ex aureis scyphis, et esse in, id est indui, purpura, et habere fibulam auream seu aureum torquem ; et Si- monem fratrem ejus constituit ducem, id est officiatum in aliqua dignitate, a terminis Tyri usque ad fines Ægypti, id est usque ad principium confiniorum regionis Ægypti exclusive, quia super Ægyptum non habuit principatum iste Antiochus.
Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen Euphraten civitates, ut induceret eas ad cohærendum Antiocho. Et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ ad faciendum hoc plenius. Et abiit Gazam propter eamdem causam; et concluserunt se qui erant Gazæ, nolentes aperire Jonathæ, neque Antiocho obedire; et succendit quæ in circuitu erant civitatis attinentia Gazæ, et prædatus est eam, auferendo divitias ejus quas reperit extra urbem. Et rogaverunt Gazenses Jonathan pacem et veniam, et dedit illis dextram.
Et audivit Jonathas quia prævaricati sunt principes Demetrii, injuriando vel Jonathæ vel Antiocho, in Cades quæ est in Galilæa, quia in illo oppido fuerant congregati cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni, id est a principatu sibi concesso ab Antiocho, imo et dudum a Demetrio; et occurrit illis. Fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam Judææ ad ejus custodiam. Et applicuit Simon ad Bethsuram civitatem, in qua fuit fortalitium post arcem fortissimum, atque in eo adversarii Judæorum obedientes Demetrio, et conclusit eos, qui erant in oppido et fortalitio illo. Sicque nequibant egredi, aut necessaria adipisci. Et postulaverunt ab eo, id est a Simone, dextras accipere, id est assecurationem vitæ, ut dimitterent ei locum, salva vita ipsorum: quibus in hoc acquievit. Et posuit in ea præsidium, id est, in Bethsura et ejus fortalitio constituit custodiam armatorum de populo suo.
Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar: quæ alio nomine appellatur mare Genesar, sive Genesareth, ac mare Galilææ;10 et ante lucem vigilaverunt, id est, vigiles ac parati ad prælium erant, in campo Asor civitatis.11 Et ecce castra alienigenarum, videlicet principes et exercitus Demetrii, occurrebant ei in campo, forsan eodem, et tendebant ei insidias in montibus, in quibus multi occulte manserunt. Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes præter duos, quoniam territi erant videndo insidias ex montibus erumpere. Et scidit Jonathas vestimenta sua. Si fuit armatus, quomodo potuit suas scindere vestes? Respondetur quod scidit vestes aliquas, quibus ad ornatum fuit super arma indutus. Et posuit terram in capite, id est super caput, et oravit pro confortatione sui et suorum qui fugerunt, ut redirent ad ipsum. Sicque suo dolore, humiliatione et oratione, exquisivit auxilium Dei, qui exaudivit suum propugnatorem fidelem. Et conversus est Jonathas, cum duobus qui secum remanserant, ad eos, id est ad alienigenas, in prælium, et convertit illos, id est, fecit ipsos alienigenas reverti ad se, provocando eos ad bellum, qui fugientibus Judæis, cœperunt recedere ut victores. Et viderunt qui fugiebant partis ejus, id est, Judæi exsistentes ex parte Jonathæ, qui paulo ante fugerunt, viderunt Jonathan cum duobus invasisse adversarios suos; et reversi sunt ad eum animati exemplo audaciæ ejus, et insequebantur cum eo alienigenas usque ad Cades, ad castra sua, id est ad loca illa alienigenarum, ex quibus venerunt ad prælium. Et ceciderunt de alienigenis tria millia virorum; et reversus est Jonathas in Jerusalem.
Footnotes
Chapter 12 of 17