Articulus 16
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ATTULERUNT ERGO ARCAM DEI.
QUALITER David rex habuerit se circa arcam in suo loco repositam, nunc narratur. Attulerunt ergo arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. In secundo libro Regum legitur David hæc obtulisse, quia principalis erat in exhibendo oblata, sed per manus sacerdotum fiebat oblatio.1 Quumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populum in nomine Domini, id est, bona imprecatus est eis tanquam rex et princeps eorum, fervidusque amator, quamvis benedictio talis ad sacerdotes proprie spectet. Et divisit, id est, particulariter dedit, universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis: quæ secundo Regum libro vocatur collyrida, estque secundum Glossam panis triangularis et modicus.2 Vel, ut alii dicunt, est panis quadratus ex simila factus, in sartagine frixus. Et partem assæ carnis bubalæ, id est frustum carnis assatæ, de bove vel magis de bubalo, et frixam oleo similam.
Constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent Deo in omni officio eis deputato, et recordarentur operum ejus, id est, mirabilia Dei et beneficia ejus decantarent et annuntiarent, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel:3 Asaph principem cantorum sui chori ac præcentorem, et secundum ejus, id est immediatum post eum, seu succentorem, Zachariam. Porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom; Jehiel super organa psalterii, et lyras; Asaph autem, ut in cymbalis personaret, id est, ipsum David instituit ad hoc, ut psallendo etiam cymbala percuteret;4 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. In illa die fecit David principem ad confitendum Dominum, id est ad laudandum Deum, ipsum Asaph, et fratres ejus sub eo.
Deinde subjungitur canticum quod psallebant, estque compositum ex psalmis duobus, puta ex psalmo centesimo quarto et nonagesimo quinto. In fine tamen cantici hujus inseritur primus versus psalmi centesimi quinti, et subjunguntur tres ultimi versus ejusdem psalmi. Sicque dicere possumus, quod ex tribus psalmis canticum istud compositum sit. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus. Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. Laudate nomen sanctum ejus; lœtetur cor quœrentium Dominum. Quœrite Dominum et virtutem ejus, quœrite faciem ejus semper.5 Recordamini mirabilium ejus quœ fecit, signorum illius, et judiciorum oris ejus. Semen Israel, servi ejus; filii Jacob, electi ejus. Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. Recordamini in sempiternum pacti ejus, sermonis quem prœcepit in mille generationes. Quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. Et constituit illud Jacob in prœceptum, et Israel in pactum sempiternum, dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrœ; quum essent pauci numero, parvi et coloni ejus, et transirent de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum. Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges: Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Cantate Domino, omnis terra; annuntiate de die in diem salutare ejus. Narrate in gentibus gloriam ejus, et in cunctis populis mirabilia ejus. Quia magnus Dominus et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. Omnes enim dii populorum idola, Dominus autem cœlos fecit. Confessio et magnificentia coram eo, fortitudo et gaudium in loco ejus. Afferte Domino, familiœ populorum, afferte Domino gloriam et imperium, date Domino gloriam nomini ejus. Levate sacrificium, et venite in conspectu ejus, et adorate Dominum in decore sancto. Commoveatur a facie ejus omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. Lœtentur cœli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. Tonet mare et plenitudo ejus, exsultent agri, et omnia quœ in eis sunt. Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit judicare terram. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in œternum misericordia ejus. Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exsultemus in carminibus tuis.6 Benedictus Dominus Deus Israel, ab œterno et usque in œternum; et dicat omnis populus, Amen, et hymnum Deo.
Non opus reor hoc loco istud exponere, quia jamdudum in expositione libri Psalmorum exposui ipsum. Hoc tamen tangendum, quod istud adjunctum ex Psalmo centesimo quinto, videlicet, Et dicite, Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, etc., aliqui dicunt hoc loco non adjunctum a David, quoniam tempore ejus filii Israel non erant dispersi, aut capti in gentibus, sed ab Esdra, cujus temporibus magna pars populi Judæorum erat inter gentes dispersa, pro cujus reductione Esdras oravit. Alii dicunt, quod David addidit istud, quia prævidit in spiritu, quod Esdras vidit ad oculum.
Dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcœ, id est in domo illa cultus divini, in qua præsens exstitit arca, jugiter, id est omni tempore opportuno et horis a David præfixis, per singulos dies et vices suas, quibus sibi invicem succedebant in ministeriis Dei. Porro Obededom et fratres ejus sexaginta octo, Obededom filium Idithun, et Hoza, constituit janitores. Sadoc autem sacerdotem et fratres ejus sacerdotes constituit, et esse præcepit coram tabernaculo Domini, quod Moyses fieri jussit, in excelso, quod erat in Gabaon. Ex hoc aliqui dicunt, quod in deportatione arcæ ad Jerusalem, tabernaculum Moysis et altare holocausti manserunt in loco sublimi in Gabaon civitate; ideo voluit David, ut ibi quoque vigeret cultus divinus, et oblationes jussæ in lege, præsertim juge sacrificium, quod fiebat omni mane et vespere: ad quæ omnia exsequenda deputavit Sadoc et ejus cognatos sacerdotes.7 Unde subjungitur, ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis, jugiter mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli.8
Alii opinantur, per excelsum in Gabaon, designari locum præclarum in Jerusalem, etiam sublimiter situm in colle (nam Gabaon, collis interpretatur), et ibi facta hæc esse. Apparet equidem, quod David sancta illa in Jerusalem esse voluerit, sicut et arcam. Hinc fertur in Glossa: Quidam dicunt post ingressum filiorum Israel in terram promissionis, tabernaculum Dei primum fuisse in Silo, deinde in Nobe, postea in Gabaon, tandem in Sion. Alii dicunt locum esse in Jerusalem, appellatum Gabaon, ibique David tabernaculum et arcam collocasse. Gabaon enim, collis interpretatur: quem locum putant dictum esse excelsum, propter dignitatem cultus divini. Sed in libro Locorum legimus, Gabaon metropolim fuisse Hevæorum in tribu Benjamin, et nunc ostenditur villa ejusdem nominis in quarto milliario a Bethlehem ad occidentem juxta Rama et Remmon, ubi Salomon hostiis immolatis, meruit divinum oraculum.9 Fuit autem separata Levitis. Hæc Glossa.
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo, ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia ejus. Heman quoque et Idithun, canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa, ad canendum Domino. Filios autem Idithun fecit esse portarios. Reversusque est omnis populus in domum suam; et David, ut benediceret etiam domui suæ. Ista plana sunt.
Postremo, ex isto capitulo declaratur nobis divini et præelecti David regis mira ad Deum devotio, indefessa alacritas, fervidus zelus, desiderium fraternæ salutis, amor boni communis, qui in tot et tantis occupationibus regni, inter tot prælia, et in tanta uxorum ac sobolis numerositate indesinenter fervebat circa divina, et spirituali flagrabat amore, Deique cultum copiosissime auxit, et alios sic traxit ad viam salutis. Cujus exemplo utinam reges et principes christiani informarentur, atque in consimilia excitarentur: imo nos omnes tanti regis accendamur exemplis, ut erubescamus quod tam faciliter ex immodica occupatione circa exteriora, refrigescit et evagatur cor nostrum. Constat quoque ex his, quam temperate vir sanctus suis utebatur conjugibus.
B
C
Footnotes
Chapter 17 of 30