Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO CAPITULI DECIMI : PHILISTIIM AUTEM PUGNABANT CONTRA ISRAEL.

AUCTOR hujus voluminis festinans ad evolvenda atque supplenda gesta regis David, prætermissis diversis pugnis et actibus Saul, describit ultimam ejus pugnam, in qua occubuit, ut sic ostendatur qualiter ipse David sortitus sit regnum. Philistiim autem, videlicet Achis rex et satrapæ ac populus Philistinorum pugnabant contra Israel: quod qualiter factum sit, primo libro Regum plenius recitatur.1 Fugeruntque filii Israel Palæstinos. Nam exigentibus propriis ac regis sui culpis, meruerunt a Deo relinqui, atque ab illis idololatris superari. Et ceciderunt vulne- rati in monte Gelboe. Quumque appropinquassent Philistæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua, filios Saul. Et aggravatum est prælium contra Saul; inveneruntque eum, videlicet ipsum Saul, sagittarii, et vulneraverunt jaculis.

Et dixit Saul ad armigerum suum: quem Hebræi et Catholici communiter dicunt fuisse ipsum Doeg Idumæum, qui primo cum Saul perrexit quærere asinas, et postea factus est potentissimus pastorum Saulis, ac demum armiger ejus, interfecitque sacerdotes.2 Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi adhuc viventi, et deinde occidant me. Saul vir animosus et solitus honorari, magis formidavit illudi, et hostium suorum manibus subdi, atque ab eis juxta eorum voluntatem irreverenter confusibiliterque tractari, quam mortem pati amaram. Unde et aliqui opinantur eum excusabiliter præcepisse armigero suo quod dictum est, imo et laudabiliter occidisse se ipsum, eo quod fecerit hoc, ne sua ignominiosa tractatio et confusiva occisio redundarent in irreverentiam ac injuriam Dei, cujus ipse publicus erat minister, christus atque vicarius. Quemadmodum et de Razia secundo libro Machabæorum legitur: Turbis autem irruentibus, quum jam comprehenderetur, gladio se petiit, eligens nobiliter potius mori, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.3 Verumtamen alii probabilius putant, quod Saul ex arrogantia abhorruit sic illudi, et ex horrore majoris supplicii, petiit a servo occidi, ac se ipsum occidit. Quemadmodum in libro Judicum de Abimelech scriptum est, quod letaliter vulneratus a muliere saxum desuper jaciente, suo jussit armigero:4 Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Porro Philistæos Saul more solito, ex eorum contemptu vel zelo quodam justitiæ, incircumcisos vocavit.

Noluit autem hoc facere armiger ejus, timore perterritus. Nam et exhorruit mittere manum in proprium dominum et in christum Domini Dei; fuit quoque perterritus ex imminente sibi periculo mortis. Nec tenebatur in isto obedire præcepto regis, præsertim si Saul illicite jussit hoc: imo sicut illicitum est se ipsum occidere propria manu, ita illicitum est, facere se occidi ab alio, prætermisso ordine juris, quum hoc sit se ipsum occidere manu alterius.

Arripuit ergo Saul ensem suum, et irruit in eum. Hoc, sicut prætactum est, quidam affirmant eum sine peccato fecisse ob causam præhabitam. Qui etiam opinantur eum esse salvatum, quoniam etsi ante graviter multipliciterque peccavit, tamen audita a Samuele sententia suæ mortis, acceptavit eamdem, et se divino conformavit judicio, pergens sponte ad prælium, in quo se noverat moriturum, et hoc propter commune sui populi bonum, quum tamen potuisset aufugere:5 sicque dicunt eum pœnituisse, et bono motu se peremisse, quemadmodum Samson se ipsum occidit.6 Et quædam feminæ sanctæ, ne a perfidis ac tyrannis violarentur, non aliter excusantur a culpa, nec aliter commendantur de hoc, nisi quod hoc fecerunt ex occulto Spiritus Sancti imperio seu instinctu, prout primo de Civitate Dei in diversis capitulis, præsertim capitulo 26, determinat Augustinus. Quod quum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. Armigerum illum nullus expositorum excusat, quin illicite se peremit: nec erat publica præsidensque persona, ita quod potuerit ex tali motivo laudabili se necasse, ex quali secundum unam opinionem se ipsum occidit Saul. Occidit itaque se, vel ut suo se regi conformaret; vel quoniam vidit se Philistæos non posse evadere; vel quia nolebat obedire ac subjici David, quem sciebat regnaturum post Saul, quemadmodum Cato se interfecit ne Julio Cæsari subjiceretur, cujus et gloriæ invidebat; vel quia extimuit dure tractari a

David: et puto, quod multæ ex causis his concurrerunt ad inducendum armigerum, quod occidit se ipsum.

Interiit ergo Saul et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit: id est, tota progenies ipsius Saul, cognita ejus et filiorum ejus trium morte, timore prostrata est, et animum perdidit, nec hostibus potuit prævalere. Vel sensus est, quod omnes domestici ejus ibi secum existentes, interierunt ibi in prælio.

Quod quum vidissent filii Israel, qui habitabant in campestribus, id est in oppidis et villis situatis in campis propinquoribus territorio Philistinorum, videlicet trans Jordanem, fugerunt: quia desperabant se posse resistere Philistæis, a quibus vallari, vastari, et opprimi metuebant. Et Saul et filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc atque illuc dispersi sunt. Veneruntque Philistiim, et habitaverunt in eis. Die igitur altero detrahentes Philistiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboe.

Quumque spoliassent Philistæi eum Saulem vestibus, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur et ostenderetur in idolorum templis, et populis, hoc est ad ostentationem suæ victoriæ, et ad idolorum suorum honorem: quibus suum adscripserunt triumphum, ideo voluerunt diis suis grati exsistere. Arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui. Primo Regum legitur, quod posuerunt ea in templo Astaroth dei sui, id est, deputaverunt ea manere in templo Astaroth, qui fuit unus de diis eorum, ad ipsius honorem, et in memoriam concessæ victoriæ, ne triumphus ille traderetur oblivioni, nec arma illa usui amplius applicarentur humano. Et caput affixerunt in templo Dagon, ad ipsius Dagon reverentiam. Nam pluribus diis deserviebant, et diversa diversis attribuebant.

Hoc quum audissent viri Jabes Galaad, hoc est habitatores urbis nomine Jabes sitæ in terra Galaad, omnia scilicet quæ Philistiim fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt, id est abstulerunt, cadavera Saul et filiorum ejus. Nam ut primo Regum habetur, Philistæi suspenderunt corpus Saul, imo et trium filiorum ejus, ut ex textu elicitur, in muro urbis nomine Bethsan, quasi in oculis plebis Israeliticæ. Est enim civitas Philistiim in terminis Israel, ut in Scholastica fertur historia. Et inde ea tulerunt cives præfati, qui præ ceteris zelabantur pro honore Saul: quoniam in principio regni sui liberavit eos de tyrannide regis Ammonitarum, ut primo Regum habetur; ideo tam irreverentialem et confusibilem regis sui tractationem, etiam in extincto ejus corpore, ferre æquanimiter non valebant. Verumtamen juxta Glossam, Hebræi dicunt, per Bethsan intelligi domum seu fanum Dagon, quæ interpretatur, domus dormientis, ubi corpus ejus dicunt fuisse suspensum. Alia vero est Bethsan, de qua in libro Josue ac Judicum legitur, et interpretatur, domus securitatis. Attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes, id est prope oppidum illud in silva, in qua fuit quercus formosa. Unde primo Regum habetur: Sepelierunt ea in nemore Jabes. Sic et in Genesi habetur, quod Debora nutrix Rebeccæ, sepulta est ad radices Bethel subter quercum. Et jejunaverunt septem diebus, in signum mœroris. Unde et Abner occiso, David noluit manducare ante solis occasum. Vel pro peccatis defunctorum, abstinentiam illam pœnitentialiter compleverunt.

Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas. Qui dicunt eum esse salvatum, fatentur eum pro excessibus suis in hac vita punitum, et victum a Philistæis, quamvis non plene purgatum: et ita mortuus est propter iniquitates suas, sicut moriuntur latrones et homicidæ propter scelera sua, qui tamen si pœniteant vere, salvantur. Deinde iniquitates Saulis exprimuntur in particulari: eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat ei per Samuelem de interficiendis Amalecitis et

I Reg. xxxi, 10.

Ibid. xi, 1-11.

Josue xvii, 11, 16; Judic. 1, 27.

I Reg. xxxi, 13.

Gen. xxxv, 8.

II Reg. iii, 35.

I Reg. xxxi, 7.

Ibid. 10. eorum pecoribus, et non custodierit illud. Nam contra præceptum Dei pepercit regi illorum melioribusque pecoribus, prout primo Regum diffusius legitur. Sed insuper etiam pythonissam consuluerit, id est, a muliere spiritum pythonicum et artem magicam habente et exercente quæsivit quid sibi accideret, et quid esset acturus: quod in Levitico et Deuteronomio fuit prohibitum; nec speraverit in Domino, quia quum Dominus sibi non responderet, neque per somnia, neque per sacerdotes, nec per Prophetas, recurrit ad magicam artem.7 De his tamen secundum præfatam opinionem pœnituit verbis Samuelis auditis. Alii dicunt eum non pœnituisse veraciter, sed propter iniquitates suas occisum ac derelictum a Domino: et hoc Sancti communius dicunt, et textui magis consonum esse videtur. Nihilo minus Magister in historiis ait: Saul sciens et prudens festinabat ad mortem; soli quippe magnanimes, sunt rerum terribilium contemptores. Hæc magnanimitas maxime convenit regibus, quos propter excellentiam principatus non solum malos esse non licet, sed nec mediocriter bonos, circa subjectos.8 Hæc ibi.

Præterea quæri potest, si Saul propter iniquitates suas est occisus, cur Jonathas filius ejus virtuosus est interfectus? Respondetur, quod nec ipse sine quotidianis fuit peccatis:9 idcirco et ejus occisio fuit sua purgatio et augmentum salutis.1011 Saul quoque in filiis suis punitus est: quod Deus justus atque omnipotens ordinavit in bonum illorum, et specialiter in melius Jonathæ, cujus virtuositas primo Regum multipliciter commendatur.12

Propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. Quid autem putandum videatur de Saulis salvatione, primo Regum requiratur. Postremo spiritualis sensus hujus capituli primo Regum discussus est.1314

Footnotes

  1. 1 Reg. xxxi. ↩

  2. I Reg. ix, 3; xxi, 7; xxii, 9, 18. ↩

  3. II Mach. xiv, 41, 42. ↩

  4. Judic. ix, 53, 54. ↩

  5. I Reg. xxviii, 19. ↩

  6. Judic. xvi, 30. ↩

  7. 1 Reg. xv, 9. ↩

  8. 1 Reg. xxviii, 7 et seq. ↩

  9. Lev. xx, 27; ↩

  10. 1 Reg. xxviii, 6 et seq. ↩

  11. Deut. xviii, 11. ↩

  12. 1 Reg. xiv; xviii, 1-5; xx; xxii, 8; xxiii, 16-18. ↩

  13. 1 Reg. xxxi. ↩

  14. Hist. lib. 1 Reg. c. 28. ↩

Chapter 11 of 30