Articulus 14
DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ANNO CENTESIMO SEPTUAGESIMO SECUNDO.
PROSPERITAS magna Simonis et Judæorum sub ejus regimine, hic narratur. Aliqua tamen præmittuntur et inseruntur. Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam, id est in regnum Medorum, ad contrahenda sibi auxilia contra Tryphonem. Rex autem Medorum per unum principum suorum percussit exercitum Demetrii, ipsumque Demetrium princeps ille perduxit ad regem illum Medorum atque Persarum, qui et incarceravit Demetrium, ac paulo post interfecit, ut Josephus refert.
Et siluit terra Juda, id est, a notabilibus bellis quievit populus Judæorum, omnibus diebus Simonis, id est omni tempore sui ducatus. Aliquod tamen bellum fuit sub ejus ducatu, sed populus Judæorum in eo prævaluit. Et quod modicum est, reputatur pro nihilo. Et quæsivit bona genti suæ, præsertim bonum spirituale, inducendo Judæos ad cultum Dei devotum: exteriorem quoque tranquillitatem eis quæsivit et conservavit, referendo eam ad spiritualem profectum. Et hoc ad omnem pertinet præsidentem, potius quærere bonum commune populi sibi subjecti, quam propria commoda. Et placuit illis potestas ejus: quia viderunt quod quæreret bonum commune, et pie ac mansuete præesset, non opprimens quemquam injuste. Et cum omni gloria sua accepit Joppen, id est, inter cetera sua magnifica gesta, obtinuit et possedit urbem nomine Joppen maritimam, in portum, ita quod ibi fuit navigantium quies et statio, et fecit introitum in insulis maris, id est, ordinavit quod a Joppe per aquam fuit iter publicum ad provincias in aquarum medio sitas. Et congregavit captivitatem multam, id est, Judæos hinc inde a captivitate redemit, et in Judæam reduxit. Vel sensus est, quod multos captivavit gentilium. Et dominatus est Gazaræ, id est Gazæ urbi, et Bethsuræ: quæ urbes specialiter exprimuntur, quia in eis erant fortalitia valde fortia, et a regibus frequenter possidebantur; fuitque difficile ea sibi subjicere; et arci Jerusalem, quam nec Judas, nec Jonathas potuit obtinere.
Seniores in plateis sedebant tempore suo, et de bonis terræ tractabant, conferendo de prosperitate Judææ; et juvenes induebant se gloriam, id est præclarum amictum, et jucunditate multiplici replebantur, et stolas belli, id est bellicum apparatum ad exercitium, quatenus si causa exigeret, essent ad bella periti. Et civitatibus tribuebat alimoniam, faciendo in eis provisiones communes; et constituebat, id est, sic disposuit eas, ut essent vasa munitionis, id est apta instrumenta defendendi se contra hostes, et ut ipsi cives essent armati atque idonei se tueri. Nempe, secundum idioma Hebræum, vasa vocantur quæcumque instrumenta, seu media vel principia, alicujus effectus contentiva. aut productiva: sicque Paulus vocatus est, vas electionis.1 Quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus, id est nomen ejus famosum et inclytum, usque ad extremum terræ, id est valde longe et late: ut sit hyperbolicus sermo, quo aliquid dicitur per excessum sine mendacio, ad insinuandum magnitudinem rei. Et confirmavit omnes humiles populi sui, id est obedientes Deo et sibi; superbos autem et transgressores dejecit: ideo fuit verus famulus ejus, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.2 Hinc subditur:3 et abstulit omnem malum et iniquum pro posse. Nam collapsa et deformata reformavit pro viribus; incorrigibiles autem tulit de medio. Et legem exquisivit, id est, circa legis intelligentiam ac adimpletionem diligens fuit. Sancta, id est sacra loca et contenta in eis divino cultui deputata, glorificavit; et multiplicavit vasa sanctorum, id est vasa divi obsequii.
Et auditum est Romæ quod defunctus esset Jonathas: nam et in Roma multi morabantur Judæi; et usque in Spartias, de quibus jampridem dictum est, auditum est hoc. Et contristati sunt valde, quod ita dolose et impie est occisus cum filiis suis. Unde pro consolatione Simonis, tam Romani quam Spartiatæ scripserunt ad eum epistolas de renovatione amicitiæ et societatis. Forma autem epistolæ Romanorum non ponitur hic, sed forma epistolæ Spartiatarum subjungitur.4
Hoc exemplum epistolarum quas miserunt Spartiatæ: Spartianorum princeps, id est rex, et civitates, id est communitates seu civitatum rectores, Simoni summo sacerdoti et populo Judæorum, salutem.5 Legati qui missi sunt ad populum nostrum ex parte vestri, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, id est excellentia, et honore, victoria et lætitia, quia nunc estis in præcipua prosperitate, et gavisi sumus. Quamvis enim de morte Jonathæ dolebamus, tamen de subsecuta vestra exaltatione lætamur. Et scripsimus quæ ab ipsis legatis erant dicta in conciliis populi, id est in publicis ac solennibus congregationibus majorum nostrorum. Vel, In consiliis populi, id est in libris consiliorum, in quibus continentur decreta, ordinationesque populi nostri, seu ipsum populum concernentes. Scripsimus, inquam, sic, id est sub hac forma: Numenius Antiochi filius, et Antipater Jasonis filius, qui fuerunt Judæi, legati Judæorum, venerunt ad nos: hos quippe miserat Jonathas Spartiatis, ut habetur supra; renovantes nobiscum pristinam amicitiam.6 Et placuit populo Spartiatarum excipere viros, puta legatos prædictos, gloriose, id est cum grandi honore propter honorabilitatem et dilectionem eorum a quibus missi fuerunt, et quoniam causa legationis eorum acceptabilis fuit, et ponere exemplum, id est scriptum, sermonum eorum in segregatis populi libris, id est in codicibus nostræ communitatis seorsum sollicite repositis et conservatis, ut sit ad memoriam amicitiæ et societatis inter nos et vos, populo Spartiatarum sicut et nobis. Exemplum autem, id est exemplarem epistolam, horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
C Post hæc autem misit Simon Numerium et aliquos secum Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, id est, ponderantem mille mnas. Mna autem dicitur † pondus centum drachmarum, seu libra una vel talentum, secundum Papiam . Secundum Hugonem vero est drachma, vel duæ libræ atque dimidia.7 Ad statuendam*, id est firmandam,* cum eis societatem*.* Quum audisset autem populus Romanus sermones istos legatorum Simonis de amicitia roboranda, dixerunt*:* Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus patrem suum strenue adjuvantibus? quasi dicant*: Plene ei regratiari non valemus, quum simus unum corpus effecti cum populo et fratribus ejus, pro quibus ipse tot et tanta fecit, laboravit, ac pertulit.* Restituit enim ipse fratres suos*, id est, locum eorum supplevit, et ipsorum injurias ultus est, ac terram ipsorum reduxit ad prosperitatem* præcipuam. Et statuerunt Romani ei, videlicet Simoni ac populo ejus, libertatem ab obsequiis quibusdam seu tributis; et descripserunt hæc ipsa in tabulis æreis, ut jugis maneret horum memoria; et posuerunt in titulis, id est, Judæi reposuerunt tabulas Romanorum inter scripta alia ad memoriam reservata, in monte Sion, id est in aliquo templi loco.
Et hoc est exemplum scripturæ, id est decreti quod majores Judæorum inter se constituerunt de Simonis sublimatione : Octavadecima die mensis Elul, secundum Hebræos : cui apud nos dicitur correspondere Augustus; anno centesimo septuagesimo secundo regni Græcorum : quo anno intravit Demetrius regionem Persarum, et captus fuit, ut fertur in exordio hujus capituli; anno tertio sub Simone magno sacerdote, id est tertio anno pontificatus Simonis hujus, in conventu magno, etc., nota facta, id est publice declarata, sunt hæc :
Quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra, scilicet in Judæa et a populo Judæorum contra gentiles; Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib. Supra legitur, Ex filiis Joarib, et est idem nomen :8 sicque ex dictis ibidem, patet sensus verbi istius. Et fratres ejus dederunt se periculo, id est, arduis bellis et discrimini mortis corporalis exposuerunt se, ut starent sancta ipsorum, id est, sacra loca, ut templum et attinentia ei ac sacrificia, et lex, id est, cultus Dei secundum legem Moysis, in suo manerent vigore, etc.
Et Gazaram, id est urbem nomine Gaza, munivit; et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis, id est arma et cetera per quæ hostes poterant refrenari et castigari, collocavit in urbibus illis. Et in diebus ejus, scilicet Simonis, prosperatum est, ut tollerentur, id est expellerentur, gentes, quæ in civitate David, in arce erant, ut patuit in fine præcedentis capituli;910 de qua arce procedebant impii commorantes in ea, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, id est, loca sacra quæ erant in gyro templi, violabant, committendo in eis facinora seu idololatriæ vitia, et inferebant plagam magnam castitati, id est puritati cultus divini ac sacris ministris templi; vel etiam mulieres virginesque rapuerunt Hebræas, et polluerunt.
Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium, ut præcedenti habetur capitulo. Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres, tam tempore Judæ, quam Jonathæ ac Simonis. Romani autem jam monarchiam pro magna parte tenebant, et timebantur: ideo ad complacendum eis, atque ad evitandum eorum offensam, Demetrius honoravit Simonem ac Judæos;11 et item ut adjuvaretur ab ipsis, ut patuit. Et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum ac summum sacerdotem. Institutio enim fiebat a rege vi magis, quam jure; et ad institutionem accessit plebis consensus. Consenserunt autem in promotionem Simonis, non solum quoad suam personam, sed etiam quantum ad posteros. Ideo additur, in æternum, id est per omne tempus durationis veteris Testamenti, donec surgat Propheta fidelis, id est, quousque Deus per verum Prophetam revelet aliter esse debere. Judas quippe et fratres ejus quamvis functi sint sacerdotio summo ex privilegio speciali, non tamen erant de semine pontificum per lineam rectam; nec pater eorum pontifex fuit, nec filius pontificis, sed descendit ex uno viginti quatuor sacerdotum quos David instituit, ut tactum est.12 Quidam tamen exponunt sic : Donec surgat Propheta fidelis, id est, Christus nascatur ac veniat.13 Sicque impletum fuit : quoniam posteri Simonis præfuerunt in pontificio et ducatu usque ad Herodem Ascalonitam, sub quo natus est Dominus et Salvator. De quo in Deuteronomio Dominus repromisit : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum tanquam te.14
Et ut sit super eos dux, id est princeps in bellicis rebus atque civili regimine; et ut cura esset illi pro sanctis, id est pro conservatione cultus et observantiis, tanquam pontifici, in spirituali quoque regimine præsidenti; et ut constitueret præpositos super opera eorum, id est diversos officiatos super temporalia ac spiritualia, et super regionem, qui certis præessent urbibus, et super præsidia, id est fortalitia; et ut audiatur ab omnibus Judæis, per obedientiam; et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione, id est, in descriptione notabilium actuum annotetur tempus ab annis præsidentiæ Simonis, ut ita dicatur, Anno secundo aut tertio pontificatus Simonis gestum est hoc; et ne liceat ulli Judæorum convocare conventum, id est generalem congregationem, sine ipso, id est absque licentia Simonis.
Et suscepit Simon principatum, non ex ambitione, sed pro communi bono. Et scripturam istam dixerunt, id est decreverunt, ponere in tabulis æreis, ut jugiter in memoria permaneret, et ponere eas in peribolo sanctorum, id est in muro atrii domus Domini, totum templum ambiente per gyrum. Exemplum autem eorum, id est scriptorum istorum, ponere in ærario, id est loco thesauri.
Footnotes
Chapter 15 of 17