Articulus 13
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : INIIT AUTEM CONSILIUM DAVID CUM TRIBUNIS.
SANCTUS David Deo gratus consistere cupiens, mox ut Dei gratia factum se regem conspexit, Dei honorem in primis quærere cœpit, sicut et Christus in Evangelio docet, Primum, inquiens, quærite regnum Dei et justitiam ejus.1 Iniit autem consilium David cum tribunis, quorum quilibet præerat mille viris, et centurionibus, quorum quilibet præerat centum, et universis principibus. In hoc commendantur nobis humilitas atque prudentia David regis, qui rem magnam agere volens, consilio usus est. Et quamvis esset vir sapientissimus, cum inferioribus et minus prudentibus tractare consilium non despexit : quo multorum præsumptio, insipientia, arrogantia reprobantur, qui omnia juxta proprii capitis apprehensionem et phantasiam agere volunt, nec cum inferioribus super agendis conferre dignantur.
Et ait ad omnem cœtum Israel, id est ad omnes ibi præsentes quos convocavit.
Unde et secundo Regum habetur : Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia.2 Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor. Ecce quam humiliter loquitur subditis et ministris : non procaciter jubet, nec per se absolute determinat, sed sub conditione loquens, inferiorum judicio verba sui committit propositi. Quo multorum indiscretio atque elatio reprimuntur, qui statim in verba jussionis prorumpunt, et gladium suæ educunt auctoritatis sine necessitate, imo frequenter in grande periculum subditorum. Videtur autem ex circumstantia litteræ, quod David primo seorsum consilium cum majoribus iniit de arcæ adductione, et illis suo proposito consentientibus, proposuit universis qui aderant eamdem materiam. Per quod patet, quam utile sit, ut præsidentes primo seorsum cum aliquibus senioribus aut majoribus seu familiaribus tractent de arduis causis, deinde cum ceteris, quatenus talia de communi fiant consensu. Mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos. Hic rursus suis se connumerat subditis, quos et fratres suos appellat. Et reducamus arcam Dei nostri ad nos, videlicet ad hanc urbem regiam Jerusalem, ut ex loci honorificentia amplius honoretur : et propter majorem Dei honorem, voluit David adesse principales ex qualibet tribu, et maxime sacerdotes. Denique quamvis totum territorium suum esset regio una totalis et integrum regnum unum, tamen pluraliter ait, Mittamus in universas regiones Israel, vel propter diversas tribuum sortes, vel quoniam antea erant in totali territorio illo diversæ regiones et multi reges.3 Siquidem in libro Josue legitur, quod filii Israel percusserunt in terra illa triginta et unum reges. Non enim requisivimus eam in diebus Saul. Et respondit universa multitudo, ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. Itaque, qui vult alios ad sibi consentiendum allicere, primo captet benevolentiam eorumdem, humiliterque loquatur.
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, id est, de singulis tribubus nobiliores et notabiliores convocavit a fluvio nomine Sihor, qui a Nilo derivatur, et profluit ex Ægypto aut circa eamdem, usque Damascum. Ait etenim Glossa : Emath est civitas Damasci, quæ in Amos, Emath magna vocatur, et nunc Epiphania nuncupatur.4 Verumtamen, his obviare videtur5, quod Hieronymus et alii super prophetam Amos fatentur, dicentes quod Emath magna nunc Antiochia nominetur, et quod sit alia Emath minor, quæ Epiphania dicta est, cujus regio dicitur Reblatha, in qua Nabuchodonosor interfecit filios Sedeciæ.6 Itaque nunc per Sihor fluvium, qui est terminus terræ promissionis australis, et per Emath, quæ est terminus ejus septentrionalis, tota terra illa signatur. Ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim, id est de urbe sic dicta, quæ fuit in tribu Juda. Nam subditur :
Et ascendit David et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super Cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. His obviare videtur, quod secundo libro Regum asseritur : Tulerunt eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa.7 Ad hoc Lyra respondet : Cariathiarim et Gabaa erant loca satis propinqua, et in Cariathiarim primo congregatus est populus ad David, et inde transierunt ad adducendam arcam quæ erat in Gabaa, et inde ducendo eam, transierunt per Cariathiarim. Sed huic responsioni obviat littera ista quæ ait : Ascendit David et viri Israel ad collem Cariathiarim, ut afferret inde arcam : quo constat, quod eam accepit de colle et urbe Cariathiarim. Hinc Magister in historiis scribit : Gabaa non est hic nomen loci aut urbis, sed secundum interpretationem suam, collem significat.8
Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum. Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. Quum autem pervenissent ad aream Chidon. Secundo Regum habetur, Ad aream Nachon.9 Respondetur, quod vel area illa, aut dominus areæ, duo hæc nomina habuit; vel si erant loca diversa, fuerunt vicina. Tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens, paululum inclinaverat eam. Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam; et mortuus est ibi coram Domino. Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam. Vocavitque locum illum, divisio Ozæ, usque in præsentem diem. Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est in civitatem David; sed avertit in domum Obededom Gethæi.
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus. Et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. Ista et cetera tam litteralem quam spiritualem hujus capituli intelligentiam concernentia, secundi Regum sexto quærantur.
Footnotes
Chapter 14 of 30