Articulus 3
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : DAVID VERO HOS HABUIT FILIOS, QUI EI NATI SUNT IN HEBRON.
AGITUR hic de regno David, et progenie prosperitateque ejus, atque de regibus qui post Salomonem ac Roboam regnaverunt in Juda. David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron civitate. Istud totum habetur secundo Regum. Primogenitum, Amnon ex Achinoam Jezraelitide, ex uxore sua nomine Achinoam, oriunda de urbe nomine Jezrael, quæ in Samaria fuit. Hanc Achinoam David duxit primam post Michol, quum fugisset a facie Saul.1 Secundum, Daniel de Abigail Carmelitide: quia ante morata est in Carmelo urbe deserti, cum Nabal viro suo priore, et forsitan nata est ibi. Huic obviare videtur illud secundi Regum : Primogenitus David Amnon, et post eum Cheleab de Abigail. Respondetur, quod idem est filius, et fuit binomius, atque ut dicunt Hebræi, primo vocatus est Daniel. Quum enim statim post mortem Nabal David duxisset et imprægnasset Abigail, puero nato, quidam malitiosi deridendo dixerunt quod esset filius Nabal. Ideo David puerum appellavit Danielem, qui interpretatur, judicium Dei, dicens : Judicet Deus, id est, per certum signum demonstret, quis sit pater pueri hujus.2 Tunc Deo agente, vultus infantuli assimilatus est vultui David : idcirco ex tunc appellavit eum Cheleab, quod interpretatur, quasi pater, id est, patri consimilis. Tertium filium, Absalon filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, id est regni sic nuncupati.3 Et quæri potest, qua auctoritate contra legem accepit gentilem illam in conjugem. Responderi potest, quod traxit eam ad Judaismum, etiam forsan antequam accepit eam in suam, vel postea saltem : sicque ex dispensatione et inspiratione divina creditur id fecisse, et in hoc casu contra legem non fuit. Quartum, Adoniam, qui patre suo ignorante usurpavit imperium, filium Haggith. Quintum, Saphathiam ex Abital. Sextum, Jethraam, quem Josephus nominat Nathan, sicque binomius fuit, de Egla uxore sua.4
Circa hoc ait Glossa: Quæritur, cur sola hæc Egla uxor David vocatur. Ad quod respondet: Hæc est Michol5, quæ inter multas sola dicitur uxor, quoniam eam in adolescentia primam accepit, quæ in partu occubuisse asseritur. Hæc Glossa. Unde secundi Regum sexto habetur, quod Michol non est natus filius, usque ad diem mortis suæ. Sed objici potest, quoniam diu post recessum David ab Hebron, quum in Jerusalem moraretur, hæc Michol adhuc vixit, insultavitque regi, eo quod ante arcam saltasset. Ad hoc respondendum opinor, quod si scriptura hæc Regum et Paralipomenon dicere velit, quod præfati sex filii nati sint regi David, dum regnavit in Hebron, et antequam regnavit in Jerusalem, salvari non potest quod Egla sit Michol, et quod Michol pariendo occubuit. Si autem Scriptura non intendit hoc dicere, quod tamen videtur intendere, dici posset, quod Egla seu Michol partu suo instante, aut ante, in Hebron reversa sit, ibique peperit, et pariendo decessit: quam solutionem Magister in historiis tangit.
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit David super tribum Juda dumtaxat, septem annis et sex mensibus.6 Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.7 Tertio Regum habetur, quod in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem triginta et tribus, sicque in toto quadraginta:89 quomodo ergo adduntur hic menses sex? Respondetur, quod scriptura libri Regum præallegata, non curat has minutias temporis. Hebræi autem dicunt, quod David sex mensibus fugit ab Absalone : ideo menses illi tertio Regum omittuntur.10 Verumtamen secundo Regum exprimuntur, sed excluduntur a summa.
Ex prædictis patet justitia David circa uxores suas, quoniam unicuique earum opportuno tempore reddidit debitum, non despiciens unam pro alia, quamvis duæ earum essent filiæ regum ; nec ex libidine, sed desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ accepit tam multas dispensatione divina.
Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, et etiam filiæ, ut dicitur secundo Regum : ibi enim accepit et alias conjuges. Samua, et Sobab, et Nathan, non ille propheta, et Salomon, quatuor filii de Bethsabee filia Ammiel.1112 Secundo Regum legitur : Filia Eliam. Nam pater ejus fertur fuisse binomius. Dicunt aliqui, quod Samua et Sobab et Nathan fuerunt naturales atque legitimi filii Uriæ ex Bethsabee, et quod Uria defuncto, David sumpta Bethsabee, adoptavit illos tres sibi in filios : quod probant, quoniam in Proverbiorum libro Salomon ait :
Unigenitus fui coram matre mea.13 Sed objici potest, quoniam secundo Regum dicitur absolute, quod isti quatuor nati sunt ei in Jerusalem, et hic, quod nati sunt ei ex Bethsabee. Verumtamen apparentiam magnam prætactæ positioni adducit, quod secundo Regum scriptum est, quemadmodum David primo genuit ex Bethsabee infantulum qui septimo obiit die, et post illum immediate ex ea genuit Salomonem, qui hic ponitur inter præfatos quatuor ultimus.14
Deinde nominantur in littera alii multi filii David : Jebahar quoque et Elisua, et Eliphalet, et Noge, et Napheg, et Japhia, necnon Elisama et Eliada, et Eliphalet, novem. Omnes hi filii David absque filiis concubinarum.15 Secundo Regum legitur David reliquisse in Jerusalem decem concubinas ad custodiendam domum :16 nec dubium, quin fuerint uxores ejus legitimæ, non adulteræ. Sed dictæ sunt concubinæ, quoniam secundariæ et minus principales ejus uxores fuerunt, sicut in Genesi Bala et Zelpha vocantur concubinæ Jacob, quæ et ejus uxores vocantur ibidem. Habueruntque sororem Thamar, quæ fuit soror Absalonis ex parte patris et matris, aliorum solum ex parte patris.17 Habuerunt quoque et alias multas sorores, quum secundo Regum dicatur, quod filiæ David regis talaribus vestibus utebantur.18 Cur igitur specialiter exprimitur ista? An propter commemorationem magnæ turbationis, quæ occasione ipsius orta est? Nam propter pulchritudinem ejus, frater ejus Amnon eam oppressit : propter quod ab Absalone occisus est.19
Filius autem Salomonis fuit Roboam : de quo in Ecclesiastico legitur, quod Salomon reliquit post se stultitiam. Deinde numerantur reges Juda : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat pater Joram. Qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas ; et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joathan procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. Quarto Regum non fit mentio de Johanan, neque de Sellum, sed nominantur ibi tres filii Josiæ, videlicet Joachaz, quem captivum abduxit rex Ægypti ; secundus Eliacim, quem rex ille, Joakim nuncupavit;20 tertius Mathanias, quem Nabuchodonosor vocavit Sedeciam. Hinc aliqui dicunt, quod Johanan sit idem qui Joachaz. De Sellum vero fit sermo in Jeremia ; et dicunt nonnulli, quod fuit ipse qui Sedecias, et tamen vocatus sit filius quartus, quia post Josiam quarto loco regnavit. Hieronymus autem refert : Opinantur Hebræi quod Johanan dictus sit Joachaz, et Sellum. Magister quoque in historiis dicit, Joachaz et Sellum fuisse eundem. Quod etiam videtur ex eo quod scriptum est in Jeremia : Hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius, sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur.2122 Hoc etenim dixit Jeremias Joachaz capto a rege Ægypti, et in Ægyptum translato, regnante in Jerusalem fratre suo Joakim, antequam Sedecias regnavit, ut patet ex verbis in Jeremia sequentibus. Ideo opinio Rabbi Salomonis, qui dixit Sellum fuisse Sedeciam, salvari non valet. Lyra demum hic scribit : Posset dici, quod Sellum fuit quartus filius Josiæ, sed inter alios quarto Regum non numeratur, quia ad regium honorem fuit ineptus. Quod etiam stare nequit, quum in præfata auctoritate legatur regnasse. Verumtamen in textu hoc apertissime dicitur, quod quartus filius Josiæ fuerit Sellum, quasi Sellum ille exstiterit ultimus filiorum Josiæ.23
Præterea quæstio oritur, quomodo Johanan seu Joachaz, primogenitus Josiæ dicatur, quum Joakim frater ejus fuerit senior eo. Scriptum est enim quarto Regum, quod Joachaz erat viginti trium annorum dum cœpit regnare, et tribus mensibus regnavit, pro quo rex Ægypti constituit regem fratrem ipsius nomine Joakim, qui fuit viginti quinque annorum quando regnare exorsus est. In Scholastica quoque fertur historia, quod mortuo Josia, populus tulit medium filium ejus, videlicet Joachaz, et constituit eum regem.24 Respondetur, quod Joachaz dicitur primogenitus, non ratione ætatis, sed regiæ dignitatis.
De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. Iste est Joakim qui ante vocatus erat Eliacim, et regnavit immediate post Joachaz, atque a Matthæo vocatur Jechonias, quum dicitur :25 Josias genuit Jechoniam et fratres ejus, in transmigratione Babylonis.2627 Sed et filius ejus qui hic vocatur Jechonias, quarto Regum vocatur Joachin.28 Porro Sedecias filius Joakim, non fuit ille qui regnavit post Joakim et Jechoniam filium ejus. Filii Jechoniæ fuerunt Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama et Nadabia.29 Circa hoc dicit Lyra : Iste Jechonias, cujus filii describuntur post transmigrationem Babylonis, fuit alius a Jechonia filio Joakim, qui regnavit ante Sedeciam. Unde dicit Hieronymus, quod primus scribitur per k et m, secundus per ch et n. Hæc Lyra. Circa quod dico verum esse, quod secundum Hieronymum, Jechonias, de quo ait evangelista Matthæus, Post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel30, fuit alius a Jechonia, de quo præmisit, Josias genuit Jechoniam et fratres ejus, etc., quoniam unus fuit pater alterius :31 ex hoc tamen non sequitur, quod Jechonias, cujus filii dicuntur Asir, Salathiel, etc., fuit alius a Jechonia filio Joakim seu primi Jechoniæ filii Josiæ; imo iste Jechonias fuit filius Joakim filii Josiæ : quod et littera ista designat. Nempe quum dictum est, De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias; mox additum est, Filii Jechoniæ fuerunt Asir, Salathiel : et ita hoc dicitur de Jechonia filio Joakim.
De Phadaia orti sunt Zorobabel, et Semei. A Matthæo Zorobabel dicitur filius ipsius Salathiel; similiter in Aggæo et primo libro Esdræ, et alibi sæpe :32 quomodo nunc asseritur generatus a Phadaia fratre Salathiel ?33 Respondet Hieronymus : Dicunt Hebræi hæc duo nomina unius hominis esse, ita quod Phadaia et Salathiel sint nomina ejusdem personæ. Contra quod objici potest, quod exprimuntur hic per interpositionem vocabuli alterius hominis. Hinc quidam dicunt, quod erant fratres, et quod uterque eorum habuit filium Zorobabel nuncupatum. Zorobabel genuit Mosollam. In Matthæo habetur : Zorobabel genuit Abiud, qui non exprimitur hic.34 Ideo dici potest, quod unus horum, alio nomine dictus sit Abiud, si tamen Phadaia et Salathiel dicantur una fuisse persona binomia. Zorobabel itaque genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum, Hasaban quoque et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque : non quod omnes præfati filii Zorobabel fuerint quinque dumtaxat, quum jam septem enumerati sint, sed quod isti post Salomith sororem nominati, fuerunt quinque: estque probabile, quod fuerunt hi quinque ex alia matre nati, quam duo primi, eo quod Salomith appelletur soror illorum duorum, non horum quinque. Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia. Hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii, Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. Filii isti sunt quinque tantum, sed una cum patre suo sunt sex.35 Filius Naariæ: Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres. Filius Elioenai: Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Footnotes
-
I Reg. XVIII, 27. ↩
-
I Reg. XXV, 2, 14. ↩
-
II Reg. III, 2, 3. ↩
-
II Reg. III, 2-5. ↩
-
I Reg. XXV, 43, 44; XXVII, 3. ↩
-
I Reg. xviii, 20. ↩
-
II Reg. v, 4, 5. ↩
-
III Reg. II, 11. ↩
-
III Reg. I, 5. ↩
-
Gen. XXX, 4, 26; XXXV, 22. ↩
-
Eccli. XLVII, 27. ↩
-
II Reg. v, 14. ↩
-
Prov. IV, 3. ↩
-
IV Reg. XI, 4, 5; XII, 18, 24. ↩
-
Hist. lib. IV Reg. c. 38. ↩
-
II Reg. XV, 16. ↩
-
Gen. xxx, 13-16. ↩
-
II Reg. XIII, 18. ↩
-
Ibid. 14, 29. ↩
-
IV Reg. XXIII, 30, 34; XXIV, 17. ↩
-
Jer. XXII, 11. ↩
-
Jer. xxii, 11, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
IV Reg. xxiii, 31, 34, 36. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Matth. 1, 11. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
IV Reg. xxiv, 6. ↩
-
IV Reg. xxiii, 31, 34, 36. ↩
-
Matth. i, 12; ↩
-
Matth. 1, 12. ↩
-
Agg. 1, 1; ↩
-
Esdr. 11, 2. ↩
-
Matth. 1, 13. ↩
-
*alias additur: et Sesa* ↩
Chapter 4 of 30