Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI: QUUM AUTEM HABITARET DAVID IN DOMO SUA.

QUUM autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem fæderis Domini sub pellibus est. Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac; Dominus enim tecum est.

Igitur nocte illa factus est sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere David servo meo. Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. Neque enim mansi in domo, ex eo tempore quo eduxi Israel de terra Ægypti, usque in diem hanc; sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israel, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi, Quare non ædificasti mihi domum cedrinam? Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, quum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te. Fecique tibi nomen, quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. Et dedi locum populo meo Israel. Plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur; nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, ex diebus quibus dedi judices populo meo Israel; et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. Quumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. Et statuam eum in domo mea et in regno meo, usque in sempiternum, et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Quumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo. Ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum, et fecisti me spectabilem super omnes homines. Domine Deus meus, quid ultra addere potest David, quum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? Domine, propter famulum tuum, juxta cor tuum, fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. Domine, non est similis tui, et non est alius Deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. Quis enim est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. Nunc igitur, Domine, sermo quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi ejus permanens coram eo. Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum, et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. Nunc ergo, Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia, et cæpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te. Te etenim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

Capitulum præsens pene nil continet, quod secundo Regum libro expositum non sit, idcirco pertranseundum. Et consideranda est optimi regis devotio, qui quanto plus prosperabatur ac promovebatur a Deo, tanto plus studuit esse gratus ac subditus ei. Consideranda est quoque dispensatio summi et sapientissimi Dei, omnia juxta ordinem sapientiæ suæ moderantis ac facientis: qui quamvis multa secreta et magna per se ipsum seu per angelicam revelationem manifestaverit David tanquam Prophetæ eximio, aliqua tamen manifestavit eidem per alios sanctos Prophetas, præsertim per Nathan et Gad. Unde et David non ignorans quam incomprehensibilia

II Reg. vii.

II Reg. vii, 4-17; xii, 1-14; xxiv, 11-13, 18.

Rom. xi, 33. sint omnipotentis Dei judicia, non semper ab ipso consilium postulavit, sed interdum a vatibus: et hoc fuit magnæ humilitatis, quod David propheta eximius et sapientissimus inter suos, a Nathan consilium petiit.

Chapter 18 of 30