Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI OCTAVI : BENJAMIN AUTEM GENUIT BALE PRIMOGENITUM SUUM.

RURSUS genealogia Benjamin recitatur diffusius, præsertim ut monstretur, qualiter ex ea Saul, et ejus progenies profluxerunt. Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum : qui in Genesi vocatur Bela. Asbal secundum : qui præcedenti capitulo dictus est Bochor ;1 alibi quoque vocatur Asbel. Sed et reliqui quos textus consequenter exprimit, scilicet : Ahara tertium, Nohaa quartum, et Rapha quintum; fueruntque filii Bale, Addar, et Gera, et Abiud, Abisue quoque, et Naaman, et Ahoe, sed et Gera, et Sephuphan, et Huram;2 alia nomina alibi sortiuntur. Hi in textu præfati, sunt filii Ahod. Dicunt nonnulli, quod iste est Aioth judex Israel, qui in libro Judicum vocatur Aod, fuitque filius Gera filii Jemini de tribu Benjamin, utens utraque manu pro dextera.3 Principes cognationum habitantium in Gabaa : qui uxorem Levitæ vitiosissime tractaverunt; qui translati sunt in Manahath, id est, ob hoc gladio cæsi, et in monumentum detracti sunt, ut quidam exponunt. Alii exponunt de aliis Benjamitis, quos dicunt, ob sua peccata translatos in locum nomine Manahath, a viris de quibus subjungitur :4 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Oza et Ahiud. Vel sensus est, quod isti illos deduxerunt in monumentum. Non enim apparet, quod eos transtulerunt invitos ad alium locum, quia et ipsi Benjamitæ fuerunt.

Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. Quamvis libellus repudii56 fuit permissus7 ad vitandum malum deterius, non tamen sine peccato vir uxorem repudiavit, quum et Malachias propheta testetur : Operiet iniquitas vestimentum ejus, id est corpus viri uxorem dimittentis.8 Genuit autem de Hodes uxore sua, Jobab et Sebia, et Mosa, et Molchom, Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus, principes in familiis suis. Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal. Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad. Hic ædificavit Ono et Lod, id est oppida aut fortalitia sic vocata, et filias ejus, hoc est vicos et villas adjunctas.

Baria autem et Sama, principes cognationum habitantium in Aialon : hi fuga- verunt habitatores Geth. Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, et Zabadia, et Arod, et Heder, Michael quoque et Jespha, et Joha, filii Baria. Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, et Jesamari, et Jezlia, et Jobab, filii Elphaal. Et Jacim, et Zechri, et Zabdi, et Elioenai, et Selethai, et Eliel, et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. Et Jespham, et Heber, et Eliel, et Abdon, et Zechri, et Hanan, et Hanania, et Ælam, et Anathothia, et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. Hi sunt patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. Fuerunt enim patres præcipui in cognationibus suis. Urbs vero Jerusalem in sorte Benjamin fuit, et pro parte in tribu Juda.9

In Gabaon autem habitaverunt Abi, id est pater seu principalis vir, Gabaon, et qui sub eo fuerunt; et nomen uxoris ejus Maacha; filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, Gedor, et Ahio, et Zachar, et Macelloth. Et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem, cum fratribus suis. Ner autem genuit Cis. Jam dictum est, quod Abi seu pater Gabaon genuit Cis. Quomodo igitur Ner genuit Cis, nisi forte ipse Ner dicatur fuisse Gabaon pater? Porro secundo Regum legitur, et alibi, quod Abner fuit filius Ner:10 sicque Abner fuisset avunculus ipsius Saul, quum subjungatur, et Cis genuit Saul. Multi vero fatentur, quod Abner et Saul fuerunt duorum filii fratrum. Porro Saul genuit David.

Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal, qui in secundo Regum Isboseth appellatur.11 Filius autem Jonathan fuit Meribbaal, qui Regum secundo vocatur Miphiboseth.12 Et Meribbaal genuit Micha. Filii Micha: Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. Et Ahaz genuit Joada; et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Porro Zamri genuit Mosa, et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. Porro Asel sex filii fuerunt, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. Filii autem Esec fratris ejus: Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. In aliquibus textibus additur, Millia, sed addendum non est: nec in libris correctis, nec in Hebræo habetur. Additque Lyra, quod in tota tribu Benjamin non erant tot viri bellatores: quod incertum videtur. Nam quando Joab populum numeravit, erant in tribu Juda quadringenta septuaginta millia, ut infra habetur;1314 et in secundo Regum libro, libri correcti habent, quod erant quingenta millia. Unde videtur, quod in tribu Benjamin erant bene centum quinquaginta millia tempore illo, aut plures. Secundo quoque Regum Lyra fatetur, quod numerus filiorum Levi ac Benjamin, quos Joab non numeravit, bene ascendit usque ad trecenta millia. Omnes hi filii Benjamin.

Footnotes

  1. Gen. XLVI, 21. ↩

  2. * Jadihel Ibidem et Num. XXVI, 38. ↩

  3. Judic. III, 15. ↩

  4. Judic. XIX, 25. ↩

  5. Matth. V, 31; ↩

  6. Deut. XXIV, 1; ↩

  7. Marc. X, 4. ↩

  8. Malach. II, 16. ↩

  9. Josue xviii, 28; xv, 63. ↩

  10. I Reg. xiv, 50, 51. ↩

  11. II Reg. II, 8. ↩

  12. II Reg. IX, 6. ↩

  13. I Par. XXI, 5. ↩

  14. II Reg. XXIV, 9. ↩

Chapter 9 of 30