Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : FILII AUTEM ISRAEL, RUBEN, SIMEON, ETC.

SICUT in primo capitulo actum est de Adam ac posteris ejus et genealogiis eorum usque ad Jacob patriarcham, ita nunc agitur de ipso Jacob ac filiis ejus, specialiter de generatione Judæ et Caleb. Filii autem Israel, id est ipsius Jacob, cujus solennius nomen est Israel, quia ab angelo sancto ei impositum est, fuerunt, Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar et Zabulon.12 Hos sex genuit Jacob ex Lia, eodem ordine quo hic ponuntur. Dan, qui fuit filius Balæ ancillæ Rachelis;3 Joseph, Benjamin, filii Jacob ex Rachele; Nephthali, filius Balæ; Gad et Aser, filii Jacob ex Zelpha ancilla Liæ: quæ omnia in Genesi patent.

Deinde prosequitur generationem Judæ, de quo orti sunt reges. Filii Juda fuerunt, Her, Onan et Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Circa hoc dicit Lyra: Dixerunt aliqui, quod Sue est nomen uxoris Judæ: quod non est verum. Sed Sue est nomen patris uxoris ipsius Judæ. Cui assertioni obviare videtur, quod in Genesi habetur: Evolutis multis diebus, mortua est Sue uxor Judæ.4 Fuit autem Her primogenitus Juda nequam coram Domino, et occidit eum. Abutebatur enim vasculo conjugis: in cujus ultionem facinoris Deus per angelum bonum vel malum protinus eum peremit; atque ut in Scholastica fertur historia, inventus est mortuus juxta uxorem in lecto. Onan quoque frater Her simili crimine se fœdavit, et simili plaga percussus est. Sicque duo hi sine liberis sunt defuncti. Thamar autem nurus ejus, id est uxor filiorum Judæ, peperit ei Phares et Zaram.5 Quod qualiter factum sit, in Genesi describitur, nec opor- malus tet ibi dicta hic iterare. Omnes ergo filii Juda, quinque.

Filii autem Phares fuerunt, Hesron et Hamul. Filii quoque Zaræ: Zamri et Ethan, et Eman, Chalchal quoque et Dara: simul quinque. Filii Charmi: Achan qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis: id est, furando aliqua Deo consecrata ac separata, fuit occasio quod totus populus Israel magnam incidit turbationem. Nam quidam fuerunt a viris Hai occisi, et plures fugerunt: quo facto, ceteri omnes vehementissime expaverunt. Unde legitur in libro Josue:6 Achan filius Charmi tulit aliquid de anathemate, iratusque est Dominus contra filios Israel. Qua autem justitia Dei factum est hoc, quod scilicet propter unius excessum Dominus totum populum sic afflixit, super præfatum Josue librum, alibique expositum est. Filii Ethan: Azarias. Si Ethan non habuit nisi unum hunc filium, scilicet Azariam, ponitur plurale pro singulari, quemadmodum in Genesi habetur: Filii Dan, Usim; et constat quod Dan, non nisi unicum habuit filium. Si vero Ethan habuit et alios liberos, subintelliguntur.

Filii autem Hesron qui nati sunt ei fuerunt, Jerameel, et Ram, et Calubi, hic est Caleb. Ram iste, alibi communiter, et in Matthæo vocatur Aram;7 et per Calubi intelligitur Caleb. Porro Ram, id est Aram, genuit Aminadab.8 Aminadab autem genuit Nahasson principem filiorum Juda. Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Sammaa, quartum Nathanael,910 quintum Raddai, sextum Asom, septimum David. Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Ponuntur hic septem filii Isai, quorum ultimus dicitur David. Sed obviare videtur, quod primo Regum legitur Isai octo filios habuisse, quorum ultimus et octavus vocatur ibidem David. Ad hoc Glossa respondet:11 Dicunt Hebræi, Nathan prophetam fuisse filium Sammaa filii Isai, quem Nathan ipse Isai sibi adoptavit et enutrivit in filium, ideo inter filios ejus primo Regum annumeratur, et vocatur Jonathan ibi. Filii Sarviæ: Abisai, Joab et Asael, tres. Abigail autem genuit Amasa, qui fuit vir strenuissimus, in tantum quod Absalon12 fecit eum principem exercitus, et postea David decrevit eum facere exercitus principem pro Joab. Salomon quoque tertio Regum vocat eum et ipsum Abner, viros justos.13 Cujus pater fuit Jether Ismaelites.14 Circa quod scribit Lyra: Dicunt aliqui Hebræi, quod iste Jether fuit filius Ismaelis, et gentilitate relicta, ad Judaismum conversus est. Verumtamen hoc apparentiam nullam habet, si dicere volunt, quod fuit immediatus filius Ismaelis: sic enim fuisset tempore David plus quam quadringentorum annorum. Nec verum censetur, quod fuit natione Judæus, et ideo Ismaelites vocatus sit, quia ad tempus inter Ismaelitas est peregrinatus. Verius igitur reor, quod fuit vir multum notabilis natione Ismaelita, et conversus ad Dominum. Alias Isai vir timoratus, filiam suam non dedisset illi in conjugem.

Caleb vero, qui paulo ante vocatus est Calubi, filius Hesron, accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth. Fueruntque filii ejus: Jaser, et Sobab, et Ardon. Quumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephrata, quæ peperit ei Hur. Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel. Circa hunc locum oritur difficilis quæstio. Nam Glossa dicit, hunc Caleb fuisse unum de exploratoribus missis a Moyse. Glossa quoque interlinearis affirmat, quod Ephrata ista, uxor secunda istius Caleb, fuerit soror Moysis:15 sicque Hur fuisset filius hujus Caleb ex Maria prædicta, prout textus sonare videtur. Sed hoc non videtur possibile, quia in exitu filiorum Israel de Ægypto, Caleb nondum fuit quadraginta annorum;16 Hur autem fuit tunc grandævæ ætatis, quoniam Moyses ascensurus in montem Sinai, commisit ei et Aaron regimen populi, fuitque pater Uri, et avus Beseleelis, qui tunc fuerunt virilis ætatis.17 Præterea communiter dicitur, quod Hur iste fuit maritus Mariæ: quod et Josephus tertio Antiquitatum libro fatetur, et Hieronymus sentire videtur. Unde, quemadmodum in Exodo plenius scripsi, per Ephratam istam non videtur Maria soror Moysis intelligenda.18 Hinc aliqui dicunt, quod Hur natus ex Caleb, non fuit maritus Mariæ, sed alius, de quo natum dicunt alium, nomine Uri, patrem Beseleelis, qui fecit tabernaculum Moysis.19 Aliqui quoque opinantur, quod Caleb missus cum Josue ad explorandum, alter fuit ab isto Caleb: nam et ille vocatur filius Jephone, iste autem filius Hesron.20 Insuper Phares intravit Ægyptum cum patre suo Juda, et in Ægypto genuit Hesron.21 Si ergo Caleb explorator fuisset filius hujus Hesron, non potuisset in exitu de Ægypto fuisse tam juvenis.

Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam uxorem, quum esset sexaginta annorum. Circa hoc oritur quæstio, qualiter licuerit huic Hesron de tribu Juda ducere conjugem filiam Machir, qui fuit filius Manassæ de tribu Joseph. Ad quod potest quis dicere, quod istud factum sit in Ægypto, lege Moysis nondum data. Dicunt quoque expositores nonnulli, quod viri poterant accipere conjuges de alia tribu, præsertim in casu quo puellæ non habuerunt hereditatem. Unde et David sumpsit filiam Saul de tribu Benjamin in uxorem.22 Sed qualiter sit super hoc sentiendum, super librum Numerorum et Judicum librum plenius est tractatum.2324 Quæ peperit ei Segub.

Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. Secundum Glossam, iste est Jair judex Israel, de quo legitur in libro Judicum :25262728 Huic, videlicet Tholæ, successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos, habens triginta filios, principes triginta civitatum in terra Galaad. Quocirca denuo quæritur, quomodo licuit huic Jair nato ex tribu Juda ex parte patris sui, habere possessiones has in territorio Galaad, quod pertinuit ad tribum Manasse, in quo tribus Juda sortem non habuit, præsertim quum Dominus jusserit funiculum sortium seu hereditatum divisionem non confundi. Respondetur, quod vel per adoptionem hoc factum sit, ita quod Machir adoptavit præfatum Segub patrem hujus Jair in filium; vel potius jure belli, ita quod Jair præliando recuperavit oppida in terra Galaad, quæ alieni filiis Israel abstulerant. Nam subditur : Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath et viculos ejus sexaginta civitatum. Omnes isti præfati fuerunt filii Machir, mediati aut immediati, patris Galaad. Galaad quandoque est nomen viri nati ex Machir, ut Numerorum ultimo et alibi sæpe habetur; quandoque vero est nomen civitatis, interdum regionis. Sicque Machir vocatur pater Galaad, id est viri sic appellati; vel, Pater, id est caput et princeps terræ sic dictæ.

Quum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephrata. Quod supra jam dixit, nunc asserit factum post mortem Hesron. Ideo ait Glossa : Caleb sociavit sibi Ephratam, patre suo defuncto. Veruntamen Lyra : In Hebræo (inquit) habetur secundum quosdam, Ingressus est Caleb Ephrata, et est Ephrata hic nomen civitatis, quæ alio nomine dicitur Bethlehem : et est sensus, quod mortuo Hesron qui dominabatur in Bethlehem, Caleb filius ejus ingressus est illuc, succedens patri. Sed istud videtur inepte dictum, quoniam Hesron filius Phares, natus est in Ægypto, et defunctus ibidem, ut ex inductis monstratur. Vel dato quod cum filiis Israel exisset Ægyptum, non tamen intravit terram promissionis, quum fuisset in prima numeratione populi numeratus, de cujus populi numerositate soli Caleb et Josue intraverunt.2930

Habuit quoque Hesron uxorem nomine Abia. Ex hoc probatur, quod aliquando vir et mulier eodem nomine exprimuntur. Siquidem Abia quandoque est nomen regis Juda nati ex Roboam. Denique, an Hesron habuit istam uxorem simul cum aliis suis conjugibus, vel post eas, nescitur. Attamen tunc licebat marito simul habere plures uxores ex dispensatione divina explicita, vel interpretativa sive implicita, prout super quartum Sententiarum doctores declarant. Quæ peperit ei Ashur patrem Thecuæ, id est principem urbis sic nominatæ.3132

Consequenter recitatur generatio primogeniti Hesron. Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna et Aram et Asom et Achia. Jam dictum est, quod Phares genuit Hesron, et Hesron Aram, Aram vero Aminadab, nuncque asseritur, quod Jerameel fuit primogenitus Hesron : ex quibus ostenditur, quod genealogia Salvatoris non in toto per primogenitos texitur, quia nec David, nec Salomon, per quos describitur, primogeniti erant. Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. Sed et filii Ram primogeniti Jerameel, fuerunt : Moos, Jamin, et Acar. Onam autem habuit filios, Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur. Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. Filii autem Nadab fuerunt, Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Circa hoc dicit Hieronymus : Hunc Sesan Hebræi dicunt esse Elimelech virum Noemi, patrem Mahalon et Chelion, et ideo scriptum in consequentibus, quod Sesan non habuit filios, quoniam duo filii ejus absque liberis mortui sunt. Sed huic obviare videtur, quod sequitur : Porro Sesan genuit Oholai. Ad quod forsitan diceretur, quod unus illorum duorum alio nomine nuncupatus sit Oholai, et quod auctor breviter transiens, non expressit nomina amborum filiorum Sesan.33 Sed rursus objicitur, nam paulo post subditur: Sesan autem non habuit filios. Respondetur, quod filius ejus præfatus, seu et alius, si habuit alium, ante eum sine prole defuncti sunt. Itaque, non habuit filios superstites. Filii autem Jada, fratris Semei: Jether et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. Porro Jonathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel primogeniti Hesron.

Sesan autem non habuit filios sibi superstites, sed filias, et servum Ægyptium nomine Jeraa; deditque ei filiam suam, videlicet unam earum, uxorem: nisi forsan quum dicitur, Sed filias, ponatur plurale pro singulari: quod forsan insinuatur, ex eo quod additum est, Dedit ei filiam suam uxorem. Quæ peperit ei Ethei. Quocirca quærendum, qualiter id licuit, quum in libro Numerorum Dominus dicat, Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient.34 Insuper fuit prohibitum in lege cum aliis gentibus contrahere.35 Respondendum, quod servus ille Ægyptius forsitan fuit ad Judaismum conversus, et cum ita conversis poterant Israelitæ contrahere, sicut et Salmon sumpsit Rahab gentilem conversam, et Booz Ruth. Et si Sesan iste fuit vir justus, fecit quod dictum est, forsitan ex divino instinctu, et propter servi illius probitatem.3637 Si autem non erat justus, non oportet eum excusare in isto. Justi quoque aliquando peccant. Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad, Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed, Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa, Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa, primogenitus ejus. Ipse est pater Ziph, id est caput seu dominus urbis, a qua nomen sumpserunt Ziphæi, qui ut primo Regum habetur, dixerunt ad Saul:38 Nonne

David absconditus est apud nos? Et filii Maresa patris Hebron. Porro filii Hebron: Core, et Taphua, et Recem, et Samma, id est, hi cives urbis Hebron, nati ex Caleb fuerunt, et certis locis sua nomina contulerunt ac reliquerunt. Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. Filius Sammai, Maon; et Maon pater Bethsur. Epha autem concubina Caleb, peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. Filii autem Jahaddai: Regom, et Joathan, et

Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. Concubina Caleb Maacha, peperit Saber et Tharana. Genuit autem Saaph pater Madmena, id est princeps loci seu oppidi sic vocati, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Hoc loco, Sue, est nomen viri, qui fuit pater et caput oppidorum istorum; et fuit hæc Gabaa, alia ab ea quæ fuit in Benjamin tribu, ut legitur. Filia vero Caleb fuit Achsa.

Hi erant filii Caleb, filii Hur primoge- niti Ephrata, qui sequuntur.39 Sobal pater Cariathiarim, id est oppidi taliter dicti. Salma pater Bethlehem, de qua David est natus. Hariph pater Bethgader. Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, sicut expositum est; qui Sobal videbat dimidium requietionum, id est, medietatem mansionum seu locorum illorum habebat in cura, et ivit ad inspiciendum easdem. Glossa exponit sic: Videbat dimidium requietionum, id est loca media, et sortem accepit juxta sepulcra Patriarcharum in Cariatharbe. Et de cognatione Cariathiarim, supple, exierunt, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ et Esthaolitæ, hoc est, ex præfatis filiis Sobal, nati sunt habitatores locorum istorum, videlicet Sarai et Esthaol, quæ erant urbes ad tribum Juda pertinentes, ut in libro Josue legitur.40 Attamen filii Dan habitaverunt ibi interdum, ubi et Samson sepultus est, ut in libro Judicum fertur.41

Filii Salma patris Bethlehem et Netophati, hoc est, viri nati ex Salma, qui fuit42

Filii Salma patris Bethlehem et Netophati, hoc est, viri nati ex Salma, qui fuit pater Bethlehem et loci alterius, fuerunt. Coronæ domus Joab, id est fortes auxiliarii ipsius Joab principis militiæ regis David, ita quod propter illorum auxilia, ipse et ejus familia coronas seu triumphos adeptus est; et dimidium requietionis Sarai, id est, media pars habitantium in Sarai etiam fuit in his corona domus Joab, quoniam mutua societate in præliis utebantur. Vel sensus est, quod dimidium mansionis aut habitationis præfatæ urbis, ad filios Salma pertinuit. Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes. Jabes interdum est nomen loci, aliquando viri, et nunc pro viro accipi potest, in cujus domo atque doctrina ac gubernatione scribæ residebant. Canentes atque resonantes, hoc est, in Dei laudibus, psalmis et canticis se occupantes, et legentes in lege assidue; et in tabernaculis commorantes, id est in umbraculis sub frondibus arborum, non in domibus, sicut in libro Regum et Jeremiæ de filiis Rechab habetur. Unde subjungitur: Hi sunt Cinæi, id est posteri Hobab cognati Moysis43, qui et Cinæus vocatur, propter quod et ipsi dicuntur Cinæi, qui venerunt de calore patris domus Rechab, id est, de semine præfati Hobab seu Jethro soceri Moysis, sunt exorti: quoniam domus Rechab, videlicet Rechabitæ et pater eorum Rechab, descenderunt de Hobab, quem aliqui dicunt fuisse ipsum Jethro, alii filium ejus fratrem uxoris Moysis. Potest quoque exponi hoc modo: Qui venerunt de calore domus Rechab, id est de fervore caritatis atque devotionis patrum suorum, quorum fervorem et religionem sectati sunt:4445 qui etiam fervor in Rechabitis viguit et permansit, ita quod nec vinum biberunt, nec domos ædificaverunt, nec agros posederunt, nec vineas, ut patet in Jeremia.4647

Præterea, ad intelligendum prætacta, advertenda sunt verba Hieronymi referentis: Tradunt Hebræi, Jabes fuisse peritissimum legis doctorem, in cujus conspectu sedebant Cinæi. Dicuntur ergo canentes ac resonantes, quia assidue in locutione legis versabantur.48 His satis concordare videtur quod refert Lyra: Dicunt Hebræi hunc Jabes fuisse Othoniel, qui fuit valde peritus in lege, propter quod Cinæi recedentes de civitate sua Palmarum, accesserunt ad eum, ut instruerentur ab ipso, quoniam erant proselyti. Præterea super illud, Canentes atque resonantes, dicit Lyra: Id est, legentes in libris legis divinæ, quæ lectio fit per modum cantus ratione accentus. Contra quod scribit sic Rabbi Paulus: Textus sacræ Scripturæ legitur communiter ab Hebræis in suis scholis, per modum cantus, non ratione accentus, quia accentus posset servari proprie sine cantu, sed hoc fit ratione sententiæ, ut constat peritis in illa lectura. Hinc alio cantu utuntur in Psalterio, alio in Prophetis, alio in libro Job, alio in libro Proverbiorum, et hujusmodi, licet quoad accentum, uniformiter se habeant in omnibus libris. Et de hoc cantu intelligendum est quod dicitur hic, Canentes, etc.

Postremo, per Jabes qui interpretatur desiccans, recte intelligitur Christus, qui per ardorem donorum Spiritus Sancti, corda suorum desiccat fidelium a fluxu desideriorum carnalium, et omni sapientia erat plenissimus. Per Cinæos vero et scribas istos devotos, designantur sancti Apostoli, et primi discipuli Christi, ac primitiva Ecclesia:49 qui desiderio sapientiæ confugerunt ad Christum, et de calore Spiritus Sancti venerunt, impleveruntque quod docet Vas electionis: Implemini, inquiens, Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, canentes et psallentes in cordibus vestris Domino.50 Horum ergo vestigia imitari non pigritemur.

Footnotes

  1. Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩

  2. Gen. xxxv, 23. ↩

  3. Gen. xxix, 31 et seq.; xxx, 6-24; xxxv, 18. ↩

  4. Gen. xxxviii, 12. ↩

  5. Matth. 1, 3. ↩

  6. Josue vii, 1. ↩

  7. Matth. i, 7. ↩

  8. Hist. lib. Gen. c. 89. ↩

  9. Ibid. 14, et seq. ↩

  10. Gen. xxxviii, 9, 10. ↩

  11. 1 Reg. xvi, 12, 14. ↩

  12. 2 Reg. xvii, 25. ↩

  13. 3 Reg. xix, 13. ↩

  14. 3 Reg. ii, 32. ↩

  15. Num. xiii, 7. ↩

  16. Josue xiv, 7. ↩

  17. Exod. xxiv, 14. ↩

  18. Exod. xvii. ↩

  19. Exod. xxxv, 30. ↩

  20. Num. xiii, 7. ↩

  21. Gen. xlvi, 12. ↩

  22. 1 Reg. xviii, 27. ↩

  23. Num. xxxvi; ↩

  24. Judic. x, 1. ↩

  25. I Reg. xviii, 27. ↩

  26. III Reg. ii, 32. ↩

  27. II Reg. xvii, 25. ↩

  28. I Reg. xvii, 12, 14. ↩

  29. Num. xxvi, 65. ↩

  30. Num. xxxvi, 7. ↩

  31. Ibid. 1. ↩

  32. III Reg. xiv, 31. ↩

  33. Judic. x, 3, 4. ↩

  34. Num. xxxvi, 7, 8. ↩

  35. Deut. vii, 3. ↩

  36. Ruth iv, 13. ↩

  37. Matth. 1, 5. ↩

  38. 1 Reg. xxiii, 19. ↩

  39. 1 Reg. xvi, 1. ↩

  40. Josue xv, 33. ↩

  41. Josue xix, 41. ↩

  42. Judic. xvi, 31. ↩

  43. Judic. 1, 16. ↩

  44. IV Reg. x, 15; ↩

  45. Num. x, 29; ↩

  46. Jer. xxxv, 7-10. ↩

  47. Jer. xxxv, 8-10. ↩

  48. Sensus mysticus. ↩

  49. Coloss. iii, 16. ↩

  50. Eph. v, 18, 19; ↩

Chapter 3 of 30