Articulus 6
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : FILII LEVI : GERSON, CAATH ET MERARI.1
FILII Levi : Gerson, Caath et Merari. Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron et Oziel. Filii Amram : Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue, Abisue vero2 genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi, Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob, Achitob genuit Sadoc, et
Sadoc genuit Achimaas, Achimaas genuit Azariam. Ista in libris Moysis frequenter sunt habita atque exposita. Describitur autem ordo successionis summi sacerdotis ab Aaron usque ad transmigrationem in Babylonem, et plana est littera. Deinde inter cetera dicitur : Azarias autem genuit Johanan, Johanan pontifex genuit Azariam. Ipse, videlicet Azarias, est qui functus est sacerdotio in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem, id est in templo Salomonis, in quo videlicet templo etiam alii multi sacerdotes bene functi sunt. Cur ergo dicitur istud specialiter de hoc Azaria? Respondetur, quod ideo, quia viriliter restitit Oziæ regi usurpanti sibi sacerdotale officium in thurificando.3 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, Sellum genuit Helciam, Helcias genuit Azariam, Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. Dicunt quamplurimi hunc Josedec Esdram fuisse, quum et in libro Esdræ legatur : Post hæc in regno Artaxerxis Esdras filius Saraiæ, etc.4 Saraiam autem sacerdotem primum occidit rex Babylonis, ipsumque Josedec transtulit in Chaldæam. Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem, per manus Nabuchodonosor.
Filii ergo Levi : Gerson, Caath et Merari. Et hæc nomina filiorum Gerson : Lobni et Semei. Filii Caath : Amram et Isaar et Hebron et Oziel. Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem generationes Levi secundum familias eorum.5 Gerson, Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. Filii Elcana : Amasai et Achimoth et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. Filii Samuel : primogenitus
Vasseni, et Abia. Filii autem Merari : Moholi, Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca;6 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes, donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem. Stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. Sanctus David zelo divini honoris totus ignitus, optavit Deo ædificare templum cedrinum, et prohibitus fuit; attamen ante hoc fecerat David tabernaculum, ad ponendum in eo arcam, in quo quum eam constituisset, instituit ibi tres choros cantorum, quibus vicissim præfuerunt diversi. Verumtamen unicuique turmæ cantorum, qui et Levitæ fuerunt, unus præfuit principalis, ita quod erant tres principales sic præsidentes, nati ex tribus filiis Levi. Nam Heman natus ex Caath filio Levi, præfuit turmæ cantorum quæ erat in medio; Asaph vero ex Gerson progenitus, princeps exstitit chori ad dexteram exsistentis. Ethan vero ex semine Merari, erat super chorum cantorum exsistentium ad sinistram. Canebant autem psalmos ordinate, et tempore præstituto, donec ædificaret Salomon domum Domini, id est templum in Jerusalem, non quod templo Salomonis constructo, ipsi eorumve posteri cantare cessaverint.
Hi vero sunt, qui adsistebant cum filiis suis : de filiis Caath, Heman cantor, filius Joel, filii Samuel, filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel. Et frater ejus, videlicet ipsius Heman, ipse Asaph, non quod fuit frater illius uterinus et immediatus, sed quia ex eadem stirpe Levitica oriundus, qui stabat a dextris ejus: stetit enim ad dexteram, et ipse Heman in medio; Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, filii Michael,7 filii Basaiæ, filii Melchiæ, filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, filii Jeth, filii Gerson, filii Levi. Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, filii Amasai, filii Boni, filii Somer, filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
Fratres quoque eorum Levitæ, quia erant ex semine Levi sicut prædictum est, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini, id est, unusquisque eorum exercuit officium sibi præfixum.8 Nam quidam eorum ostiarii erant seu janitores; alii animalium oblatorum pelles detrahebant, aut alio modo circa sacrificia sacerdotibus obsequebantur; nonnulli vero custodes erant vasorum: quod totum plenius infra describitur.
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis9, in omne opus Sancti sanctorum, et ut precarentur pro filiis Israel, juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. In tabernaculo Moysis, et item in templo Salomonis unum fuit altare in atrio, quod vocabatur altare holocausti seu holocaustorum:10 non quod sola holocausta offerebantur in eo, sed a digniori hoc nomen sortitum est. Inter sacrificia quippe dignissimum exstitit holocaustum, quod scilicet ad divinæ reverentiam majestatis totum incendebatur:11 et hoc offerebatur in isto altari, sicut et hostiæ pacificæ et hostiæ pro peccato.12 In hoc ergo altari pontifex et sacerdotes adolebant incensum, id est, comburebant holocaustum, vel aliquam partem aliarum etiam hostiarum. In eodem quoque altari cremabant simplex quoddam incensum, quod cum hostiis et oblationibus offerebatur. Præterea tabernaculum Moysis, sed et templum Salomonis duplicem habuit partem, unam exteriorem, quæ dicebatur Sancta, in qua fuit altare thymiamatis, quod quotidie incendebatur in eo, ut esset in templo ac tabernaculo odor suavis contra odorem non dulcem, qui causabatur in atrio ex sacrificiorum, præsertim animalium, combustione. Alia pars tabernaculi ac templi fuit interior, et dicebatur Sancta sanctorum, ubi erant arca et propitiatorium et tabulæ testamenti, virgaque Aaron et urna aurea continens manna.13 Porro, quæ fiebant in exteriori et prima templi seu tabernaculi parte, fiebant ad Dei honorem, cujus sedes, utpote propitiatorium, fuit intra Sancta sanctorum: sicque Deus ibi residere dicebatur ac habitare. Idcirco, quæ in exteriori parte præfata et in thymiamatis altari fiebant, ut appositio panum, thymiamatisque ex quatuor speciebus pretiosis ac boni odoris compositi concrematio, et compositio lucernarum, ordinabantur et exercebantur in omne opus Sancti sanctorum, id est, propter ea quæ decuit fieri ad laudem atque honorem Dei, in Sancto sanctorum requiescentis;1415 et ut sacerdotes hæc exercendo orarent pro populo. Denique multa scribuntur in primo et secundo Paralipomenon libris, quæ plene intelligi nequeunt, nisi ex intellectu eorum quæ in Levitico scripta sunt, et item in Exodo Numerorumque libro; sed prolixum est talia iterare. Verum locis opportunis poterunt breviter tangi.
Consequenter describitur generatio Aaron per filium ejus Eleazarum usque ad Sadoc pontificem et ad filium ejus Achimaas, et clarus est textus. Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
Deinde recitantur urbes datæ sacerdotibus et Levitis ad commorandum, et suburbana ad alenda eorum jumenta. Verumtamen littera hæc tangens, est aliqualiter intricata, ideo exponenda. Et hæc habitacula eorum, videlicet sacerdotum, per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum. Ipsis enim sorte contigerant, quia de Caath ortus est Amram pater Aaron pontificis ac sacerdotum.16 Dederunt igitur filii Israel, scilicet sed nati ex eo per Aaron et filios ejus. tribus Juda, etc., eis Hebron civitatem ad inhabitandum, in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum; agros autem civitatis et villas, dederunt Josue et qui cum ipso terram distribuerunt, Caleb filio Jephone.
Sacerdotes equidem ac Levitæ non poterant hereditaria bona habere; sed sacrificia, decimæ atque primitiæ erant eis loco hereditatis. Ipsa quoque urbs Hebron pertinuit ad possessionem hereditariam atque dominium Caleb: quæ omnia in libris Josue ac Judicum plenius continentur.
Porro filiis Aaron dederunt filii Israel civitates, quæ paulo post nominantur, ad confugiendum: Hebron, id est, Hebron data est Aaron modo præfato, non quod Aaron eam intraverit, sed filii ejus. Ipse vero in monte Hor in deserto defunctus est. Hæc, inquam, Hebron etiam specialiter data est pro urbe confugii, ad quam sicut ad ceteras refugii urbes confugerunt, qui nolentes seu improvise sive fortuito et excusabiliter sanguinem effuderunt. Denique urbes quæ immediate subjunguntur, non erant urbes refugii, sed habitationes sacerdotum ac Levitarum. Urbes refugii erant sex, primo, videlicet tempore Josue: utpote tres trans Jordanem, videlicet Bosor et Ramoth ac Gaulon; et tres citra Jordanem, quæ erant Cedes et Sichem ac Hebron, ut in libro Josue legitur. Postea vero sunt additæ aliæ sex, prout in libro Numerorum et Deuteronomio jussum est. Et Lobna, et suburbana ejus; Jether quoque et Esthemo cum suburbanis suis; sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis; Asan quoque et Bethsemes, et suburbana earum. De tribu autem Benjamin Gabee, et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. Omnes civitates tredecim cum suburbanis suis, per cognationes suas.
Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. Ex Caath nati sunt sacerdotes; verumtamen non omnes nati ex illo, facti sunt sacerdotes, B Porro filiis Gerson per cognationes suas, de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. Filiis autem Merari per cognationes suas, de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum. Dederuntque per sortem ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis. Et his qui erant de cognatione filiorum Caath. Fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, Jecmaan quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, necnon et Aialon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Baalam et suburbana ejus. C His videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
Filiis autem Gerson, de cognatione dimidiæ tribus Manasse: Gaulon in Basan et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. De tribu Issachar: Cedes et suburbana ejus, et Dabereth cum suburbanis suis, Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. De tribu vero Aser: Masel cum suburbanis suis, et Abdon similiter, Hucac quoque et suburbana ejus, Rohob cum suburbanis suis. Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim cum suburbanis ejus. D Filiis autem Merari residuis, de tribu Zabulon: Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis suis. Trans Jordanem quoque ex adverso Jericho, contra orientem Jordanis, de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaath cum suburbanis suis. Necnon de tribu Gad: Ramoth
Josue xiii, 14.
Ibid. xiv, 13, 14.
Deut. xxxii, 50.
Josue xx, 7.
Num. xxxv, 10 et seq.
Deut. iv, 41-43; xix, 2-10; Josue xx, 7, 8.
Num. xxxv, 14; Deut. xix, 9.
Cf. Josue xxi, 17-19. in Galaad et suburbana ejus, et Mahanaim cum suburbanis suis, sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. Hæc omnia plana sunt, atque in libris præallegatis, præsertim Josue, exposita sunt.
Juxta spiritualem intelligentiam, per tres principes cantorum, videlicet Heman, Asaph et Ethan, significantur prædicatores, doctores, prælati, qui sanctæ et superbeatissimæ Trinitatis fidem et Evangelium mundo evangelizant.
Footnotes
-
Gen. XLVI, 11; ↩
-
Num. XXVI, 57-60. ↩
-
II Par. XXVI, 16-18. ↩
-
I Esdr. vii, 1. ↩
-
Exod. VI, 16-25; ↩
-
II Reg. VII, 2-5. ↩
-
I Esdr. VII, 1. ↩
-
I Par. xxvi. ↩
-
Exod. xxx, 1, 7, 8. ↩
-
Exod. xxvii; ↩
-
III Reg. viii, 64. ↩
-
Lev. i, iii, vii. ↩
-
Hebr. ix, 3-5. ↩
-
Lev. xxiv, 2-8. ↩
-
Exod. xxv, 30; xxx, 34-38; ↩
-
Exod. vi, 18, 20. ↩
Chapter 7 of 30