Articulus 4
EXPLANATIO CAPITULI QUARTI: FILII JUDA, PHARES, HESRON, ET CHARMI, ETC.
GENERATIO Judæ patriarchæ nunc plenius enarratur, et de generationibus Simeonis ac Ruben aliquid additur. Filii Juda, Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. Supra dictum est, quod filii Judæ fuerunt quinque, videlicet Her et Onan et Sela de sua uxore legitima; item Phares et Zara de Thamar: quomodo ergo nunc numerantur quinque filii ejus, inter quos solus Phares ante expressus est esse filius Judæ? Ad hoc dupliciter respondetur: Primo, quod quatuor hic nominati, fuerunt mediati filii, hoc est nepotes Judæ. Secundo, juxta Glossam quæ ait, et sunt verba Hieronymi: Hebræi asserunt, præfatos Judæ filios hic mutatis nominibus exprimi, ita quod per Hesron nunc designatur Zara, per Charmi Her, per Hur Onan, per Sobal Sela. Sed juxta præhabita, Charmi fuit de tribu Zaræ, Hur et Sobal de Caleb. Raia vero filius Sobal, genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad. Hæ cognationes Sarathi, hoc est, generationes jam tactæ, ex Sobal natæ, sunt cognationes et tribus Saraitarum, quia, ut dictum est, Sarai et Esthaol primo sunt computatæ inter urbes tribus Juda.1
Ista quoque stirps Etam, id est posteritas viri sic dicti, qui fuit filius Zaræ; et filii Etam consequenter hic exprimuntur: Jezrael, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum Asalelphuni: quam Hebræi, secundum Hieronymum, suspicantur esse matrem Samsonis, de stirpe Juda generatam, cujus vir fuit de tribu Dan. Phanuel autem fuit pater Gedor, hoc est princeps in loco sic nominato, et Ezer pater Hosa, id est loci illius. Nam Gedor et Hosa sunt loca a filiis Hur possessa. Isti, videlicet Phanuel et Ezer, sunt filii Hur primogeniti Ephrata, quæ fuit uxor Caleb, qui ex alia conjuge habuit filium ipso Hur priorem;2 patris Bethlehem. Superius dictum est, quod Salma filius Hur, fuit pater Bethlehem:3 idcirco ipsi Hur adscribitur istud ratione filii sui. Ashur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. Isti sunt filii Naara. Porro filii Halaa: Sereth, Isaar, et Ethnan. Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel, filii Arum.
Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, hoc est notabilior et eminentior ipsis. Iste est enim Jabes, de quo præcedenti capitulo habitum est:4 fuit fortis, justus, atque doctissimus magister scribarum. Et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, quod interpretatur dolor: ideo subditur, dicens: Quia peperi eum in dolore. Constat, quod mulieres communiter pariant in dolore, ideo per hæc verba insi- nuatur, quod cum grandi atque insolito dolore peperit eum.5 Sic et Rachel quum periclitaretur in partu, filium suum vocavit Benoni, hoc est, filius doloris mei. Invocaverat ergo Jabes Deum Israel, dicens. Qualis fuerit invocatio ista, elicitur ex eo quod subditur : Si benedicens benedixeris mihi. Ex quo constat, quod erat invocatio voto adjuncta, tamen sub conditionibus, quæ sequuntur, videlicet, Si benedicens benedixeris mihi. Est autem consuetudo linguæ Hebrææ, loqui cum tali ingeminatione. Itaque, Si benedicens benedixeris mihi, id est, dona gratiæ tuæ contuleris mihi, et multiplicaveris ea in me, et dilataveris terminos meos, hoc est terram possessionis meæ, dando mihi victoriam super hostes meos gentiles ac infideles, quorum terram nobis promisisti. Itaque, non ex cupiditate aut ambitione, sed zelo justitiæ istud optavit. Et fuerit manus tua mecum, id est, omnipotentia tua gratiose adjuverit atque protexerit me, et feceris me a malitia non opprimi, id est, dederis mihi virtutem resistendi ac prævalendi tentationibus ac peccatis, præsertim quæ ex proposito seu deliberatione contingunt. Tripliciter quippe contingit peccare, utpote ex infirmitate seu passionis vehementia, ex ignorantia, et ex certa scientia seu proposito, quod proprie vocatur, ex malitia transgredi. Ex his docemur, quod a malitia non opprimi, donum sit Dei, ita quod homo sine auxilio gratiæ nequit vitiis prævalere : quo hæresis impii condemnatur Pelagii. Hinc Enoch quoque raptus et translatūs est, ne malitia mutaret intellectum ejus, ut dicitur in Sapientiæ libro.6
Et præstitit ei Deus quæ precatus est. In littera non exprimitur, quid oravit aut vovit. Votum autem proprie est de bono meliori, et de operibus supererogationis. Interdum etiam ea quæ sunt de necessitate salutis, voventur, secundum quod quidam devoti vovent observare præcepta divina. Sed quoniam spiritualia non sunt ad temporalia referenda, sed econverso, et Jabes iste vir fuit justus, constat quod aliquid spirituale Deo promisit, ut aliorum informationi intendere, et actibus vitæ contemplativæ, puta orationi, speculationi, Scripturis insistere : ad quæ cooperantur et exiguntur affluentia gratiæ, temporalium competentia, adsistentia Dei, immunitas a peccatis. In forma hujus promissionis, secutus est Jabes Jacob patriarcham, de quo legitur in Genesi :7 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Dominus mecum, et custodierit, etc. Jacob tamen promissionem suam explicavit distincte.
Caleb autem frater Sua. Supra dictum est : Filii Hesron fuerunt Jerameel, et Ram, et Calubi, ubi per Calubi intelligitur Caleb, cujus frater nunc dicitur Sua :8 vel igitur quia habuit fratrem istum ultra illos duos ; vel, ut dicunt Hebræi, ille qui ibi vocatus est Ram, nunc Sua nuncupatur. Genuit Machir qui fuit pater Esthon. Iste Machir alius fuit ab eo, quem genuit Manasses, ut dicitur in Genesi.9 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Tehinna patrem urbis Naas. Per urbem Naas quidam intelligunt Bethlehem, in qua Naas seu Isai pater David moratus est.10 Nam Isai alio nomine dictus est Naas. Unde Amasa appellatur filius Jether ex Abigail filia Naas. Hi sunt viri Recha, hoc est habitatores et cives loci sic nominati, a quo nomen sumpserunt, ut quidam exponunt.1112 Alii dicunt per Recha ipsum David intelligi, quoniam Recha interpretatur tener, et David fatetur : Ego sum tener et unctus rex.13
Filii autem Cenez fuerunt, Othoniel et Saraia. In Josue libro Caleb vocatus est Cenezæus.14 In eodem quoque libro sicut et hic, Othoniel dicitur esse filius Cenez. Othoniel vero in Josue vocatur frater Caleb junior : quod aliqui dicunt verum ex parte matris. Sed de his super Josue dictum est plenius. Quemadmodum etiam tactum est, quidam dicunt præfatum Jabes fuisse Othoniel. Porro filii Othoniel, Hathath et Maonathi. Maonathi genuit Ophra. Saraia autem genuit Joab patrem vallis Artificum : ibi quippe artifices erant. Istud qui-
Ibid. XV, 17.
II Reg. II, 18. dam exponunt de Joab filio Sarviæ: quem Joab dicunt fuisse patrem vallis Artificum, eo quod de ejus filiis nati sint artifices, qui habitaverunt in valle sic dicta. Hinc ait Glossa: De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem dicitur, pater vallis Artificum, quia de filiis ejus fuerunt architecti, qui ædificaverunt domum Domini.15 Alii dicunt, quod Joab filius Sarviæ, non fuit princeps iste militiæ.
I Par. II, 9, 18.
Num. XIII, 31; XIV, 6, 24.
Ibid. XI, 26.
Filii vero Caleb filii Jephone, fuerunt, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. Filii quoque Jaleleel: Ziph et Zipha, Thiria et Asrael. Supra dictum est, quod Caleb fuit filius Hesron. Ideo quidam affirmant eumdem virum fuisse binomium, ita quod pater Caleb vocatus est Hesron et Jephone. Alii opinantur, quod Jephone accipiatur hic non pro proprio hominis nomine, sed quasi appellative, quod interpretatur divertens: ut Caleb dicatur filius Jephone, id est diversionis, quia divertit se a perversitate exploratorum detrahentium terræ promissionis, juxta quem modum aliquis dicitur, filius inconstantiæ aut filius mortis. Et filii Ezra fuerunt, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon; genuitque Mariam. Circa hoc scribit Hieronymus: Dicunt Hebræi, quod Ezra fuit Amram pater Moysis et Aaron, et quod Jether exstitit Aaron, Mered vero Moyses; Epher vero et Jalon dicunt fuisse Eldad et Medad, qui inter septuaginta erant descripti. Et quod dictum est, Genuitque Mariam, exponunt de Ezra seu Amram, cujus filia fuit Maria, Moysis soror. Alii reprobant istud, quoniam hic non agitur de genealogia Levi, sed Judæ: propter quod dicunt hanc Mariam aliam esse ab illa. Verumtamen agnoscendum, quod in descriptione genealogiæ unius tribus, interdum incidentaliter aliquid de genealogia tribus alterius admiscetur. Et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. Secundum glossam ex Hieronymo sumptam, per Sammai, Hebræi intelligunt iterum Moysen, qui interpretatur cœlestis. Per Jesba, qui interpretatur collaudatio, Aaron, qui vocatur pater Esthamo, id est ignis, quoniam filii Aaron sacrificia igne adolebant seu incendebant.
Insuper multa nomina continuatim sequentia, exponunt de Moyse, propter diversas actiones et proprietates ipsius, ut sit sensus: Uxor quoque ejus, utpote Ezra seu Amram, Judaia, quæ in Exodo Jochabed appellatur, peperit Jared patrem Gedor, id est Moysen qui vocatur Jared, quia descendit de monte cum tabulis testamenti. Pater Gedor, id est sepis, quia munivit populum lege tanquam sepe. Jared autem interpretatur descendens; Gedor, sepis. Et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. Heber interpretatur victor; Socho, prophetia. Moyses ergo dicitur Heber, quia populum de Pharaonis servitute redemit, et Dei servitio junxit. Et dicitur pater Socho, quoniam Prophetarum exstitit doctor. Nominatur quoque Icuthiel, id est sperans, quia spem habuit quod populum liberaret; et pater Zanoe, quod interpretatur gubernator, quoniam populum gubernavit in eremo, et sua doctrina gubernat quotidie. Porro alii aliter ista exponunt, et ut videtur, magis ad litteram. Unde secundum Lyram, quod dicitur, Uxor quoque ejus, refertur ad Caleb secundum glossam Hebraicam: sic quod Judaia conjux ipsius Caleb, peperit ei prænominatos, videlicet Jared patrem Gedor, id est dominum talis loci, et Heber patrem Socho, id est villæ seu oppidi sic vocati, atque Icuthiel patrem Zanoe, id est hujusmodi loci.
Hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. Secundum Hieronymum, juxta Hebræos, sensus est, quod præfati qui tamen sunt unus, utpote ipse Moyses variis nominibus designatus, sunt filii filiæ Pharaonis quæ Bethia vocatur: quæ mater Moysis nominatur, non quod sit mater ejus naturalis, sed quoniam adoptavit eum in filium et enutrivit. Et ipse Mered, id est Moyses, dicitur eam accepisse, quia ad Dei cultum ab idololatria eam convertit. Sed his objici posset, quod illa filia Pharaonis secundum Josephum voca-
Exod. VI, 20.
Ibid. XXXII, 15. ta est Thermuthis. Ad quod posset quis respondere, quod forsan binomia fuit. Alii per Mered intelligunt alium virum quam Moysen, et dicunt quod filiam illam Pharaonis Mered duxit uxorem. Cui expositioni objicitur, quod in littera non exprimuntur aliqui filii hujus Mered ex filia Pharaonis præfati, et ita non invenitur, ad quid referatur quod dicitur, Hi autem filii, etc. Hinc aliqui sic exponunt: Hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit, supple, Caleb in conjugem, sunt Mered et alii qui non exprimuntur; vel capiendo plurale pro singulari. Sed ista expositio videatur valde incerta, puta quod Caleb duxerit filiam Pharaonis uxorem, præsertim quum tempore Caleb, Ægyptii in tantum abominabantur Hebræos:16 nisi forte quis suspicetur, quod fuerit illegitima filia Pharaonis et conversa ad Judaismum, sicque ex devotione sumpserit virum Hebræum.
Et filii uxoris Odaiæ, id est viri sic dicti, sororis Naham patris Ceila, fuerunt Garmi et Esthamo, hoc est, viri sic nuncupati; qui fuit de Machati origine, loco aut alio modo. Nam Machati interdum est nomen regionis aut loci, quandoque personæ. Filii quoque Simon: Amnon et Rina, filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi: Zoheth et Benzoheth.
Redit ad descriptionem posteritatis Judæ per filium ejus Sela. Filii Sela filii Judæ patriarchæ, fuerunt: Her, qui fuit alter ab Her filio Judæ nequissimo, pater Lecha, id est loci aut viri sic dicti;17 et Laada pater Maresa, id est dominus seu caput illius loci aut hominis; et cognationes domus operantium byssum, id est viri atque artifices qui fecerunt byssinas vestes seu cortinas de bysso, in domo Juramenti, id est in tabernaculo fœderis. Hi, inquam, fuerunt filii Sela mediati, id est nati ex eo: qui secundum Glossam cum Beseleel opus tabernaculi expleverunt;18 et forsan eorum posteri aliqua in templo Salomonis sunt operati, sicque per domum Juramenti, posset et templum illud intelligi.
Et qui stare fecit solem, hoc est, etiam ille ad cujus preces ac merita sol supernaturaliter stetit in cœlo, est natus de Sela. Et iste secundum quosdam expositores catholicos fuit Elimelech maritus Noemi. Unde in Glossa habetur: Tradunt Hebræi, hunc fuisse Elimelech maritum Noemi, in cujus tempore propter prævaricatores sol stetit, ut viso miraculo, converterentur ad Dominum: quod quoniam contempserunt, in tantum prævaluit fames, quod Elimelech, qui quasi prior videbatur in tribu Juda, cogente inopia, cum uxore et filiis terram Moab ingressus est. Virique mendacii. Per hos intelliguntur duo filii Elimelech: qui vocantur viri mendacii seu vanitatis, quia acceptis uxoribus, sine fructu matrimonii obierunt, ita quod Noemi mater eorum, spe posteritatis fuit frustrata.19 Qui principes fuerunt in Moab. Quemadmodum super Ruth tetigi, quidam dixerunt ipsam Ruth fuisse filiam regis Moab, et ideo virum ejus fuisse promotum ad principatum. Verum, ut ibi conscripsi, narratio illa apparentiam parvam habet aut nullam. Potuit tamen esse, quod Mahalon et Chelion filii Elimelech2021 ob suam prudentiam, probitatem seu aliam causam, fuerunt in terra Moab in aliquibus officiis constituti, atque ob id principes ibi fuisse dicantur. Verumtamen sicut Glossa fatur, et alii dicunt, in Hebræo habetur, Qui fuerunt mariti in Moab. Nam acceperunt ibi uxores. Et forsan dictio illa Hebraica est ad utrumque æquivoca. Et Securus et Incedens. Nomina virorum istorum Hebraica jam expressa, Latine interpretantur, securus et incedens. Et qui reversi sunt. Aliqui libri habent, Et quæ reversæ sunt. In Lehem. Non enim Elimelech et filii ejus reversi sunt in Lehem, hoc est Bethlehem, quia obierunt in terra Moab. Sed Noemi rediit cum Ruth, vel illi redierunt in suis conjugibus.22 Denique aliqui textus habent, In Bethlehem; sed correctior littera habet, In Lehem. Hæc autem verba vetera, id est, recitata hoc loco de Elimelech et filiis ejus, sunt antiqua historia in libro Ruth scripta, quæ ante tempora David ac Regum Israel contigit. Ista est expositio litteræ hujus secundum catholicos expositores, B. Hieronymum hic sequentes.
Porro Lyra hic scribit, quod littera Hebraica hoc loco multum distat a nostra translatione. Nam ubi habemus, Et qui fecit stare solem, in Hebræo habetur, Et Jokim, vel Joakim, quod est proprium nomen viri; nec videtur quod ejus interpretatio aliquo modo significet, quod fecit stationem solis. Et ubi habemus, Viri mendacii, in Hebræo habetur, Et viri Chozeba: et est hic proprium nomen loci secundum Hebræos, quamvis Chozeba prout nomen est appellativum, designet mendacium. Pro eo autem quod habemus, Et securus et incedens, in Hebræo habetur, Et Joas et Saraph. Quamvis vero Saraph possit interpretari incedens, tamen Joas non interpretatur securus, neque secundum Hieronymum, neque secundum Remigium, qui interpretati sunt Hebraica nomina. Et ubi habemus, Et quæ reversæ sunt in Bethlehem, in Hebræo habetur, Et habitatores Lehem seu Bethlehem. Est itaque sensus secundum Hebræos: Et Jokim, hoc est vir quidam famosus sic nominatus; et viri Chozeba, hoc est a tali loco sic nuncupati; et Joas et Saraph, hoc est viri sic dicti, qui mariti fuerunt in Moab, quia illuc iverunt ad peregrinandum ex aliqua causa sicut Elimelech; et habitantes in Lehem seu Bethlehem:23 supplendum est, Omnes isti descenderunt de Sela. Et quia hæc diu ante tempora Regum contigerunt, addidit Esdras: Hæc autem verba vetera. Hæc Lyra, cujus narrationi apparentiam confert, quod Rabbi Paulus in hac parte ei non contradicit, quem constat satis pronum fuisse ad contradicendum Lyræ, habita causa vel occasione.
Insuper refert Lyra: Dicunt Hebræi, quod Elimelech non fecit solem stare orationibus suis, sed ex avaritia ivit ad terram Moab, nolens bona sua communicare Judæis pauperibus ad ipsum recurrentibus. Circa hæc dico, me credere B. Hieronymo, asserenti se in transferendo nihil mutasse de Hebraica veritate. Credo insuper, quod propter universalem Ecclesiam Spiritus Sanctus Hieronymum in transferendo gratiose direxit: quia prævidit, imo et præordinavit, ipsam sanctam et non errantem Ecclesiam translatione Hieronymi uti debere. Iterum credo veram esse Hieronymi narrationem præhabitam, quod scilicet Hebræi prædictum virum dicunt esse Elimelech, et quod in diebus ejus sol stetit ob causam inductam: atque in hoc magis est credendum Hebræis illis transmarinis, inter quos fuit Hieronymus, quam citramarinis, inter quos conversatus est Lyra, qui rudissimos inexplicabilesque habent errores. Illa quoque Judæorum quorumdam narratio, quod Elimelech cum suis ivit peregre in terram Moab, non ex paupertate, sed cupiditate, supra Ruth evidenter est reprobata. Nec aliquo modo existimo, quod in passu isto tam arduo Hieronymus ab Hebraica recessit veritate, præsertim quum ante oculos suos tot translationes habuerit, utpote Septuaginta, Theodotionis, Symmachi, Aquilæ; cum peritissimis quoque Judæorum contulerit tam assidue et intente, ut ipsemet in multis locis testatur. Hoc item sciendum, quod sunt aliqua nomina Hebraica ita æquivoca, quod nec Hieronymus, neque Remigius universas eorum significationes seu interpretationes expressit. Quemadmodum etiam quædam Latina sunt nomina ita æquivoca, quod omnia eorum significata vix aliquis expositorum grammaticorum descripsit.
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi, id est, aliqui ex præinductis viris natis ex Sela, et ex Ruth, fuerunt formatores vasorum testeorum sive formarum pro cupreis vasis fundendis, qui habitaverunt in vineis et ædibus, et infra sepes aut murorum clausuras quas plantarunt seu construxerunt. Nam agriculturis dediti erant apud regem in operibus ejus. Promoto etenim David nato ex eorum tribu, facti sunt operarii ejus, commoratique sunt ibi, ubi rex eis constituit, et eorum ministerio congruebat.
Consequenter describitur progenies Simeonis: cujus genealogia statim post descriptionem tribus Juda annectitur, quoniam tribus Simeonis in medio filiorum Juda sortem suam accepit, ut in libro Josue recitatur. Filii Simeon fuerunt, Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul; Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. Filii Semei sedecim et filiæ sex. Fratres autem ejus non habuerunt filios multos. Ponuntur hic quinque filii Simeonis. Verumtamen in Genesi ponuntur sex; sed unus illorum hoc loco omittitur, quia de eo non est orta progenies aliqua, juxta Glossam, imo in libro Numerorum hoc patet. Eadem quoque nomina hic et ibi aliqualiter variantur, ut intuentibus constat. Et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda, id est, tribus Simeonis multo minor et impotentior fuit tribu Juda, quæ præ ceteris tribubus nobilior, copiosior et bellicosior fuit: ideo tribus Simeonis intra sortem Juda mansiones sortita est ad sui tutationem atque munimen. Verumtamen in prima tribuum Israel numeratione, fuerunt in tribu Simeonis quinquaginta novem millia trecenti; de Juda vero septuaginta quatuor millia sexcenti, ut in libro Numerorum habetur. Porro in secunda tribuum enumeratione fuerunt de Simeone dumtaxat viginti duo millia ducenti; de Juda vero septuaginta sex millia quingenti: et ita in terræ divisione multum distabat tribus Simeonis a numerositate filiorum Juda.
Habitaverunt autem in Bersabee filii Simeonis, et Molada, et in Hasarsual, et in Bala, et in Asem, et in Tholad, et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, et Bethmarchaboth, et Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim, id est urbe Bersabee sic dicta et aliis urbibus, quæ exprimuntur in littera: quæ et in Josue describuntur. Hæ civitates eorum usque ad regem David. Ad cujus verbi intellectum habendum oportet scire, quod tribus Juda tempore Josue tot habuit urbes, quod universas satis implere seu populare et occupare nequivit. Habuit etiam hæc tribus urbes dupliciter, puta per concessionem, id est omnes quas potuit expugnare, et per divisionem sorte factam. Hinc aliquas urbes suas mutuavit ad tempus tribui Simeonis, quas quum tribus Simeonis diu habitasset, noluit eas resignare tribui Juda; nec Saul, odiens ipsum David, compulit tribum Simeonis ad illam resignationem. David autem regno adepto, compulit eam ad hoc. Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon et Thochen, et Asan, civitates quinque. Et universi viculi eorum, per circumitum civitatum istarum, usque ad Baal. Hæc est habitatio eorum et sedium distributio.
Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, et Joel, et Jehu filius Josabiæ, filii Saraiæ, filii Asiel, et Elioenai et Jacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Ismiel et Banaia, Ziza quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Sarmaia. Isti sunt nominati principes in cognationibus suis; et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. Et profecti sunt, ut ingrederentur in Gador, usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, in terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda; et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem; habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. Hoc in loco nominatim ponuntur quidam viri potentes de semine Simeonis, qui magnas genuerunt posteritates, quæ insimul conglobatæ, tempore Ezechiæ regis, percusserunt in loco qui dictus est Gador, populum quemdam natum de genere Chananæorum, possederuntque terram eorum, quæ uberrima erat et pascualis, atque per hoc aptissima Simeonitis
Josue xix, 1-9.
Gen. XLVI, 10.
Num. XXVI, 12, 13.
Josue xix, 9.
Num. 1, 23, 27.
Ibid. XXVI, 14, 22.
Josue xix, 1-6.] istis, pecora copiosa habentibus. Habuerunt quoque jus faciendi hoc ipsum, quia ex Dei donatione terra Chananæorum fuit de jure pertinens ad Judæos.
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes, Phaltiam, et Naariam, et Raphaiam, et Oziel, filios Jesi; et percusserunt reliquias Amalecitarum, quæ evadere potuerant manus Hebræorum in alio prælio: quando videlicet Saul Deo jubente percussit Amalecitas; vel quando David percussit eos qui Siceleg combusserunt, ex quibus quadringenti juvenes ascensis camelis evaserunt, ut primo legitur Regum. Vel ex alia pugna consimili diffugerant, atque24 in monte Seir se collegerunt, et multa mala fecerunt ibidem, seu etiam molesti fuerunt Israelitis aut specialiter Simeonitis, sicque justum prælium illis intulisse creduntur. Et habitaverunt ibi pro eis usque in diem hanc.
Postremo ex descriptione ista expugnationis Chananæorum a Simeonitis tempore Ezechiæ, elicitur, quod præscriptio non valet, si titulus justus non fuit.
Footnotes
-
Josue xv, 33. ↩
-
1 Par. n, 18. ↩
-
1 Par. , 51. ↩
-
1 Par. , 55. ↩
-
Gen. xxxv, 17, 18. ↩
-
Sap. iv, 10, 11. ↩
-
Gen. xxviii, 20. ↩
-
I Par. II, 9. ↩
-
Gen. L, 22. ↩
-
I Reg. XVI, 1. ↩
-
I Par. II, 17; ↩
-
II Reg. XVII, 25. ↩
-
II Reg. III, 39; XXIII, 8. ↩
-
Josue XIV, 6. ↩
-
* Sarvia ↩
-
Exod. 1, 8 et seq. ↩
-
Gen. xxxviii, 7. ↩
-
Exod. xxxi, 6. ↩
-
Ruth i, 4, 5. ↩
-
Ruth 1, 2. ↩
-
Ibid. 3, 5. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Ruth 1, 1, 2. ↩
-
I Reg. xv, 2-7; xxx. ↩
Chapter 5 of 30