Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI :1 ACCIDIT AUTEM UT MORERETUR NAAS REX FILIORUM AMMON.

PRÆSENS capitulum recitat, qualiter David primo per suos satellites vicit Ammonitas et adjutores eorum, eo quod Ammonitæ injuriam intulissent servis David; deinde in propria persona cum populo suo contra illos processit, atque prævaluit.

Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas. Præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui quum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolarentur te; nec animadvertis, quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum, a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. Qui quum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum. Grandem enim contumeliam sustinuerunt.

Et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba, currus et equites. Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui quum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus, venerunt ad bellum.

Quod quum audisset David, misit Joab et omnem exercitum virorum fortium. Egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis. Reges autem qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. Igitur Joab intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum. Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon. Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi. Si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi [in] præ- sidium. Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri. Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciat. Perrexit ergo Joab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium, et fugavit eos. Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum qui erat trans fluvium. Sophach autem princeps militiæ Adarezer, erat dux eorum. Quod quum annuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. Fugit autem Syrus Israel. Et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei. Noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.

Tota historia ista secundo Regum libro explanata est, paucis verbis exceptis. Nam dicitur hic: Conduxerunt filii Ammon triginta duo millia curruum: quod prima facie incredibiliter sonare videtur; et regem Maacha cum populo ejus. At vero in secundo libro Regum legitur: Filii Ammon conduxerunt viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum;2 sicque conducticii illi fuerunt in toto triginta tria millia. Ideo per triginta duo millia curruum intelliguntur totidem millia hominum in curribus præliantium, sumendo continens pro contento; et per regem Maacha cum populo suo, intelliguntur alii mille viri. Verumtamen non est putandum, quod totus ille triginta duorum millium Syrorum exercitus pugnavit ex curribus, præsertim quum in præallegato Regum libro pedites appellentur. Sed multi et principaliores in curribus pugnaverunt, ideo sub eorum nuncupatione alii includuntur. Præterea, sicut in capitulo hoc habetur, in alio prælio occidit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum. Secundo autem libro Regum scriptum est:3 Occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta millia equitum. Pro quorum concordia dicitur, quod hic rursus per septem millia curruum, intelliguntur septem millia virorum ex curribus belligerantium, et quod erant ibi solum septingentæ quadrigæ. In toto autem illo Syrorum exercitu multi pedites, multique equites fuerunt.4 Sicque denominando totum a sua parte, in libro Regum dicuntur quadraginta millia equitum, hic vero quadraginta millia peditum.5

Footnotes

  1. Exod. II, 16. ↩

  2. II Reg. x. 6. ↩

  3. II Reg. , 18. ↩

  4. II Reg. ↩

  5. II Reg. ↩

Chapter 20 of 30