Articulus 18
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : FACTUM EST AUTEM POST HÆC.
CONSEQUENTER hic describuntur magnæ victoriæ quas consecutus est David divina virtute. Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philistiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philistiim, percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Emath, quando perrexit ut dilataret imperium suum, usque ad flumen Euphraten. Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum. Subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.1 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba. Sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerunt servi Adarezer, et attulit eas Jerusalem; necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer, æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. Quod quum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei, eo quod percussisset et expugnasset Adarezer. Adversarius quippe erat Thou Adarezer. Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa et Moab et filiis Ammon, quam de Philistiim et Amalec.
Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia; et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David. Salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum; et Josaphat filius Ahilud, a commentariis. Sadoc autem filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, sacerdotes, et Susa scriba. Banaias quoque filius Joiadæ super legiones Cerethi et Phelethi.2 Porro filii David primi ad manum regis.
Historia hujus capituli secundo Regum libro exposita est.3 Pauca tamen dicuntur hic, et aliqua inseruntur, quæ prima facie non videntur consonare dictis præallegato Regum libro : idcirco tangentur.
Factum est post hæc, ut percuteret David Philistiim, etc. Hoc etiam secundo Regum libro habetur : quibus verbis hic additur, et tolleret Geth, id est unam quinque principalium urbium Philistinorum, et filias ejus, id est loca et villagia ei annexa. Cepit David mille quadrigas ejus, videlicet Adarezer regis, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum. Hic aliquid suppletur, quod secundo Regum libro tacetur. Nam ibi sic legitur : Captis
David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum. Itaque ibi non fit mentio de quadrigis, et pauciores equites exprimuntur ibi quam hic, et forte principales exprimuntur ibidem, quorum satellites hic forsan adjiciuntur : nec est contradictio in istis capitulis, quoniam major numerus includit minorem, nec minor numerus ponitur ibi cum exclusione majoris. Abisai vero percussit de Edom decem et octo millia; et constituit in Edom, hoc est in Idumæa, præsidium, etc. Istud totum in prætacto Regum libro adscribitur David regi, et hoc tanquam principali;4 hic autem Abisai, tanquam exsecutori, aut adjutori, ac duci pugnantium, juxta regis decretum. Porro filii David primi erant ad manum regis, hoc est principales inter adstantes regi, et ceteris potiores honore ac prioratu. Unde secundo libro sacerdotes vocantur, juxta quem modum dicitur Jethro fuisse sacerdos Madian.
Footnotes
Chapter 19 of 30