Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : FECIT QUOQUE SIBI DOMOS IN CIVITATE DAVID.

ARCA Dei qualiter in Jerusalem sit perducta, nunc enarratur. Fecit quoque sibi domos in civitate David : id est, ipse David auxit et melioravit habitacula et ædificia prope arcem, in ea parte Jerusalem quæ vocata est civitas David, sicut supra plenius fuit expositum; et ædificavit locum, id est aptum repositorium, arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum, in quo arca cum suo repositorio ponebatur : quod (ut legitur) fuit intra septa palatii. Atque ut in Scholastica fertur historia, David fecit tabernaculum istud juxta domum suam, posuitque in eo quasdam de cortinis veteribus.1 Tabernaculum autem Moysis adhuc mansit in excelso Gabaon, ut infra habetur.2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum, sicut ex libro Numerorum habetur.3 Congregavitque universum Israel, id est multos de qualibet tribu, in Jerusalem, ut afferretur arca Dei de domo Obededom4

Gethæi in locum suum, quem præparaverat ei; necnon et filios Aaron et Levitas. De filiis Caath: Uriel princeps fuit, et fratres ejus ducenti viginti. De filiis Merari: Asaia princeps, et fratres ejus ducenti triginta. De filiis Gerson: Joel princeps, et fratres ejus centum triginta. De filiis Elisaphan: Semeias princeps, et fratres ejus ducenti. De filiis Hebron: Eliel princeps, et fratres ejus octoginta. De filiis Oziel: Aminadab princeps, et fratres ejus centum duodecim.

Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel et Aminadab, et dixit ad eos, videlicet ad Sadoc et Abiathar ac sacerdotes: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, quæ natæ sunt ex filiis Levi, Gerson, Caath et Merari, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei præparatus est: id est, per exercitia virtuosa purificate atque disponite vos ad afferendum arcam, utpote ab uxoribus abstinendo, orando, jejunando; ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus, id est, ne rursus propter aliquam culpam nostram percutiamur a Deo, sicut in priori deportatione arcæ eramus percussi. Nam uno, scilicet Oza, percusso, omnes erant perterriti ac tristati; totum quoque a sua parte denominationem sortitur. Et illa percussio accidit ex errore eorum qui arcam portabant, qui si adfuissent sacerdotes præfati periti, fuissent ab eisdem instructi, sicque plaga illa non contigisset. Nempe ut fertur in Glossa, dicunt Hebræi Ozam fuisse percussum, quoniam arcam non portavit cum fratre suo propriis humeris, juxta præceptum legis. Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ, ut portarent arcam Domini Dei Israel.

Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses, juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ.5

Cantores illi cecinerunt hymnos, psalmos et cantica laudis divinæ cum musicis instrumentis ad excitandum validius totius plebis devotionem. Porro, nablum est idem quod psalterium. Hebraice etenim dicitur nablum, Græce psalterium, Latine organum seu laudatorium, ut ait Papias. Verum Hieronymus ait: Psalterium cithara est canora chordis aptata, quæ cum plectro percutitur. Nablum autem habens duodecim sonos, cum digitis tangitur. Lyra demum pro symphonia accipitur, sed nunc pro musico sumitur instrumento, quod secundum quosdam species est citharæ, et dicitur a varietate vocum, eo quod diversos faciat sonos. Unde unum prædictorum pro alio frequenter suscipitur.

B

Constituerunt Levitas: Heman filium Joel, et de fratribus ejus, Asaph filium Barachiæ;6 de filiis vero Merari et fratribus eorum, Ethan filium Casaiæ, et cum eis fratres eorum. In secundo ordine: Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Eliab, Ani, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. Porro cantores principales, videlicet Heman, Asaph et Ethan, qui tribus cantorum choris seu ordinibus præerant, juxta præhabita, in cymbalis æneis concrepantes. Cymbala a se invicem percussa, sonum efficiunt dulcem:7 per quæ labia Deum laudantium designantur, quia ad invicem percussa, divinas resonant laudes dulcissimas, juxta quod legitur: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Zacharias autem et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias, in nablis arcana cantabant, id est occulta Salvatoris mysteria.8 Unde secundum Glossam: In psalterio, id est cum instrumento hujusmodi musico, canebant Christi adventum, quem suæ deitatis secreto disposuit pro humana salute.

Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant synichion. Aliqui libri habent epinicion, alii epinichion, et satis redit in idem. Nam interpretatio nominum horum est, Deo victori triumphus seu palma, vel triumphus Dei victoris. Dicuntque aliqui, quod istud fuit exordium cantici quod ad Dei honorem canebant; quod item exordium in prosecutione cantus aliquando resumebant, ut in carminibus fieri solet seu cantilenis. Hoc ergo cantabant pro octava, id est pro designatione atque mysterio dominicæ resurrectionis, qua Christus resurgens, victoriam est sortitus, propter quod dixit Apostolis:9 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.10 Solet etiam per octavam, beatitudo et quies ultimata, quæ in generali ac finali resurrectione præstabitur, designari, quæ et per cantici illius jucunditatem poterat figurari. Superficiales autem et litterales Judæi exponunt sic: Nempe, ut dicunt, in Hebræo habetur, Super octavam ad vincendum vel fortificandum, id est, super instrumentum octo chordarum canebant cum quodam conatu ad superandum se invicem, sicut interdum unus chorus nititur alium vincere fortiter solenniterque cantando. Glossa per octavam intelligit diem extremi judicii, dicens: Adventum Domini in die judicii cantores illi significabant, in quo finita omni sæculi septimana, veniet Dominus. Numerus autem octavus magna continet sacramenta. Nam et octo animæ in arcam Noe ingressæ sunt et salvatæ, sæculo pereunte. David quoque octavus Isai filius, in regem eligitur. Octava die circumcisio purificavit; et die octavo Christus surrexit.

Chonenias autem princeps Levitarum, non omnium, sed quorumdam, quia diversis Levitis diversi præerant sacerdotes, prophetiæ præerat, et ad præcinendam melodiam.11 Circa quod loquitur Glossa, quod prophetiæ spiritu plenus, melodias et sacra verba cantoribus ad memoriam revocabat. Vel ideo dicitur prophetiæ præfuisse, quia disposuit quæ verba et cantica Prophetarum essent cantanda, et qualiter.

Erat quippe valde sapiens, id est potens atque intelligens in Scripturis, et discretus in ordinando. Et Barachias et Elcana janitores arcæ fuerunt, id est custodes portarum domus, in qua fuit arca, non sinentes aliquem irreverenter aut immoderate appropinquare ad arcam, neque dum portabatur, neque dum in tabernaculo requievit. Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei. Et Obededom, et Jahias erant janitores arcæ. Jam nominati sunt alii duo arcæ janitores: cur ergo nunc interpositis quibusdam, ponuntur et hi duo ejusdem esse officii? Forsitan plures erant hujus officii, sibi invicem succedentes. Vel, in arcæ deportatione dati sunt isti in adjutorium ad accessum populi reprimendum.

Igitur David et omnes majores natu Israel et tribuni, ierunt ad portandum arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lœtitia magna. Quumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam, immolabantur septem tauri et septem arietes.

Primo libro Regum sic legitur: Quumque transcendissent qui portabant arcam Domini, sex passus, immolabant bovem et arietem. Itaque, adjutorium quod Deus impendebat portatoribus arcæ, fuit virtuosa et indefessa alacritas, qua arcam tam expedite atque celeriter quasi transilientes deferebant, sicque confortabantur a Domino corde et corpore. Unde pro gratiarum actione et devotione, transcensis sex passibus, offerebant Domino taurum seu bovem atque arietem, ita quod bos dicit hic naturam seu speciem magis quam sexum.121314 Videtur quoque, quod summa oblationum illarum fuit septem tauri, totidemque arietes.15 Denique, ut fertur, Hebræi affirmant præfatum adjutorium Levitis a Deo impensum fuisse, quod pondus arcæ non sentiebant eam portando, sicut refert Gregorius de fratre Martyrio, qui Christum in specie leprosi deportans, pondus non sensit.

Porro David indutus erat stola byssina, id est veste albissima facta de bysso, quæ est genus subtilissimi ac candidissimi lini; et universi Levitæ qui portabant arcam fœderis, cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores, induti erant byssinis stolis, quibus beatissimus David ex caritatis et devotionis fervore, ac grandi devotione, se conformavit in habitu isto, quem quasi superplicium induit super regalia indumenta.16 Vel, ut probabile est, ex devotione deposuit ea: propter quod Michol ei improperavit quod discooperuit se. David autem indutus erat etiam ephod lineo. Ex hoc probatur, quod ephod lineum fuit aliud quam byssina vestis, quamvis aliqui dicant idem fuisse:17 et verum est quod unum quandoque pro alio sumitur. Nam ephod hoc, fuit quædam linea vestis, qua Levitæ in suis utebantur officiis.18 Fuit et aliud ephod ornamentum sacerdotale, imo indumentum pontificale, quod vocabatur superhumerale, cui rationale judicii fuit conjunctum, ut super Exodum plenius est expressum: et tali ephod non poterat David uti, sed lineo jam præfato, quo et primo Regum Samuel adhuc puer legitur usus: quod quidam vocant propheticum, quasi illo sint usi prophetæ et filii prophetarum, in laudibus Dei.

Universusque Israel deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. Quumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. Alia hic non exposita, in secundo libro Regum exposita sunt.

Footnotes

  1. I Par. xi, 5, 7. ↩

  2. I Par. xxi, 29. ↩

  3. Num. iii, 6-10; iv per totum. ↩

  4. Hist. lib. II Reg. c. 9. ↩

  5. Ps. cl, 5. ↩

  6. Num. iv, 15; vii, 9. ↩

  7. 1 Reg. vi, 7. ↩

  8. Ibidem. ↩

  9. 1 Cor. xv, passim. ↩

  10. Matth. xxviii, 18. ↩

  11. Joann. xx, 1. ↩

  12. 1 Reg. xvi, 10-13. ↩

  13. 1 Petr. iii, 20. ↩

  14. Gen. vii, 7; ↩

  15. Gen. xvii, 12. ↩

  16. Exod. xxviii, 6, 28. ↩

  17. II Reg. vi, 20. ↩

  18. I Reg. vii, 18. ↩

Chapter 16 of 30