Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : FILII QUOQUE RUBEN PRIMOGENITI ISRAEL.

GENEALOGIA tribus Ruben hic recitatur. Filii quoque Ruben primogeniti Israel, id est ipsius Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, supple, fuerunt qui infra habentur in textu.1 Ipse quippe Ruben fuit primogenitus ejus, scilicet Israelis; sed quum violasset torum patris sui, dormiendo cum Bala conjuge patris sui, prout in Genesi describitur, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, videlicet Ephraim et Manassæ:2 id est, eo ipso quo tam flagitiosum et fœdum commisit incestum, meruit jure ac dignitate primogenituræ privari; et postea eis privatus est, quando videlicet sanctus Jacob morti jam proximus, filiis suis benedixit, atque ad

Ruben inter cetera dixit: Effusus es sicut aqua; non crescas, quia ascendisti cubile patris tui.34 Et non est reputatus ille in primogenitum. Præterea, jus primogenituræ in lege naturæ tria bona in se comprehendit: videlicet duplicem portionem hereditatis. Et quantum ad hoc, translatum fuit ad filios Joseph, quibus Jacob duplicem assignavit funiculum, et eos in duas divisit tribus, atque sublimiter benedixit, quemadmodum in Genesi narratur. Secundum, quod ad jus primogenituræ pertinuit, fuit sacerdotium, quia in lege naturæ primogeniti fuerunt sacerdotes. Et quantum ad hoc, translatum fuit ad tribum5

Levi. Tertium, est dignitas principatus. Unde Jacob dixit ad Ruben: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, prior in donis, major in imperio.6 Et quoad hoc, translatum fuit ad tribum Juda. Hinc subditur: Porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos: fuit enim ceteris fortior corpore, imo et prudentior atque facundior, ut videtur, Joseph excepto; de stirpe ejus principes germinati sunt, id est reges usque ad Sedeciam. Multis etenim donis omnipotens Dominus ornavit personam Judæ ac tribum ipsius, quia ex eo incarnari elegit. Primogenita autem reputata sunt Joseph.

Filii ergo Ruben primogeniti Israel, fuerunt, Enoch et Phallu, Esron et Charmi, qui in Genesi sic nominantur.78 Filii Joel nati ex Ruben: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, Beera filius ejus, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum. Hunc Beera Glossa interlinearis insinuat esse patrem Osee prophetæ, qui in principio ait sui voluminis: Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri. Qualiter autem rex præfatus cepit aliquas urbes Samariæ, quarto Regum habetur.910 Et Beera jam præfatus, fuit princeps in tribu Ruben, id est unus de principalioribus in tribu illa post regem: sicque Osee erat spectabilis genere. Fratres autem ejus et universa cognatio ejus quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel et Zachariam. Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Joel, ipse habitavit in Aroer, id est loco seu oppido sic vocato trans Jordanem, usque ad Nebo, id est montem illum ex quo Moyses contemplatus est terram promissionis, et Baalmeon, quia usque ad loca illa montana occupavit terram interjacentem cum familiis atque pecoribus suis.11 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi et flumen Euphraten. Multum quippe numerum jumentorum possidebant in terra Galaad. In diebus autem Saul regis Israel præliati sunt Rubenitæ contra Agarenos, natos ex Agar conjuge Abrahæ, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.

Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt, ex opposito scilicet sortis Rubenitarum, in terra Basan, quam Moyses eis distribuit, prout in libro Numerorum refertur, usque in Selcha:12 Joel in capite, id est capitaneus, vel in superiori parte loci illius, et Saphan secundus post illum; Janai autem et Saphat in Basan. Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum: Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michael, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, principes domus in familiis suis. Et habitaverunt in Ga- laad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel. Si per Jeroboam intelligatur Jeroboam filius Nabat, qui tempore Roboam filii Salomonis regnavit super decem tribus, dicendum erit, quod hi de quibus loquitur littera, bis numerati fuerunt, quia Jeroboam ille diu ante Joathan regnavit et obiit.13 Si vero per Jeroboam intelligatur filius Joas14 natus ex Jehu, potuit esse numeratio una, quoniam ille fuit contemporaneus Joathan regi.15 Numerati sunt autem fortassis ex imperio regis sui, vel quando fuerant congressuri.16 Et si numeratio venit ex elatione, nec juxta legem offerebant qui numerabantur, vitiosa fuit numeratio illa, dato quod in præsenti non fuit punita, ut ea quæ facta est, David jubente.1718 Electos equidem punit Dominus in præsenti, reprobos vero reservat futuris suppliciis, quanquam etiam in præsenti aliquando puniantur.

Filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia, et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam, dimicaverunt contra Agarenos. Hic recitatur, qualiter filii Israel ex Ruben et Gad ac Manasse progeniti, et trans Jordanem commorati, debellaverunt Agarenos, et miram ac magnam obtinuerunt victoriam ac maximam prædam, quoniam crediderunt in Dominum, et eum præliando invocaverunt. Ituræi vero et Naphæi et Nodab, id est viri nati ex filiis Ismaelis, præbuerunt eis auxilium, id est, adjuverunt eos, videlicet Agarenos, tanquam cognatos suos: siquidem in Genesi Itur et Naphis inter Ismaelis filios computantur;19 et ab illo Itur dicti sunt Ituræi, atque a Naphis Naphæi. Circa hoc scribit Lyra: Dicunt quidam expositores nostri, quod isti præfati fuerunt de filiis Israel, et ideo eos juverunt. Hebræi autem melius dicunt, quod fuerunt de Agar per Ismaelem. Quocirca dico, quod nec Hieronymus, nec Glossa, nec Rabanus, nec aliquis expositor authenticus quem vidi, dicit istos fuisse de filiis Israel, sed de Ismaelitis:20 ideo in hoc non erant Hebræi Catholicis præferendi, quum et Catholici hæc jure exponant.

Traditique sunt in manus eorum Agareni, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt filii Ruben et Gad quum prœliarentur. Sicque in actu pugnandi erant Deo intenti, similes Judæ Machabæo et adjutoribus, de quibus secundo Machabæorum legitur, quod congressi sunt manibus quidem pugnantes, cordibus autem Dominum exorantes.21 Et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.22 Nam Sancti per fidem vicerunt regna. Ceperuntque omnia quœ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, asinos duo millia, et animas hominum centum millia. Vulnerati autem multi corruerunt. Fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis, id est in terra Agarenorum, usque ad transmigrationem, id est, quousque pro suis excessibus traditi sunt Assyriis.

Filii quoque dimidiœ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque ad Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, Jesi, et Eliel, Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. Textus difficultatem non habet.

Reliquerunt autem Dominum Deum patrum suorum, per mentis aversionem ab ipso, et per divinæ legis transgressionem. Et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Dominus coram eis: id est, diis gentium impie adhæserunt ac servierunt, quod est fornicatio spiritualis et adulterium animæ, sponsum Deum deserentis, atque dæmonibus consentientis, quibus se constuprandam exponit. Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Theglathphalasar regis Assur, id est, voluntates seu animas regum istorum instigavit ad impugnandum impios illos filios Israel idololatras. Et abstulit Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse.23 In quantum enim filii Israel meruerunt sic impugnari, vastari, transferri, et in quantum juste facta sunt illa, Deus per se et angelos sanctos movit Assyrios, tanquam instrumenta, servos et exsecutores divinæ justitiæ contra Israelitas; in quantum vero Assyrii perversa intentione et corde crudeli punierunt illos Judæos, instigabantur ab angelis malis, quod et Dominus permissive fecisse asseritur. Et adduxit eos in Hala et in Habor et Ara, id est, in loca seu oppida sic vocata, et fluvium Gozan, id est juxta flumen sic nuncupatum, usque in diem hanc. Verumtamen, ut ex quarto Regum habetur, Phul et Theglathphalasar reges Assyriorum cœperunt hæc facere, sed Salmanasar rex Assur magis complevit.24

Footnotes

  1. Gen. xxxii, 28. ↩

  2. Gen. xxxv, 22. ↩

  3. Gen. xlix, 4. ↩

  4. Gen. xlviii, 15-20. ↩

  5. Num. iii, 6 et seq. ↩

  6. Gen. xlix, 3. ↩

  7. Gen. xlvi, 9; ↩

  8. Exod. vi, 14. ↩

  9. IV Reg. xv, 29. ↩

  10. Osee 1, 1. ↩

  11. Deut. xxxiv, 1-4. ↩

  12. Num. xxxii, 33. ↩

  13. III Reg. xii, 20. ↩

  14. Osee i, 1. ↩

  15. IV Reg. xiv, 16. ↩

  16. IV Reg. xv, 7. ↩

  17. II Reg. xiv, 2. ↩

  18. Exod. xxx, 11-13. ↩

  19. Gen. xxv, 15. ↩

  20. II Reg. xxiv, 2. ↩

  21. II Mach. xv, 27. ↩

  22. Hebr. xi, 33. ↩

  23. transtulit ↩

  24. IV Reg. xv, 19, 29; xvii, 3 et seq. ↩

Chapter 6 of 30