Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO CAPITULI TERTIDECIMI : ET AUDIVIT SIMON QUOD CONGREGAVIT TRYPHON EXERCITUM.

QUALITER post Jonathan præfuit Simon frater ipsius, hic enarratur. Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ad destruendum Judæam. Videns quia in timore populus est, quia non habuit caput principemque regentem, congregavit populum in Jerusalem, et adhortans, dixit: Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei, id est cognati mei, fecimus pro legibus nobis per Moysen datis conservandis, et pro sanctis, id est pro templi et divini obsequii tuitione; horum gratia perierunt, id est, corporaliter occisi sunt, omnes fratres mei, videlicet Joannes a filiis Jambri, Eleazarus ab elephante super eum cadente, Judas a Bacchide, Jonathas a Tryphone; et relictus sum ego solus. Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ, id est vitæ corporali, ita quin eam exponam periculis mortis pro defensione legis divinæ ac plebis meæ; non enim melior sum fratribus meis. Vindicabo itaque gentem meam, id est injurias populi mei zelo justitiæ. Et accensus est spiritus populi simul, et responderunt Judæi voce magna, hæc audientes: Tu esto dux noster. Itaque Simon iste prudens et sagax, non ambitiose ad præsidentiam se ingessit, sed ex caritate et pro communi necessitate paratum se obtulit ad onera, pericula et labores, magis quam ad honores. Pugna prælium nostrum, etc.

Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare muros. Et misit Simon Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen urbem : quam (ut præcedenti habetur capitulo) sibi subjecit, atque in ejus fortalitio quosdam de suis constituit;1 sed jam fortiores, plures, et quibus amplius confidebat, voluit in illo reponere, qui nullo modo Tryphoni se subderent. Et ejectis his qui erant in arce, mansit illic ipse. Hoc non videtur posse exponi de arce montis Sion, quum paulo post in isto dicatur capitulo:2 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, etc. Ideo potest intelligi de arce fortalitii siti in Joppe, in quo præfatus Jonathas Absalomi filius mansit cum suis pro certa custodia, aliis inde remotis.

Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in promotione ad ducatum, et quia commissurus, id est pugnaturus, esset cum eo, id est contra, prælium, nisi ipsemet Tryphon cederet, misit ad eum, videlicet Simonem, legatos, dicens: Pro argento quod debebat frater tuus in ratione regis, id est in exactione facienda fratri tuo ex parte regis de debito persolvendo, detinuimus eum. Et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides, pro securitate quod non resistet regi. Ideo subditur, ut non dimissus fugiat a nobis, id est, ne ab hac captivitate relaxatus, recedat a nobis per rebellionem; et remittemus eum acceptis filiis ejus atque pecunia.

Et cognovit Simon quod cum dolo loqueretur secum per nuntios. Erat enim Simon vir perspicax et acutus. Jussit tamen argentum dari, id est Tryphoni mitti, et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel, id est, ne ipse Simon incurreret displicentiam et inimicitiam Israelitici populi, qui mortem Jonathæ imposuisset Simoni, nisi misisset argentum ac filios Jonathæ. Populus namque dixisset, quod

Simon ex avaritia vel ambitione non misisset pecuniam aut pueros, quatenus ipsemet Simon in principatu maneret. Tamen, ut Josephus refert, Simon exposuit populo et suis amicis fraudem Tryphonis. Nihilo minus de consilio amicorum misit quæ impiissimus Tryphon postulavit. Sicque videtur Simon in isto bene egisse ad vitandum scandalum communitatis et periculum magnum politiæ suæ totius: nam fuisset seditio mota in populo. Quod si objiciatur, non fuisse licitum innocentes juvenes ita exponere morti: respondetur, quod in tali casu id licuit, quia et corporalis mors puerorum fuit minus malum quam mala prætacta. Nam laudabiliter exponit quis se ipsum morti corporali pro bono communi.

Et Simon et castra, id est exercitus ejus, ambulabant in omnem locum quocumque ibant, id est per loca propinqua locis per quæ Tryphon cum suis transivit et gyravit ad impugnandum Judæam, ut ubique possent Tryphoni resistere. Qui autem in arce Jerusalem erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias, etc. Erat autem nix valde multa, quæ impedivit iter et adventum Tryphonis, quia præ nivis multitudine non patuit sibi via. Et quum appropinquasset Bascaman, id est loco sic dicto, occidit Jonathan et filios ejus. Ecce sic Deus omnipotens permittit in hoc sæculo nequam reprobos et iniquos, electis et justis prævalere ad electorum purgationem, sicut in Jonatha isto ac filiis ejus.

Et misit Simon, et accepit per manus nuntiorum suorum, ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin, in sepulcro parentum suorum. Et ædificavit super sepulcrum patris sui, et etiam matris, et fratrum suorum, ædificium altum visu, ita quod a remoto quivit videri, de lapide polito, id est ex politis lapidibus, ante et retro. Et statuit septem pyramidas, id est structuras altas et quadratas a latitudine incipientes, et in angusto finem sumentes, quia inferius erant latæ, superius arctæ: quæ antiquitus fiebant in sepulcris magnorum; unam contra unam, patri et matri, id est ex una parte unam pro patre, et ex parte opposita aliam pro matre; et simili ordine quatuor pyramidas, quatuor fratribus jam defunctis; septimam pro se. Et his circumposuit columnas magnas sustentantes structuram ædificii memorati, et super columnas arma ad memoriam æternam strenuissimorum operum bellicorum Mathathiæ filiorumque ejus; imo in recordationem divinorum auxiliorum ac triumphorum eis desuper concessorum; atque ad intuentium ædificationem, ut considerarent qualiter sit pugnandum pro defensione legis divinæ, et pro conservatione justitiæ, ac pro bono communi; et juxta arma, naves sculptas. De armis vero aliqui dicunt quod erant vera arma, sicut supra monumenta fortium pugnatorum suspenduntur quandoque vexilla et scuta. Alii dicunt quod fuerant arma sculpta.

Tryphon autem quum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, cujus exstiterat tutor, dolo occidit eum, et regnavit pro eo. Et imposuit sibi diadema Asiæ, alliciens sibi milites promissis et donis; et fecit plagam magnam in terra. Factus enim rex, ostendit suam ferociam quam ante celavit in multis. Et ædificavit Simon præsidia, id est loca munita, Judææ, ad resistendum Tryphoni, cujus tyrannidem novit.

Et misit ad Demetrium, ut faceret remissionem regioni, id est, Judæis faceret relevamen ab aliquibus gravaminibus, exactionibus seu tributis eis impositis, quia omnes actus Tryphonis per direptionem, id est dissipationem et deceptionem, fuerant gesti. Idcirco Simon cum suis maluit fovere partem Demetrii, quam Tryphonis, qui nihil juris habebat in regno. Et Demetrius respondit ei: Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et genti Judæorum. Coronam auream et bainem. Bainem, secundum Rabanum, est ornamentum colli ex aureis annulis factum. Itaque, Co3 ronam et bainem quam misistis in signum amicitiæ, suscepimus gratanter; et parati sumus vobiscum facere pacem magnam, ut cum vestro auxilio expugnem Tryphonem, et scribere præpositis regis, id est officiatis ac ducibus nostris, remittere vobis quæ indulsimus, ne quid exigant a vobis ultra quam commisi eis. Quæcumque enim constituimus, id est, ordinavimus aut concessimus vobis, constant, id est, certa seu firma sunt. Remittimus quoque vobis ignorantias et peccata, id est, quocumque modo peccastis in nos, ferendo auxilium adversario nostro Antiocho. Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros milites vel amicos, conscribantur quum fuerint comprobati.

Anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum gentium ab Israel, id est, gravamen, tyrannicumque dominium regum gentilium et eorum satellitum, a Judæis cessavit magis perfecte quam ante. Postea tamen habuerunt impugnationem ab illis, ut infra habetur, sed modicum fuit, et comparatione priorum gravaminum quasi nihil. Et cœpit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis, id est historialibus libris publicorum notabiliumque gestorum, prospera et adversa quæ eis sub Mathathia ejusque filiis acciderunt.

In diebus illis Simon applicuit ad Gazam, urbem Philistiim, et circumdedit eam castris, id est tentoriis seu pugnatorum turbis: quia fortassis adhæsit urbs illa Tryphoni; et percussit turrem unam. Et qui eruperant, erant intra machinam turris percussæ et civitatem, ne occiderentur in turre, et factus est motus magnus, timor, ululatus, admiratio, desolatio, in civitate: quia viderunt se non posse Simonis manum evadere. Ideo postulabant sibi a Simone dextras dari, id est pacem concedi: quæ per applicationem manus dextræ solet conferri. Et ejecit eos, scilicet illos idololatras, de civitate Gazæ; et emundavit ædes, id est templa et fana seu alia loca, in quibus fuerant simulacra, id est idola quæ inde ejecit, et loca aqua lustrationis adspersit, seu aliis modis mundavit; et tunc intravit in eam, scilicet civitatem, benedicens Dominum, qui sibi victoriam concessit. Et ejecta ab ea omni immunditia, id est idololatriæ spurcitia, collocavit in ea viros qui legem facerent, id est cultores veri Dei, qui legis præcepta implerent, et fecit sibi habitationem, id est, tam fortiter eam munivit, quod erat apta pro sua habitatione tempore opportuno.

Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi, et ingredi regionem Judææ. Erant namque arctati et conclusi per murum altum et fortem, quem Jonathas fecit inter arcem et urbem Jerusalem, ut supra patuit.4 Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, quatenus vivi dimitterentur; et dedit illis, et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus idolorum atque similium spurcitiarum. Et intraverunt Simon ac alii sacerdotes et majores de populo, in eam cum laude Dei, et ramis palmarum in signum lætitiæ ac triumphi, et cinyris, id est musicis instrumentis, sonum magnum qui commovet aerem, facientibus: de quibus dictum est in expositione supra habita; et cymbalis, et nablis, id est citharis, et hymnis, id est psalmis et canticis5 aliis spiritualibus, quia contritus est inimicus magnus ex Israel, id est congeries hostium molestissimorum, qui tot annis fuerunt in arce. Et constituit, id est, Simon ordinavit, ut omnibus annis agerentur dies hi, quibus purgata et pacifice possessa est arx, cum lætitia, tanquam festivi in memoriam beneficii tanti. Et munivit montem templi, id est montem Sion in quo fuit templum, muris, turribus, armis et provisionibus; et habitavit ibi juxta templum pontifex templi.

Et vidit Simon Joannem filium suum, qui postea nominatus est Joannes Hyrcanus, quod vir esset prælii, id est, aptus ad prælia præ ceteris filiis suis, videlicet audax, fortis, prudens, et diligens; et posuit eum ducem universarum virtutum, id est principem omnium exercituum seu pugnatorum suorum; tamen sub se. A hoc facto datur exemplum prælatis, ut eos quos viderint ceteris virtuosiores et prudentiores, præficiant aliis, tanquam ad spiritualia certamina aptiores, omni personarum acceptione seclusa.

Simon enim mansit supremus dux populi. Et habitavit in Gazaris, id est in Gaza urbe præfata, valde munita et bene provisa, ut in ea resisteret hostibus Israel. In

Footnotes

  1. 1 Mach. xii, 33, 34. ↩

  2. vers. 21. ↩

  3. * alias bahem ↩

  4. B I Mach. xii, 36. ↩

  5. 1 Mach. iv, 54. ↩

Chapter 14 of 17