Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : HI QUOQUE VENERUNT AD DAVID IN SICELEG.

EXPRIMUNTUR jam et alii viri robusti de singulis tribubus, qui in adjutorium David venerunt, et post eos qui præcedenti capitulo sunt expressi, erant ceteris fortiores. Porro in textu nulla est difficultas, idcirco pertranseundum. Hi quoque venerunt ad David in Siceleg urbem: quam Achis rex Philistinorum assignavit ipsi David et populo ejus ad inhabitandum, ubi et quatuor mensibus est commoratus, ut primo Regum libro legitur;1 quum adhuc fugeret Saul filium Cis: qui erant fortissimi, id est valde fortes, attamen minus quam præfati, et egregii pugnatores, utpote decorati virtutibus animi, quæ ad bellatores specialiter pertinent, ut sunt justitia, fortitudo, magnanimitas, prudentia, amor boni communis; tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex tribu Benjamin: princeps Ahiezer, et Joas, filii Samaa, Gabaathites, et Jaziel, et Phallet, filii Asmoth, et Baracha, et Jehu, Anathothites, id est hi viri nati ex tribu Benjamin, et ex habitatoribus Gabaa, cognati Saulis: qui quamvis essent de ejus progenie, tamen propter tyrannidem ejus in David, et quia noverunt Samuelem veraciter prædixisse quod David regnaret, ipsumque David sciverunt esse omni virtute ornatum, confugerunt ad eum, a quo et suo tempore speraverunt vicem suæ fidelitatis sortiri.2 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites; Elusai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites; Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joezer, et Jesbaam de Carehim; Joela quoque, et Zabadia, filii Jeroham de Gedor.

Isti triginta fuerunt alii, quam hi, de quibus præcedenti capitulo facta est mentio.

Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, id est quidam de tribu Gad, quum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam. Facies eorum quasi facies leonis, hoc est, vultu audaces erant, atque terribiles hostibus ac imperterriti: per quod datur intelligi, quod interior dispositio cordis eorum, relucebat in vultu, sicut communiter fieri solet. Unde in Ecclesiastico fertur: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.3 Et veloces, non solum corpore, sed et mentis acumine, quasi capreæ in montibus: sicque idonei erant inimicos invadere ac insequi fugientes. Ezer primus princeps, Obdias secundus, Eliab tertius, Masmana quartus, Jeremias quintus, Ethi sextus, Eliel septimus, Johanan octavus, Elzebad nonus, Jeremias decimus, Machbanai undecimus: hi de filiis Gad principes exercitus. Novissimus inter principes istos filiorum

Gad, centum militibus præerat, et maximus, mille, id est, superior inter eos præfuit mille militibus: quod fuit vel antequam venerunt ad David, vel ipso David in regem promoto, quia ut elici potest ex libro Regum, David usque ad mortem Saul, non videtur ultra sexcentos viros secum habuisse.4 Isti sunt qui transierunt Jordanem, vel pede aut navi, mense primo anni primi, secundum computum Judæorum, qui est mensis Nisan, hoc est in Martio seu Aprili, quando inundare consuevit super ripas suas, id est effluere, quia tunc aqua ejus excrescere solet; et fugaverunt omnes qui in vallibus morabantur ad orientalem plagam et occidentalem. Erant enim gentiles et Israelitis molesti, et aliquam partem terræ eorum invaserant.

Venerunt autem aliqui et de Benjamin, et de Juda, ad præsidium in quo morabatur David, adhuc se abscondens ac præservans a Saul. Isti de Benjamin conjunxerunt se filiis Juda, veniendo in adjutorium David, vel quia pariter habitabant, vel ne David natus de Juda, aliquid mali suspicaretur de Benjamitis cognatis Saulis. Nempe quod David timuerit, ne forte filii Benjamin dolose venerint ad se, apparet ex eo quod subditur. Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis per confidentiam et familiarem amorem. Si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, id est ad complacendum Sauli et adjutoribus ejus, quum ego iniquitatem in manibus non habeam, id est, nihil forefecero regi per actus iniquos, videat Deus patrum nostrorum et judicet, id est, juste judicando ostendat se ista cognoscere. Spiritus vero Domini induit Abisai principem inter triginta, id est, Spiritus Sanctus instigavit illum ad loquendum verba sequentia. Verum ut dicitur, in Hebræo habetur: Spiritus induit Amasai, id est Amasam, secundum Hebræos. Et ait: Tui sumus, o David, et tecum filii Isai, id est, vere et ex corde associamus nos tibi. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis. Te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ, id est, quosdam illorum præfecit quibusdam, faciendo ex eis decanos, quinquagenarios aut centuriones.

Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philistiim adversus Saul ut pugnaret, et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philistinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul, prout primo Regum libro habetur.5 Qualiter autem David intenderit contra Saul pugnare, et qualiter non, dictum est ibi. Quando igitur reversus est David in Siceleg, remissus a rege Achis ac satrapis, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michael, [et Ednas,] et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes militum in Manasse. Hi præbuerunt auxilium adversus latrunculos Amalecitas, qui Siceleg incenderunt, et ita erant cum David in prælio contra illos plures quam quadringenti. Omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.

Sed et per singulos dies veniebant ad David ex diversis tribubus, ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei, id est exercitus virorum bonorum bene et concorditer dispositorum instar angelorum Dei innumerabilium. De quibus in libro Job legitur: Numquid est numerus militum Dei? Et Nehemias ait:6 Exercitus cœli adorat te. Hebræi tamen per exercitum Dei intelligunt eos qui sub Moyse exierunt Ægyptum:7 et erant sexcenta millia.

Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, quum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti, expediti ad prælium. Jam enim ante multi ex tribu Juda confugerant ad David. De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. Joiada quoque princeps familiæ suæ de stirpe Aaron. Hic Joiada dicitur fuisse pater Banaiæ. Imo secundum Glossam, Joiadam tradunt Hebræi fuisse Phinees filium Eleazari, ad cujus comparationem Sadoc puer vocatur, tanquam ætate et merito minor: quæ assertio stulta videtur, quia Phinees jam diu defunctus fuit. Et cum eo triginta millia septingenti. Sadoc etiam puer egregiæ indolis, id est excellenter bene dispositus ad prudentiam ac virtutes, propter quod dignus fuit inter viros computari, et domus patris ejus, principes viginti duo. De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.

Porro de filiis Ephraim, viginti millia octingenti, fortissimi robore viri, nominati in cognationibus suis. Et ex dimidia parte tribus Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt, ut constituerent regem David. De filiis quoque Issachar viri eruditi venerunt ad David, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israel, id est, quid unoquoque die, hora aut tempore esset agendum. Erat quippe tribus Issachar singulariter studiosa ac litterata, ut dictum est in Genesi. Principes ducenti. Omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium non corde duplici. Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.8 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.

Omnes isti viri bellatores, expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel.910 Sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David, id est, cum integro ac sincero cordis proposito curaverunt de promotione David in regem, quamvis non fuerint omnes viri perfecti. Fueruntque ibi apud David tribus diebus, comedentes et bibentes. Præparaverant enim eis fratres sui. Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus ad vescendum, farinam, palathas, id est ficus inter palas compressas, uvam passam, vinum, oleum, boves et arietes, ad omnem copiam. Gaudium quippe erat in Israel.

Spiritualiter, per David intelligitur Christus, ad cujus fidem, regnum atque Ecclesiam per Apostolorum prædicationem atque diversa miracula, misso desuper Spiritu Sancto, venerunt quotidie multi, sicut in Actibus recitatur Apostolorum; deinde multo plures ex gentibus, quos Dominus et Salvator gratiose suscepit, et multos ex eis fecit prædicatores, prælatos ac principes aliorum: quibus in Ecclesia diversa præparavit spiritualia alimenta. Multi quoque ex illis fuerunt in Scripturis veteris Testamenti, aut in naturali philosophia periti: ex quibus vere factus est grandis exercitus instar angelorum dispositus, quoniam militans Ecclesia instar triumphantis ordinata consistit, sicut in Apocalypsi ait Joannes: Vidi Jerusalem descendentem de cœlo.11

Footnotes

  1. 1 Reg. xxvii, 6, 7. ↩

  2. 1 Reg. xv, 28; xxviii, 17. ↩

  3. Eccli. xix, 26. ↩

  4. 1 Reg. xxiii, 13; xxv, 13; xxvii, 2; xxx, 9. ↩

  5. 1 Reg. xxix, 4. ↩

  6. Job xxv, 3. ↩

  7. II Esdr. ix, 6. ↩

  8. Gen. XLIX, 14, 15. ↩

  9. Act. II, 41; IV, 4: VI, 7. ↩

  10. Sensus spiritualis. ↩

  11. Apoc. XXI, 2. ↩

Chapter 13 of 30