Skip to the text

Articulus 11

DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI : CONGREGATUS EST IGITUR OMNIS ISRAEL AD DAVID IN HEBRON.

NUNC recitatur, qualiter factus sit David rex super universum Israeliticum populum. Congregatus est igitur omnis Israel ad David, hoc est quidam, imo et multi notabiles viri de qualibet tribu, in Hebron. Hoc fuit post mortem Abner ac Isboseth, dum populus pro certo percepit, quod David innocens fuit de morte illorum. Dicens: Os tuum sumus et caro tua sumus, id est cognati et fratres tui, quia ex eisdem Patriarchis sumus exorti, teque amamus ut fratrem: idcirco non suspiceris quod fraudulenter loquamur. Heri quoque et nudiustertius, id est diebus præteritis, quum adhuc regnaret Saul rex super nos, tu eras qui educebas1 et introducebas

Israel, id est, exercitui præfuisti : non tamen assidue nec universaliter, quia sic Abner præfuit cunctis ; et bellatores eduxisti ad pugnam, atque obtento triumpho reduxisti eosdem. Unde primo Regum libro habetur : principio egressionis Philistinorum prudentius se agebat David quam omnes servi Saul.2 Et alibi : Posuit eum Saul super viros belli.3 Tibi enim dixit Dominus Deus tuus, primo per Samuelem, deinde per revelationem divinam : Tu pasces populum meum Israel, hoc est, sapienter et juste reges eum : quod est spiritualis refectio ; et tu eris princeps super eum.

Venerunt ergo omnes majores natu Israel, qui communitatem repræsentabant, ad regem in Hebron:4 jam enim fuit rex per tribum Juda dumtaxat; et iniit David fœdus cum eis coram Domino, id est pactum pacis et amicitiæ seu fidelitatis. Vel concorditer decreverunt Deo servire, ac Philistæis ceterisque adversariis repugnare. Unxeruntque eum regem super Israel, hoc est super totum Israeliticum populum: et unctio illa fiebat manu pontificis aut prophetæ. Et ita ter unctus est David in regem: primo, a Samuele in signum præsidentiæ suæ regalis futuræ; secundo, in Hebron super tribum Juda, statim post mortem Saul; tertio, super duodecim tribus. Juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel, id est, sicut Deus per obsequium atque eloquium Samuelis prædixit. Frequenter namque Samuel prophetavit, quod regnum auferretur a domo Saul, et daretur David.

Abiit quoque David ab Hebron, et omnis Israel secum exsistens, hoc est quidam de singulis tribubus exsistentes, in Jerusalem, id est ad eam; hæc est Jebus, id est, alio nomine dicitur Jebus. Hinc secundo Regum asseritur: Abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem. Noverat quippe vir sanctus, prophetiæ spiritu adornatus, urbem Jerusalem a Deo electam ad cultum divinum, ut in ea templum construeretur, et sacrificia fierent: ideo voluit in ea sibi solium collocare. Ubi erant Jebusæi habitatores terræ. Nam a tempore Josue usque ad tempus istud, manserunt ibi plurimi Jebusæi in fortalitio quodam, quod dicebatur arx Sion, quod fortissimum et pene inexpugnabile erat. In reliqua vero urbis parte habitaverunt quidam de filiis Israel, puta de tribu Juda ac Benjamin, sicut in libro Josue continetur. Dixeruntque qui habitabant in Jebus, id est Jebusæi prædicti habitantes in arce, ad David: Non ingredieris huc. Dixerunt et alia verba, quæ secundo Regum habentur, atque exposita sunt, idcirco pertranseundum. Putabant autem, quod David nequaquam posset prævalere in eos, ideo ex contemptu ipsius, et præsumptione atque ironice protulerunt hæc verba.

Porro David cepit arcem Sion, hoc est, castrum et fortalitium illud (Deo juvante) obtinuit per modum paulo post tactum; quæ est civitas David, id est illa pars urbis, in qua fuit arx Sion cum habitaculis et attinentiis suis; deinde vocata est civitas David, quia ibi habitare elegit. Et erat locus montanus sublimis: propter quod fortalitium illud dicebatur arx, hoc est altitudo seu specula, quoniam exsistentes in eo, longe lateque speculabantur. Dixitque. Hic tangitur, qualiter obtinuit arcem. Omnis qui, id est quicumque, percusserit Jebusæum in primis, hoc est, qui primus ascenderit et vastaverit arcem hanc, et habitantes in ea invaserit, erit princeps et dux, id est princeps militiæ et dux exercitus, seu secundus post regem. Nempe, ex quo difficillimum erat vincere castrum illud, ut bellatores magis animarentur ad oppugnandum, promisit David mercedem hanc ei qui primo acquireret illud. Unde secundo Regum habetur: Proposuit autem David præmium in die illa, etc.;5 et quod fuerit præmium illud, non exprimitur ibi, sed hic. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ. Multis etenim festinantibus, Joab sua astutia cunctos prævenit; et clamavit ad regem, exigens militiæ principatum. Et factus est princeps.

Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. Ædificavitque urbem in circuitu, hoc est illam partem Jerusalem quæ vocata est civitas David, ædificia ejus augendo ac meliorando, a Mello usque ad gyrum.678910111213 Mello fuit velut præcipitium ac vorago, profundaque vallis ante fortalitium situata, inter quam et fortalitium exstitit spatium, in quo David ædificia fecit per gyrum, seu per modum coronæ. Joab autem reliqua urbis extruxit, id est, alia ædificia urbis David fieri fecit pro habitaculis bellatorum, tanquam secundus post regem, et militibus necessaria providens. Porro Glossa ait: Joab per industriam militarem civitatem munivit. Josephus tamen affirmat ipsum David superiorem civitatem munivisse, eique copulando arcem unum corpus fecisse, et cuncta muro circumdedisse, sed super opus murorum ipsum Joab constituisse, expulisseque Jebusæos, et Jerosolymam appellasse. Proficiebatque David virtute et gratia, conversatione et fama, vadens de bono in melius, et crescens in temporalibus et spiritualibus bonis, et Dominus exercituum erat cum eo.

Deinde exprimuntur in littera hi, quorum subsidio David fuit promotus in regem. De quibus secundo libro Regum dictum est, ideo percurrendum. Hi principes virorum fortium David, id est, qui principales fuerunt inter fortes milites regis, et ceteris fortiores, qui adjuverunt eum, ut fieret rex super omnem Israel : nam pugnaverunt pro David contra auxiliarios Isboseth; juxta verbum Domini quod locutus est ad Israel. Deus quippe per Samuelem Israelitico populo prænuntiavit, quod David regnaret. Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta, hoc est inter triginta fortes, præcipuus et fortior illis : quem Josephus vocat Eusebium. Iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice, id est, in uno bello vulneravit et dejecit viros trecentos. Josephus dicit eum interfecisse nongentos : quod creditur factum in alio prælio. Et iste Jesbaam secundo Regum non exprimitur, saltem isto vocabulo ; et multi exponunt de ipso, quod ibi legitur quidam interfecisse octingentos impetu uno, quamvis hoc videatur ibidem dici de David.

Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. Juxta Hieronymum, tradunt Hebræi, quod Ahohi, a quo Eleazar iste dicitur Ahohites, fuit frater Isai patris David : unde et secundo Regum Eleazar iste videtur dici filius patrui David. Quomodo ergo nunc dicitur filius patrui Jesbaam? nisi forte et ipse Jesbaam ex aliqua linea sic attinuerit regi David. Iste fuit cum David in Phesdomim, id est loco sic nominato, quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prælium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo; fugeratque populus a facie Philistinorum. Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum. Quumque percussissent Philistæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

Descenderunt autem tres de triginta principibus, id est tres fortissimi de numero fortiorum, qui principaliores erant triginta fortibus, ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim. Porro David erat in præsidio, id est in loco munito et firmo ad evadendum persecutionem Saulis, ut quidam exponunt, et statio Philistinorum erat in Bethlehem, id est, extra et prope oppidum illud erat. Desideravit igitur David aquam, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta! Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

Abisai quoque frater Joab, ipse erat princeps trium, id est præcipue excellenterque fortis inter tres potentes seu fortes secundi ordinis, ita quod ipse fuit unus illorum trium, quibus tribus fortiores fuerunt tres fortes primi ordinis, qui habentur in textu. Hinc secundo Regum libro clarius scriptum est : Abisai princeps erat de tribus ; et ipse erat inter tres fortes secundi ordinis. Et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos. Et ipse erat inter tres nominatissimus, inter tres secundus, inclytus et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. Videatur in verbis his difficultas. Si etenim fuit inter tres nominatissimus, et princeps seu primus eorum, quomodo fuit inter tres secundus? nisi forte dicatur fuisse inter tres secundus, id est immediate sequens tres

II Reg. xxiii, 8 et seq.

Ibid. u, 12 et seq.

I Reg. xiii, 14; xv, 28; xxviii, 17.

II Reg. xxiii, 8.

Ibid. 9.

II Reg. xxiii, 18. robustissimos primi ordinis. Vel, Secundus inter tres fortes secundi ordinis, id est medius inter eos, tanquam sustentamentum quoddam aliorum duorum. Aliqui tamen textus habent, Inter tres secundos, et sic planus est textus, quoniam sensus est, quod erat inter tres fortes secundi ordinis, qui sequebantur in ordine tres primos robustissimos.

Banaias filius Joiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel, ipse percussit duos, Ariel et Moab. Percussit itaque Ariel et Moab, id est duos leones Moab, utpote duos quosdam præcipuos principes seu milites Moabites animosos ac fortes. Et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. Et ipse percussit virum Ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. Hæc fecit Banaias filius Joiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, inter triginta primus. Jam dictum est, quod Abisai fuit inter tres nominatissimus, quomodo ergo idem nunc dicitur de Banaia? Respondetur, quod tres fortes primi ordinis, similiter tres fortes secundi ordinis, a diversis diversimode assignantur, prout secundo Regum libro dictum est: ubi et hujus solutio quæstionis quæratur. Ibi etiam requiratur solutio quæstionis, qua quæritur, quo tempore acciderit ista historia de allatione aquæ a cisterna Bethlehem: quam B. Gregorius asserit accidisse post adulterium David cum uxore Uriæ, quod et Glossa hic tenet; quum tamen ex circumstantia litteræ videatur accidisse, David Saulem adhuc fugiente. Verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David in auriculam suam.

Porro fortissimi viri in exercitu, Asael frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, Sammoth Arorites, Helles Phalonites, Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, Sobochai Husathites, Hai Ahohites, Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin14, Banaia Pharathonites, Hurai de torrente Gas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur, Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, Joel frater Nathan, Mibahar filius Agarai, Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, Ira Jethræus, Gareb Jethræus, Urias Hethæus, Zabad filius Oholi, Adina filius Siza Rubenites, princeps Rubenitarum, et cum eo triginta, Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, Ozia Astarothites, Samma et Jehiel, filii Hotham Arorites, Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, Eliel Mahumites. Et Jeribai, et Josaia, filii Elnaem, et Jethma Moabites, Eliel et Obed et Jasiel de Masobia. Hic nominantur hi qui post præfatos erant fortiores, erantque triginta juxta computum libri Regum: inter quos Urias Hethæus, ibi ponitur ultimus; hic vero multo plures ponuntur, qui post Uriam nominantur, et post illos triginta erant notabiliter fortes. Cetera secundo Regum libro exposita constant.15

Footnotes

  1. II Reg. v, 1-3. ↩

  2. 1 Reg. xviii, 30. ↩

  3. Ibid. 5. ↩

  4. II Reg. v, 3. ↩

  5. Ibid. 8. ↩

  6. Josue xv, 63; xviii, 28. ↩

  7. Josue xv, 8, 63; ↩

  8. Judic. 1, 21; xix, 11; ↩

  9. II Reg. v, 6. ↩

  10. I Reg. xiii, 14; xv, 28; xxviii, 17. ↩

  11. I Reg. xvi, 13; ↩

  12. II Reg. 11, 4; v, 3. ↩

  13. II Reg. v, 7, 9. ↩

  14. II Reg. xxiii, 24-39. ↩

  15. * duos ariel Moab ↩

Chapter 12 of 30