Articulus 12
EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ET VIDIT JONATHAS QUIA TEMPUS EUM JUVAT.
MULTA hic gesta Jonathæ recitantur, et specialiter, qualiter post renovationem amicitiæ cum Romanis, cito fuit deceptus et captus. Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat. Non est hoc intelligendum, quasi facta hominum tempori aut fato subjaceant; sed consuetudo est Scripturæ, ut tempori adscribantur ea, quæ contingunt in tempore: sicut et Christus in Evangelio loquitur, Crastinus dies sibi ipsi sollicitus erit;12 et rursus, Sufficit (inquit) diei malitia sua. Sicque dicitur tempus ipsum Jonathan adjuvisse, quia Deus in tempore ejus gratiose ei adfuit. Unde et Josephus hoc convenienter expressit, dicendo, libro Antiquitatum tertiodecimo: Quum vidisset Jonathas omnia sibi divina providentia secundum suam accidere voluntatem, etc. Elegit viros nobiles ac prudentes, ad tantæ legationis peragenda negotia aptos: qui infra exprimuntur in textu; et misit eos Romam, statuere et renovare cum eis amicitiam; et ad Spartiatas, id est Lacedæmonios, ut infra magis elucidabitur, et alia loca, id est ad habitatores aliorum locorum sibi dilectos, misit epistolas secundum eamdem formam, qua scripsit Romanis, hoc est secundum similem sensum, videlicet, de institutione et renovatione amicitiæ inter eos. Et dederunt illis epistolas per loca, id est, Romani dederunt legatis Jonathæ epistolas ad reges et principes inter Romam et Judæam commorantes, ut deducerent eos, puta legatos Jonathæ, cum pace in terram Juda.
Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis: Jampridem, id est pristino tempore dudum evoluto, missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem a Dario, qui pugnabat, id est, pugnando contra hostes regnavit, apud vos, id est in vobis et super vos, quoniam estis fratres nostri, id est cognati ex genere Abrahæ, sicut rescriptum continet quod subjectum est, id est, sicut epistola responsiva, ab Onia pontifice missa præfato regi Spartiatarum, includit.3 Porro forma epistolæ missæ a rege Spartiatarum Oniæ, non ponitur hic, sed Josephus tertiodecimo Antiquitatum libro recitat eam hoc modo: Rex Lacedæmoniorum Arius, Oniæ salutem. Legentes scripturam aliquam, invenimus ex uno genere Judæos et Lacedæmones exstitisse, et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse. Justum ergo est, quum fratres exsistatis, et transmittere ad nos et petere quæ vobis necessaria judicatis. Facimus vero et nos idem, et vestra propria simul et nostra communia reputamus. Hæc Josephus. Et suscepit Onias pontifex virum qui fuerat missus a rege Lacedæmoniorum Dario, quem (ut tactum est) Josephus nominat Arium, cum honore;4 et suscepit Onias, epistolas regis prætacti: et forsan fuit una et satis brevis epistola, quamvis pluraliter dicatur epistolæ, juxta morem loquendi, quo frequenter singulare ponitur pro plurali, et econverso; in quibus significabatur de societate et amicitia, habita et habenda inter Judæos et Spartiatas.
Nos, hoc est ego Jonathas et populus meus, quum nullo horum indigeremus, id est nullo humano auxilio atque solatio pro præsenti, quia nunc pacem habemus, et prosperitate lætamur. Vel, ut Josephus tangit, iste est sensus: Nos, quum nullo horum indigeremus, id est, ad probandum vos esse nostros cognatos, non indigeremus extranea probatione, quia per sacras nostras Litteras, id est Scripturas, hoc esse credimus. Habentes solatio sanctos libros, videlicet Scripturas veteris Testamenti, qui in manibus nostris sunt: in quibus jam tempore pacis exercemur, et magnam ac spiritualem consolationem haurimus et experimur, juxta illud Psalmi:5 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo. Etenim divina Scriptura est paradisus deliciarum, promptuarium sapientiæ atque scientiæ, recreatio intellectus, inflamma-tio voluntatis, doctrix fidei, genitrix spei, desperationem exstinguens, confidentiam veniæ præbens, mensa refectionis inter-næ, impinguatio mentis benevolæ, cibus et potus, medicina et lumen, opulentia ani-marum, conciliatrix ac conservatio gratia-rum, via æternæ salutis. Hinc ait Aposto-lus: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habe-amus.6 Maluimus mittere ad vos, quam hoc ipsum negligere, renovare fraternitatem et amicitiam, ea recolendo quæ conservativa et augmentativa earum sunt. Multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos, scilicet tempore regis vestri præ-fati, et Oniæ. Nos ergo in omni tempore opportuno, sine intermissione, horis statutis, sicut subjungitur, in diebus solennibus, memores sumus vestri in sacrificiis et observationibus mandatorum, cærimonia-rumque legis, orando et sacrificando pro vobis, ut fraterna requirit dilectio. Læta-mur itaque de gloria vestra, hoc est, vestræ prosperitati et paci ex caritate congratu-lamur. Et nunc bene facietis, respondentes nobis ad hæc.
Consequenter ponitur rescriptum Spar-tiatarum Jonathæ et suis remissum. Onias, qui fuit rex Spartiatarum tempore Jonathæ, sacerdoti magno, id est pontifici Judæorum, salutem.7 Inventum est in Scriptura de Spartiatis et Judæis, quoniam sunt fratres, et quia sunt de genere Abraham. In quo libro Scripturæ veteris Testamenti scriptum sit istud, potest inquiri. Et di-cunt quidam, quod in Genesi, ubi generationes Abrahæ describuntur, tam ex Isaac quam ex Ismaele, tam ex filiis Ceturæ, ex quibus teste Hieronymo innumerabiles gentes exortæ sunt. Verumtamen in nostra translatione non invenitur istud sub nomine Spartiatarum aut Lacedæmoniorum. Forsitan tamen in Hebræo sub aliis reperitur nominibus.8
Quidam vero his objicit, quia in prætacta epistola Arii regis Lacedæmoniorum, dicuntur Lacedæmones cum Abraham fami-liaritatem socialiter habuisse, non ergo fuerunt de semine ejus. Hinc ille conclu-dit: Magis videtur quod Spartiatæ descen-derunt de Nachor fratre Abrahæ, qui cum Abraham diu socialiter vixit: cujus etiam generatio in Genesi describitur. Verum ista objectio probatur inepta, quoniam in præ-inducta epistola, non solum Lacedæmo-nes, sed et Judæi dicuntur familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse. Si igi-tur Lacedæmones idcirco non sunt de ge-nere Abrahæ, quia socialiter habuerunt familiaritatem cum eo, sequetur quod nec Judæi sint de genere aut semine Abrahæ, quia dicuntur familiaritatem cum ipso so-cialiter habuisse. Denique in textu aper-tissime dicitur: Inventum est in Scriptura de Spartiatis et Judæis, quoniam sunt fra-tres, et quia sunt de genere Abraham: non ergo de genere Nachor fratris Abrahæ. Por-ro, quod dicuntur familiaritatem sociali-ter habuisse cum Abraham, intelligi potest dupliciter. Primo, quantum ad patres910 eor-um, quoniam Isaac per quem Judæi de-scenderunt de Abraham, et unus filiorum Ceturæ, per quem Spartiatæ descenderunt de Abraham, socialiter familiariterque vi-xerunt ad tempus cum Abraham. Secundo, ut sicut in Scripturis sæpissime per Jacob intelligitur populus Israel natus ex Jacob, ita per Abraham intelligatur aliqua ejus posteritas, cum qua Judæi et Lacedæmonii familiaritatem ac societatem habuerunt, vel ad se invicem.
Pecora nostra et possessiones nostræ, ve-stræ sunt; et vestræ, nostræ: id est, tanta est inter nos fraternitas atque dilectio, ut bona nostra communia reputentur, et parati simus bona nostra pro vestra commoditate exponere, sicut et vos vestra pro nobis. Hoc consonat et alludit ei quod in præmemorata epistola Arii regis Spartiatarum habetur : Vestra simul et nostra communia reputamus.
Sequitur alius apparatus prælii, in quo principes Demetrii fugerunt timore Jonathæ ac suorum. Non enim dedit eis spatium loci aut temporis, ut ingrederentur regionem ejus, id est Judæam, quia intulissent aliqua damna fructibus terræ seu aliis rebus. Et misit speculatores in castra, id est circa et prope turbas eorum. Reversi speculatores nuntiaverunt Jonathæ, quia constituunt alienigenæ supervenire illuc, puta ad Jonathan, nocte, ut improvise percuterent eum ac populum suum. Et accenderunt focos in castris suis : id est, alienigenæ quum cognovissent Jonathan et ejus exercitum esse paratum ad prælium contra eos, timuerunt et fugere decreverunt ; et ne in fuga deprehenderentur a Jonatha insequente, accenderunt luminaria quædam in castris suis, quasi ad designandum quod essent mansuri et pugnaturi. Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocabantur Zabadæi ; et percussit eos. Isti, secundum quosdam, fuerunt qui supra vocantur filii Jambri, qui Joannem fratrem Jonathæ occiderunt.11
Et reversus est Jonathas ; et cogitavit ædificare præsidia, id est loca munita seu fortalitia in Judæa, et exaltare altitudinem magnam, hoc est construere murum valde sublimem et fortem, inter medium arcis, quæ fuit in monte Sion, et civitatis, id est residuæ partis civitatis Jerusalem, ut separaret eam, scilicet arcem, a civitate, ut esset ipsa arx singulariter, id est separate consistens ab urbe, et neque emant neque vendant, id est, exsistentes in arce, non possint habere communionem cum civibus, nec ab eis necessaria vitæ acquirere. Et cecidit murus qui erat super torrentem Cedron ab ortu solis, id est situs prope seu versus torrentem illum a parte orientali, et reparavit eum, faciendo ibidem murum robustiorem. Et Simon ædificavit Adiada in Sephela, id est munitionem in loco sic dicto. Imo, secundum Josephum, fecit fortalitia quædam in provincia, hoc est extra Jerusalem in Judæa.
Consequenter describitur, qualiter impiissimus Tryphon ambitiosissime optans regnare in Asia, seu Syria Asiæ parte, decrevit fraudulenter trucidare Antiochum regem ; sed metuens resistentiam pati a Jonatha, proposuit in primis occidere Jonathan, quem et fefellit, sicut in textu qui planus est, recitatur.
Et misit Tryphon exercitum suum et equites in Galilæam, ad interficiendum triginta septem millia quæ Jonathas illuc remisit. At illi quum cognovissent quia comprehensus est Jonathas : hoc enim suspicabantur pro certo, viso exercitu Tryphonis eos insequente ; et periit. Putabant namque eum jam esse occisum ; aut prope jam erat ut occideretur. Hortati sunt semetipsos : et in hoc sapienter egerunt atque virilius quam Assyrii, qui cognita morte Holofernis principis sui in fugam sunt versi. Et videntes hi qui insecuti fuerant, id est exercitus Tryphonis, quia pro anima res illis est, id est, quod viri Jonathæ parati erant pugnare tam fortiter, ut decet pro defensione propriæ vitæ, præsertim dum [non] est spes fugiendi, reversi sunt ad Tryphonem, non audentes contra Judæos inire certamen.12 Illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda : cum pace (inquam) temporis, non pectoris : quia de Jonathæ et suorum deceptione doluerunt vehementissime.
D
Footnotes
Chapter 13 of 17