Articulus 7
EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : PORRO FILII ISSACHAR : THOLA ET PHUA, JASUB ET SIMERON, QUATUOR.
NUNC describuntur aliarum tribuum filii. Porro filii Issachar, qui fuit quintus filius Jacob ex Lia, fuerunt, Thola et Phua, Jasub et Simeron, quatuor :12 qui et in Genesi eodem ordine exprimuntur. Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola numerati sunt per Joab in diebus David, qui culpabiliter jussit populum numerari, viri fortissimi, id est viri valde fortes corpore.3 Qui autem et quot fuerint fortes mente, hoc est virtuosi, Dominus novit, qui scit quos elegit. Viginti duo millia sexcenti.4 Filii Ozi : Israhia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Johel, et Jesia, quinque omnes principes. Cum eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta et sex millia. Multas autem habuerunt uxores, et filios. Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar, robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
Consequenter generatio Benjamin describitur breviter, quæ sequenti capitulo diffusius est descripta. Filii Benjamin : Bale, et Bochor, et Jadihel, tres. Non est intelligendum, quod Benjamin non habuerit nisi tres filios, quum in Genesi legatur decem filios habuisse; sed isti fuerunt tres filii ejus seniores.5 Tamen qui vocatur hic Bochor, ibi dicitur Bechor; et qui hic Jadihel, ibi Asbel. Sic et in aliis nominibus hic et ibi expressis, quandoque quædam varietas invenitur, quemadmodum et in Latinis nominibus propriis sæpe contingit. Filii Bale : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi. Numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. Porro filii Bochor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elienai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath. Omnes hi filii Bochor. Numerati sunt autem per familias suas, principes cognationum suarum, ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar. Omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti, ad prælium procedentes. Sepham quoque et Hapham filii Hir; et Hasim filii Aher.
Filii autem Nephthali : Jasiel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
Porro filius Manassæ : Esriel; concubinaque ejus Syra, puta ipsius Manassæ, peperit Machir patrem Galaad. Nam Machir habuit filium nomine Galaad.678 Machir quoque fuit dominus terræ Galaad pro magna parte. Circa hoc fertur in Glossa :
Concubina hæc Syra dicitur fuisse filia filii Laban Syri, quæ fame cogente, a patre in Ægyptum ducta, sumpta est misericorditer in conjugium a Manasse, qui horreis præerat, cibariis datis patri concubinæ præfatæ. Sicque videtur vocari Syra, quia a regione Syriæ Mesopotamia fuit; et dicitur concubina, quamvis uxor exstiterit, sicut Bala et Zelpha concubinæ sancti Jacob vocantur.9 Machir autem accepit uxores filiis suis, Happhim et Saphan; et habuit sororem nomine Maacha. Nomen autem secundi, Salphaad; natæque sunt Salphaad filiæ. Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares. Porro nomen fratris ejus Sares; et filii ejus Ulam et Recen. Filius autem Ulam, Badan. Hi sunt filii Galaad filii Machir, filii Manassæ.1011 Soror autem ejus Regma peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. Erant autem filii Semida: Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. Filiæ istius Salphaad quinque erant, quæ fratrem non habuerunt, ideo petierunt hereditatem a Moyse, ut in libro Numerorum legitur. Hunc Salphaad quidam dicunt fuisse illum qui lapidibus obrutus est, eo quod ligna collegit in sabbato.12 Attamen super Numerorum librum potius tentum est et probatum hujus oppositum.
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, et hujus filius Zabad, et hujus filius Suthala, et hujus filius Ezer, et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, id est Gethæi cives loci illius, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. Circa hoc scribit Hieronymus: Fabulantur Hebræi, quod filii Ephraim, patre eorum vivente, congregata multitudine, conati sunt terram promissionis intrare, et in Geth Palæstinorum occisi sunt. Unde ceteræ tribus tempore Moysis per desertum sunt ductæ, ne eundo per terram Philistiim, ossa fratrum suorum viderent. Et huic fabulationi consonare videtur quod subditur: Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus; et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. Ingressusque est ad uxorem suam, quæ concepit et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset, id est tempore afflictionis et adversitatis suorum domesticorum ac posterorum prætacto modo interfectorum. Beria quoque interpretatur, in malo.
Sed præfatæ fabulationi videtur contrariari quod subditur: Filia autem ejus, videlicet Ephraim, fuit Sara, quæ ædificavit, id est, reparavit et rursus construxit, Bethoron superiorem et inferiorem, et Ozensara, id est urbes sic appellatas, quæ erant in sorte atque funiculo Ephraim, prout in Josue libro legitur. Siquidem immediata filia Ephraim, non videtur vixisse usque post ingressum filiorum Israel in terram promissionis, ita quod tunc reparaverit urbes illas, quæ diu ante ingressum filiorum Israel erant ædificatæ. Præterea terra Philistiim est altior situ quam terra Ægypti: idcirco Ephratæi ex Ægypto pergendo versus Philistiim, non dicerentur descendisse, sed ascendisse. Verius ergo creditur, quod ista occisio filiorum Ephraim, facta sit post ingressum Israel in terram promissionis, ita quod tunc filii Ephraim in suis viribus confidentes, descenderunt ad expugnandum possidendumque urbem Geth, et victi fuerunt: sicque pater eorum qui eos deflevit, non fuit Ephraim filius Joseph, sed alius natus ex illo, illiusque filia ædificavit Bethoron superiorem et inferiorem.
Porro filius ejus: Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, qui genuit Laadan. Hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue nomine. Iste est Josue filius viri nomine Nun, minister Moysis, qui aliis nominibus dictus est Osee ac Jesus filius Nave.1314
Possessio autem eorum et habitatio: Bethel cum filiabus suis, contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus;1516 Sichem quoque cum filiabus suis, us- que ad Aza cum filiabus ejus. Juxta filios quoque Manassæ : Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus. In his habitaverunt filii Joseph filii Israel.
Hic describitur consequenter genealogia Aser patriarchæ. Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. Filii autem Baria : Heber et Melchiel : ipse est pater Barsaith. Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat. Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. Filii Supha : Sue, et Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara. Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Rezia. Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum. Numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. Textus iste satis planus est.
Footnotes
Chapter 8 of 30