Skip to the text

Articulus 14

DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : MISIT QUOQUE HIRAM REX TYRI NUNTIOS AD DAVID.

MULTIPLEX prosperitas sancti David in capitulo isto describitur. Nam, quia tam fidelis, justus et constans intuitu Dei permanserat in adversis tam multis et magnis, collata est ei a Domino etiam temporalis prosperitas magna nimis, imo et gratia copiosa bene utendi eadem. Porro ad prosperitatem hujusmodi pertinent favor et amicitia magnatum, bonitas conjugum, fecunditas prolis, victoria hostium, claritas famæ, affluentia opum, pulchritudo domorum : quæ omnia modici essent momenti comparatione veræ salutis, imo occasionaliter magis obessent, nisi adesset gratia Spiritus Sancti ad bene utendum hujusmodi donis.

Itaque dicitur : Misit quoque Hiram rex Tyri, opulentissimæ urbis et sitæ in corde maris : fuitque jugis amicitia, pax et familiaritas inter David et Hiram ; nuntios ad David, ad insinuandum circa negotia, sive ad congratulandum promotioni ipsius David, et ligna cedrina, quibus Tyrii Sidoniique abundant, et per mare deferuntur ad Tyrum, et artifices parietum lignorumque ut ædificarent ei domum : quia in diversis ædificandi, sculpendi, pingendi, formandique artibus, Tyrii sunt valde periti. Cognovitque David, quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel. Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. Et hæc nomina eorum qui nati sunt in Jerusalem : Samua et Sobab, Nathan et Salomon, Jebahar et Elisua et Eliphalet, Noga quoque et Napheg et Japhia, Elisama et Baaliada et Eliphalet.

Audientes autem Philistiim, quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quærerent eum. Quod quum audisset David, egressus est obviam eis. Porro Philistiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philistæos, et si trades eos in manu mea?1 Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua. Quumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ. Et idcirco vocatum est nomen illius loci, Baalpharasim. Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. Quidquid hic habetur, secundo libro Regum scriptum expositumque est. Hic tamen narratur, quod ante secundam congressionem David contra Philistæos, consuluit Dominum. Alia etiam vice Philistiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. Consuluitque rursum David Deum. Et dixit ei Deus : Non ascendas post eos. Recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pirorum. Quæ qualiter intelligi debeant, lucet ex eo quod secundo libro Regum asseritur : Non ascendas, sed gyra post tergum eorum : hoc est, non occurras eis recto itinere, sed diverte ad latus, et circui, quousque possis eos invadere ex alia parte, id est ex opposito arborum versus te stantium. Quumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philistiim. Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philistinorum de Gabaon usque Gazer.

Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, præsertim in circuitu regni sui situatis, non solum propter prætactas victorias, sed etiam propter excellentias suæ sapientiæ, eloquentiæ ac virtutum, et propter fortitudinem ac eminentiam ducum et principum, militumque suorum, et quoniam summus Deus tam gratiose et supernaturaliter adfuit ei in bellis ac aliis causis; et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes, id est, gentibus undique incussit timorem ipsius David, quia ex fama de ipso volante metuebant, nec audebant regnum ejus invadere. Sicque omnipotens Rex, in ditione cujus cuncta sunt posita, regem se honorantem et glorificantem honoravit et exaltavit, prout primo libro Regum testatur :23 Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum.4

Footnotes

  1. II Reg. v, 17-21. ↩

  2. Esther. xiii, 9. ↩

  3. Ibid. 23. ↩

  4. I Reg. ii, 30. ↩

Chapter 15 of 30