Skip to the text

Articulus 9

DECLARATIO CAPITULI NONI: UNIVERSUS ERGO ISRAEL DINUMERATUS EST.

UNIVERSUS ergo Israel dinumeratus est, hoc est viri universarum tribuum Israel, et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Juda. Ex hoc videtur ista dinumeratio esse intelligenda de ea quam Joab fecit ex præcepto David. Nam illa dumtaxat in libro Regum descripta est.1 Sed objici potest, quod in illa non fuerunt numerati filii Levi ac Benjamin. Ad quod poterit responderi, quod præfata sint per synecdochen accipienda. Verumtamen Glossa interlinearis dicit, istud intelligi posse de numeratione facta per David, vel per Salomonem, vel per quemlibet alium regem. Unde et glossa Hebraica, ut refert Lyra, hic dicit, quod liber iste, in quo scriptæ sunt genealogiæ horum plenæ usque ad minima, non habetur, sicut nec liber Ahiæ Silonitis, nec liber Addo videntis, et plures alii libri qui in Scripturis allegantur, nec tamen supersunt. Porro infra secundo libro narratur, qualiter Josaphat rex habuerit principes quinque, et quot viri sub unoquoque illorum exstiterint. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum: non quod universus Israel, seu duodecim tribus, in Babylonem translatus sit, sed populus regni Juda pro maxima parte, propter multa abominabilia crimina sua. De translatione vero aliarum tribuum, seu regni Israel, in terram Assyriorum, supra jam dictum est.

II Par. xvii, 14-18.

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis, hoc est, qui post reditum a Babylonica captivitate, rursus cœperunt primo inhabitare pristina loca et oppida, fuerunt: Israel, id est quidam de plebe communi, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi, hoc est posteri Gabaonitarum, qui a tempore Josue conversi fuerunt ad Judaismum, comportaveruntque aquam et ligna in domum Dei. Commorati sunt in Jerusalem post reditum a Chaldæa, quidam de filiis Juda, et de filiis Benjamin: quia ad has duas tribus urbs illa pertinebat. De filiis quoque Ephraim et Manasse.

Josue ix, 27.

Ibid. xv, 63; xviii, 28.

IV Reg. xv, 29; xviii, 11.

Quando decem tribus transferebantur, et ante ac postea multi ex tribubus illis confugerunt ad regnum Juda sub Ezechia aliisque temporibus, et multi ex illis fuerunt cum populo Juda in Babylonem translati: qui evolutis septuaginta annis, in propria persona, vel in sobole sua ad Judæam re-

Ibid. xxv, 11. versi sunt, et quidam ex ipsis in Jerusalem commorari cœperunt. Erat autem tunc magis necessarium, quod urbs illa satis popularetur, et sufficienter inhabitaretur, quoniam erat præcipua et metropolis regni, et templum erat in ea. Pluresque ex gentibus, præsertim Samaritæ, de quibus in Esdra habetur, ejus ac templi ædificationem impedire ac demoliri nitebantur, ita quod prælia imminebant assidue habitatoribus Jerusalem. Propter quod periculosum erat commorari in ea. Hinc qui ex devotione, et sponte se obtulerunt ad manendum in ea, specialiter laudabantur, ac benedicebantur a populo; et non sufficientibus illis, missæ sunt sortes, ad sciendum qui ex toto populo commorarentur in urbe illa, ut Nehemias recitat.

I Esdr. ii; II Esdr. vii.

I Esdr. iv, 4; v, 3; II Esdr. iv, 7, 8, 17, etc.

Hi ergo nunc exprimuntur et describuntur cum suis genealogiis. Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni. De filiis Phares filii Juda, et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus. De filiis autem Zara: Jehuel et fratres eorum, sexcenti nonaginta. Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana; et Jobania filius Jeroham; et Hela filius Ozi, filii Mochori; et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, et fratres eorum, per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. Qui etiam in secundo Esdræ libro conscripti sunt, sed vocabula hic et ibi diversimode variantur, eo quod aliqui hic nominentur, qui ibi non nominantur: vel quia eadem persona plura habuit nomen, vel quoniam idem nomen quandoque variatur in principio vel in fine.

II Esdr. xi, 1, 2.

De sacerdotibus autem: Jedaia, Joiarib, et Jachin; Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. Secundum Glossam, iste fuit Helcias, qui sub Josia rege invenit librum legis in templo, ut quarto Regum habetur, et dicitur fuisse pater Jeremiæ prophetæ. Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ;

Ibid. vii, xi.

IV Reg. xxii, 8.

Jer. 1, 1. et Maasai filius Adiel, filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer; fratres quoque eorum principes, per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore, ad faciendum opus ministerii in domo Dei. De Levitis autem: Semeia filius Hassub, filii Ezricam, filii Hasebia, de filiis Merari. Bacbacar quoque carpentarius: qui secundum quosdam sic nuncupatur, quoniam præfuit carpentariis in domo Domini. Sed Levitæ opera talia non exercebant mechanica; attamen Glossa interlinearis affirmat, quod suo officio fungebatur in domo Dei. Et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph; et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun; et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathi.

Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam, et frater eorum Sellum princeps, usque ad illud tempus in porta regis vicissim ad orientem observabant per vices suas, de filiis Levi. Porta ista adhuc pristinum nomen retinuit, quamvis jam templum et domus regis essent destructa. Sellum vero filius Core, filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis et domo patris sui. In isto capitulo ponuntur interdum hæc nomina, Phinees, Eleazar, Sadoc, Asaph, Idithun, Core, etc. Propter quod quidam ista exponunt de illis antiquis famosis et sanctis, eorumque filiis. Alii exponunt de his qui post reditum a Chaldæa fuerunt, eademque cum illis antiquis sortiti sunt nomina. Hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi, id est, de semine Core nati sunt isti deputati ad Dei cultum, qui et atria templi seu tabernaculi custodire habebant; et familiæ eorum per vices, castrorum Domini custodientes introitum. Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.

Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns, in fide sua, tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo, vicibus suis, hoc est, istos præordinaverunt instituendos, fideliter progenitores ipsorum instituendo. Nam et tempore Samuelis fuit tabernaculum Moysis, in quo dispositi erant diversi ministri. Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum: id est, quidam eorum erant custodes januæ atrii, respicientis ad orientem, quidam præerant custodiæ ostii, quod vergebat ad occidentem, sicque de aliis sentiendum. Fratres autem eorum in viculis morabantur, id est villulis extra Jerusalem, quia nec omnes poterant convenienter in Jerusalem commorari, aut pariter ministrare, sed singuli in ordine vicis suæ. Ideo subditur, et veniebant in Jerusalem in sabbatis suis de tempore usque ad tempus, id est a tempore quo eorum obsequium debuit inchoare, et erant ibi usque ad finem sui obsequii.

His quatuor Levitis creditus est omnis numerus janitorum, hoc est, ceteri janitores erant commissi ac subditi quatuor principalibus ostiorum custodibus. Et erant hi quatuor super exedras, custodientes exedras, id est ædes sive domunculas circa templum constructas, in quibus sacerdotes et Levitæ tempore sui obsequii vescebantur et quiescebant, et thesauros domus Domini. Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis, hoc est habitaculis et observationibus suis, ut quum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores templi hora præordinata. De eorum grege, id est genere, erant et super vasa ministerii, hoc est, aliqui nati ex eis custodiebant sacra vasa cultus divini. Ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur, id est, cum diligenti et certa computatione exponebantur ad usum in templo, et reponebantur in suis custodiis. De ipsis et qui credita sibi habebant utensilia sanctuarii, id est templi, præerant similæ et vino et oleo et thuri et aromati- bus, id est, custodiebant hæc omnia, quæ ad sacrificia necessaria erant. Ex simila namque, quæ est optima et purgatissima tritici farina, fiebant panes propositionis, de vino fiebant libamina, de oleo panes liniebantur, et fovebantur lucernæ.2 Thus adolebatur majestati divinæ; ex aromatibus fiebat thymiama.3 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur, id est, curam habebat rerum quæ in patellis coquebantur, et ad sacrificia esumque sacerdotum pertinuerunt. Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent, id est, eis commissum fuit providere, quod omni sabbato de mane ponerentur duodecim panes recentes ac calidi super mensam, super quam manserunt usque ad sabbatum sequens;4 tuncque sublati, cesserunt in usum et esum sacerdotum.

Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris, id est habitaculis prope templum, morabantur, ita ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent, hoc est, qualibet hora opportuna laudibus Dei insisterent, psalmos et hymnos cantando. Capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Jerusalem.

In Gabaon autem commorati sunt qui sequuntur, nati ex tribu Benjamin. Sicque istud capituli hujus residuum, non ad præhabita, sed ad sequentia refertur. Commorati ergo sunt ibi pater Gabaon, id est principalis oppidi Gabaon vir nomine Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. Filius primogenitus ejus Abdon, et Sus, qui præcedenti capitulo Sur vocatur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.5 Porro Macelloth genuit Sammaan.6 Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem, cum fratribus suis. Ner autem genuit Cis; et Cis genuit Saul; et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. Filius autem Jonathan, Meribbaal; et Meribbaal genuit Micha. Porro filii Micha: Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. Ahaz autem genuit Jara; et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa; Mosa vero genuit Banaa; cujus filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel. Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. Hi sunt filii Asel.

Istud præcedenti capitulo scriptum est atque expositum. Repetitur autem hoc loco, quia mox describendum fuit qualiter regnum Israel sit translatum de Saul ad David, et qualiter progenies Saul subito pro grandi parte exstincta sit.

Footnotes

  1. Ibid. 2. ↩

  2. Exod. xxix, 40. ↩

  3. Exod. xxx, 34, 35. ↩

  4. Lev. xxiv, 5-9. ↩

  5. 1 Par. viii, 30. ↩

  6. Ibid. 29-38. ↩

Chapter 10 of 30